|
1. Postquam
philosophus posuit quasdam definitiones necessarias ad sequentia,
procedit ad tractandum de unitate et diversitate motus. Et primo
determinat de unitate et diversitate motus; secundo de contrarietate,
quae est quaedam diversitatis species, ibi: amplius autem
determinandum et cetera. Circa primum duo facit: primo distinguit
unitatem motus secundum tres communes modos; secundo alterum eorum
subdividit, ibi: quoniam autem continuus est et cetera. Circa primum
tria facit: primo ostendit quomodo motus dicatur unus genere; secundo
quomodo dicatur unus specie, ibi: specie autem unus est etc.; tertio
quomodo dicatur unus numero, ibi: simpliciter autem unus et cetera.
2. Dicit ergo primo
quod motus dicitur unus multipliciter, secundum quod et ipsum unum in
communi acceptum multipliciter dicitur, scilicet genere et specie et
numero. Dicitur autem motus unus genere, secundum figuras
praedicamenti. Omnes enim qui sunt in una coordinatione
praedicamenti, possunt dici unus motus genere: sicut omnis loci
mutatio est unus motus genere, quia est in uno praedicamento ubi;
differt autem genere ab alteratione, quae est in praedicamento
qualitatis, ut supra dictum est.
3. Deinde cum
dicit: specie autem unus est etc., ostendit quomodo motus sit unus
specie. Et primo ostendit propositum; secundo movet quandam
dubitationem, ibi: dubitabit autem aliquis et cetera. Dicit ergo
primo quod motus dicitur unus specie, cum non solum est unus secundum
genus, sed etiam secundum speciem individuam, idest specialissimam,
quae non dividitur in alias species. Sunt enim quaedam species quae
dividuntur in alias species; sicut color species est qualitatis, sed
tamen habet differentias, quibus in diversas species dividitur. Unde
motus qui sunt secundum colores, possunt esse diversi specie, sicut
dealbatio et denigratio: sed omnis dealbatio est eadem secundum
speciem, et similiter omnis denigratio; quia albedini non sunt amplius
species, in quas dividatur. Sed tamen si sunt quaedam quae sunt simul
genera et species, manifestum est quod motus qui conveniunt in specie
subalterna, sunt ut unum specie, idest secundum quid unus; sed
simpliciter non sunt unus specie. Sicut scientia est quaedam species
existimationis, et genus diversarum scientiarum: unde omnis
doctrinatio, quae est motus ad scientiam, est quodammodo una specie,
non tamen simpliciter; quia doctrinatio qua docetur grammatica, est
simpliciter alia specie ab ea qua docetur geometria. Attendendum est
autem, quod in praemissis unitatem et diversitatem motus determinavit
secundum genera et species in quibus contingit motum esse, quia motus
quodammodo reducitur ad genus rerum in quibus est motus.
4. Deinde cum
dicit: dubitabit autem aliquis etc., movet quandam dubitationem circa
praemissa: utrum scilicet ex necessitate sit unus specie motus, cum
aliquid idem mutatur multoties de eodem in idem; sicut si unum punctum
secundum geometras, qui imaginantur punctum moveri, moveatur ex hoc
loco in hunc locum multoties. Et hoc quidem videtur secundum
praemissa. Si enim motus qui in eandem speciem sunt, ut in
albedinem, sunt idem specie, multo magis duo motus qui sunt in eundem
locum numero. Si autem hoc concedatur, sequitur inconveniens,
scilicet quod motus rectus sit unus specie motui circulari. Contingit
enim ab hoc loco in hunc locum primo quidem moveri circulariter, quasi
per arcum quendam; postmodum vero motu recto, quasi per lineam
rectam. Et similiter sequitur in motibus animalium, quod ambulatio,
quae est per lineam rectam, sit eadem secundum speciem volutationi,
qua animal per lineam circularem volvendo se movetur. Hanc autem
dubitationem solvit secundum praemissa. Determinatum est enim quod,
si id in quo est motus, est alterum specie, et motus est alter
specie; ut sic ad hoc quod motus sit idem specie, non solum requiratur
identitas termini secundum speciem, sed etiam identitas eius per quod
transit motus. Manifestum est autem quod linea recta et circularis
sunt diversae secundum speciem: unde motus circularis et rectus, et
volutatio et ambulatio, non sunt idem secundum speciem, quamvis sint
inter eosdem terminos; quia via non est eadem secundum speciem. Sed
si sint idem termini, et eadem via secundum speciem, sunt idem motus
secundum speciem. Et multo magis si termini et via sunt eadem numero,
motus iterati erunt idem secundum speciem.
5. Deinde cum
dicit: simpliciter autem unus motus est etc., ponit tertium modum,
quo motus dicitur unus numero. Et circa hoc duo facit: primo
manifestat quis motus sit unus numero; secundo circa hoc movet quasdam
dubitationes, ibi: Socratem autem et cetera. Dicit ergo primo quod
secundum praedictos modos non dicitur motus unus simpliciter, sed
secundum quid, scilicet genere et specie. Tertio autem modo dicitur
motus simpliciter unus, qui est unus numero secundum suam essentiam.
Quis autem motus sit hoc modo unus, manifestum erit distinguendo ea
quae requiruntur ad motum. Sunt enim numero tria circa quae consistit
unitas motus: scilicet subiectum quod movetur; et genus vel species,
in qua est motus; et tempus quando movetur. Et manifestat singula.
Quod movetur quidem dictum est, quia necesse est aliquid esse in
quocumque motu quod movetur, sicut hominem aut aurum vel quodcumque
corpus. Et similiter necesse est hoc, vel quaecumque alia mobilia,
moveri in aliquo genere vel specie, puta in loco aut in passione,
idest in passibili qualitate. Et similiter necesse est considerare
quando movetur: quia omne quod movetur, movetur in tempore.
Contingit autem de numero horum trium inveniri unum genere aut specie
in re in qua est motus, sicut in loco vel in qualitate. Sed in
tempore non est attendenda quantum ad unitatem motus unitas generis vel
speciei, cum non sit nisi unum tempus secundum speciem; sed quod sit
habitum, idest continuo consequens absque interpolatione. Unitas
autem motus secundum quam dicitur simpliciter unus, consistit in
unitate omnium horum. Oportet enim id in quo est motus, esse unum et
indivisibile, eo modo quo species specialissima indivisibilis dicitur.
Et iterum oportet ipsum tempus, quando fit motus, esse unum continuum
et non deficiens, idest absque interpolatione. Et tertio oportet id
quod movetur esse unum. Sed excludit duos modos unitatis subiecti,
qui non sufficiunt ad hoc, quod motus sit unus simpliciter. Primus
modus est secundum accidens; sicut Coriscus et albus sunt unum
secundum accidens, nec tamen motus proprius Corisci, et motus
proprius albi est unus. Motus enim proprius albi est nigrum fieri, et
motus proprius Corisci est ambulare; qui quidem motus differunt.
Secundus modus est unitas generis vel speciei: non enim ad hoc quod
sit unus motus numero, sufficit quod subiectum sit unum sicut aliquid
commune, vel genus vel species. Contingit enim duos homines in eodem
tempore sanari, et secundum eandem speciem sanationis, puta quia
sanantur de ophthalmia, quae est infirmitas oculorum: et sic concurrit
unitas ipsius quando, et eius in quo, et unitas subiecti secundum
speciem. Non tamen hae duae sanationes sunt unus motus numero, sed
unus specie.
6. Deinde cum
dicit: Socratem autem etc., introducit quandam dubitationem. Et
circa hoc tria facit: primo ponit id quod videtur in primo aspectu de
unitate motus secundum numerum; secundo movet dubitationem circa hoc,
ibi: habet autem dubitationem etc.; tertio determinat veritatem,
ibi: eadem enim ratio est et cetera. Dicit ergo primo quod contingit
aliquod unum mobile, ut Socratem, secundum alterationem eandem
specie, alterari in uno tempore, et iterum in alio; sicut si sanetur
bis de ophthalmia. Haec autem iterata alteratio erit unus motus
numero, ut videtur in primo aspectu, si sanitas quae acquiritur sit
eadem numero. Et hoc erit si contingat id quod est corruptum, iterum
fieri unum numero, quod videtur impossibile. Sanitas enim quae in
prima alteratione fuit acquisita, postmodum fuit corrupta; et non
potest recuperari eadem numero. Sed videtur quod si recuperetur eadem
numero, quod alteratio sequens esset unus numero motus cum prima: si
vero non recuperetur eadem sanitas numero, erit quidem motus idem
specie, sed non unus numero.
7. Deinde cum
dicit: habet autem dubitationem etc., movet quandam aliam
dubitationem circa hoc. Et dubitatio talis est: si aliquis continue
perseveret in sanitate, vel in quocumque alio accidente, utrum una
sanitas, vel quicumque alius habitus aut passio, possit esse in
corporibus? Et videtur quod non; quia quibusdam philosophis visum
fuit, quod omnia subiecta quae habent aliquas qualitates aut habitus,
sint in continuo motu et fluxu. Si ergo in aliquo qui sanus
perseverat, una et eadem sanitas est, quae fuit in mane et quae est
nunc in meridie vel sero; non videtur posse reddi ratio quare, etiam
si aliquis deficit a sanitate et iterum accipiat sanitatem, secunda
sanitas recuperata non sit una numero cum sanitate prius habita. Hanc
autem dubitationem Aristoteles non solvit, quia non est ad
propositum; sed magis ad considerationem metaphysici pertinet, ad quem
pertinet considerare communiter de uno et multo, et eodem et diverso.
Et iterum quia illa dubitatio super falso fundatur, scilicet quod
omnia sint in continuo motu et fluxu, quod Heraclitus opinatus est,
et Aristoteles improbat in IV Metaphys. Nec tamen est similis
ratio: quia quamdiu sanitas manet, licet varietur homo secundum
sanitatem, ut puta si fiat homo magis vel minus sanus, non
intercipitur esse sanitatis, sicut intercipitur quando totaliter
corrumpitur sanitas.
8. Deinde cum
dicit: eadem enim ratio etc., determinat veritatem circa id quod
praedixerat. Dixerat enim supra, quod si sit eadem qualitas quae
recuperatur, erit idem motus numero secunda alteratio cum prima; si
vero non redit eadem numero qualitas, sequitur quod non sit unus actus
numero. Et interposita quadam dubitatione, quasi assignans rationem
praemissorum, subdit quod ideo praemissa dicta sunt, quia eadem ratio
videtur in primo aspectu de unitate qualitatis et motus. Sed intantum
differunt, quia bene sequitur, si duo motus sint idem eo modo sicut
aliquis motus dicitur unus numero, necesse est quod habitus, id est
qualitas acquisita per motum, sit una: quia unus numero actus est
unius numero qualitatis acquisitae per actum illum. Sed si qualitas
sit una quae redit, potest alicui videri quod non propter hoc sit unus
actus: non enim, si terminus motus est unus numero, oportet quod
motus sit unus numero. Quod patet in motu locali. Cum enim ambulans
pausat, cessat illa ambulatio: sed quando iterum ambulare incipit,
iterum ambulatio erit. Si ergo dicatur quod sit una et eadem
ambulatio, contingit quod unum et idem sit et corrumpatur multoties;
quod est impossibile. Sic igitur et si contingeret quod eadem numero
sanitas reparetur, non sequeretur quod secunda sanatio esset idem
numero motus cum prima; sicut nec secunda ambulatio cum prima, quamvis
utraque sit ad eundem locum numero. Ulterius concludit quod istae
dubitationes sunt extra principalem intentionem, et ideo sunt
praetermittendae.
|
|