|
1. Postquam
philosophus determinavit de unitate et diversitate motus, hic
determinat de contrarietate motuum, quae est quaedam diversitatis
species, ut patet in X Metaphys. Et dividitur in partes duas:
primo ostendit qualiter accipienda est contrarietas in motu, et etiam
in quiete; in secunda movet quasdam quaestiones circa contrarietatem
praedictam, ibi: dubitabit autem aliquis et cetera. Circa primum duo
facit: primo determinat de contrarietate motus; secundo de
contrarietate quietis, ibi: quoniam autem motui et cetera. Circa
primum tria facit: primo distinguit diversos modos, secundum quos
videri posset quod acciperetur contrarietas in motu; secundo removet
quosdam illorum, ibi: est autem qui est etc.; tertio assignat verum
modum contrarietatis in motu et mutatione, ibi: quoniam autem differt
et cetera.
2. Dicit ergo
primo, quod post praedicta determinandum est qualis sit motus
contrarius alicui motui; et eodem modo determinandum est de mansione,
idest de contrarietate quietis ad motum, et quietis ad quietem. Sed
in hoc tractatu hoc primo faciendum est, quod debemus distinguere
modos, secundum quos universaliter accipi potest ratio contrarietatis
in motibus. Et distinguit quinque modos. Quorum primus est, ut
ratio contrarietatis in motibus accipiatur secundum accessum ad aliquem
terminum, et recessum ab eodem. Et hoc est quod dicit: utrum
contrarius motus sit qui est ex eodem, ei qui est in idem, ut qui est
ex sanitate, ei qui est in sanitatem: secundum quam rationem generatio
et corruptio videntur esse contraria, quia generatio est motus ad
esse, corruptio autem est motus ab esse. Secundus modus est, ut
ratio contrarietatis motuum accipiatur secundum contrarietatem
terminorum, a quibus incipit motus. Et hoc est quod dicit: aut qui
est ex contrariis, ut qui est ex sanitate, ei qui est ex aegritudine.
Tertius modus est, ut contrarietas motuum accipiatur secundum
contrarietatem terminorum, ad quos terminatur motus. Et hoc est quod
dicit: aut qui est in contraria, ut qui est in sanitatem, ei qui est
in aegritudinem. Quartus modus est, ut accipiatur motuum contrarietas
secundum contrarietatem termini a quo, ad terminum ad quem. Et hoc
est quod dicit: aut qui est ex contrario, ei qui est in contrarium,
ut qui est ex sanitate, ei qui est in aegritudinem. Quintus modus est
secundum contrarietatem ex parte utrorumque terminorum. Et hoc est
quod dicit: aut qui est ex contrario in contrarium, ei qui est ex
contrario in contrarium, ut qui est ex sanitate in aegritudinem, ei
qui est ex aegritudine in sanitatem. Necesse est enim quod
contrarietas motuum accipiatur aut secundum unum horum modorum, aut
secundum plures: quia non contingit secundum aliquam aliam rationem
contraponere motum motui.
3. Deinde cum
dicit: est autem qui est ex contrario etc., excludit duos
praedictorum modorum. Et primo quartum, qui accipiebatur secundum
contrarietatem termini a quo, ad terminum ad quem; secundo secundum
modum, qui est secundum contrarietatem terminorum, ex quibus incipit
motus, ibi: neque qui est ex contrario etc.; tertio concludit
quomodo se habeant duo modi reliqui ad invicem, ibi: relinquitur
igitur et cetera. Dicit ergo primo, quod motus qui est ex uno
contrario, non potest dici contrarius ei qui est in aliud contrarium,
ut si diceretur quod motus qui est ex sanitate, sit contrarius motui
qui est in aegritudinem. Idem enim non est sibi ipsi contrarium: sed
motus qui est ex sanitate, motui qui est in aegritudinem, est unus et
idem subiecto, sed non est idem esse ipsis, idest differunt ratione,
eo modo quo non est idem secundum rationem moveri a sanitate, et moveri
in aegritudinem; quia unus importat habitudinem motus ad terminum a
quo, alius autem habitudinem eiusdem motus ad terminum ad quem. Non
est igitur accipienda contrarietas motus secundum contrarietatem unius
termini ad alium.
4. Deinde cum
dicit: neque qui est ex contrario etc., ostendit quod contrarietas
motuum non est accipienda secundum contrarietatem terminorum ex quibus
incipit motus. Et hoc tribus rationibus, quarum prima talis est.
Duo motus qui in idem tendunt, non sunt contrarii: sed duo motus ex
contrariis recedentes, possunt in unum et idem tendere; simul enim
accidit mutari, idest aequaliter, ex contrario in contrarium aut in
medium, ut postea dicetur; et sic ex utroque contrario contingit in
unum medium mutari. Non ergo motus propter hoc sunt contrarii, quia a
contrariis incipiunt moveri.
5. Secundam rationem
ponit ibi: sed magis in contrarium mutari etc.; quae talis est. Ex
illo accipienda est ratio contrarietatis in motu, quod magis facit
motum esse contrarium: sed contrarietas terminorum ad quos motus
terminatur, magis videtur esse causa contrarietatis motuum, quam
contrarietas terminorum a quibus incipit motus; quia cum dico motus
incipere a contrariis terminis, dico remotionem contrarietatis; cum
vero dico motus accedere ad contraria, dico acceptionem
contrarietatis: ergo non accipitur contrarietas motuum secundum
terminum a quo tantum.
6. Tertiam rationem
ponit ibi: et dicitur autem unusquisque etc.; quae talis est. Ab eo
a quo aliquid recipit nomen et speciem, recipit etiam contrarietatem,
cum contrarietas sit differentia secundum formam, ut patet in X
Metaphys. Sed unusquisque motus magis dicitur, idest denominatur,
et speciem recipit a termino in quem, quam a termino ex quo, sicut
sanatio dicitur motus in sanitatem, et aegritudo motus in
aegritudinem; et hoc etiam supra dictum est. Magis ergo accipienda
est contrarietas motuum secundum terminum in quem, quam secundum
terminum a quo. Et sic idem quod prius.
7. Deinde cum
dicit: relinquitur igitur etc., concludit quod, remotis duobus modis
secundum contrarietatem terminorum acceptis, relinquuntur duo alii,
scilicet tertius et quintus: quorum unus est secundum solam
contrarietatem terminorum ad quos, quem tangit cum dicit qui est in
contraria; alius qui est secundum contrarietatem utrorumque
terminorum, quem tangit cum dicit et qui est in contraria ex
contrariis. Primus autem modus non accipiebatur secundum
contrarietatem aliquam terminorum, sed secundum accessum et recessum ab
eodem termino. Concludit autem ulterius, quod forte hi duo modi
residui sunt idem subiecto, quia illi motus qui sunt in contraria,
sunt etiam ex contrariis: sed forte secundum rationem non sunt idem,
propter diversas habitudines motus ad terminos, ut supra dictum est.
Et exemplificat quod motus qui est in sanitatem, ei qui est ex
aegritudine est idem subiecto, sed non ratione. Et similiter qui est
ex sanitate, ei qui est in aegritudinem.
8. Deinde cum
dicit: quoniam autem differt etc., ostendit quomodo accipiatur
contrarietas in motu. Et primo secundum quod motus est ad contrarium;
secundo prout motus est ad medium, ibi: qui autem ad medium et
cetera. Circa primum duo facit: primo ostendit quid facit
contrarietatem in motibus; secundo quid in mutationibus, ibi: qui
autem est in contrarium et cetera. Circa primum duo facit: primo
ostendit propositum syllogismo; secundo inductione, ibi: manifestum
est autem et cetera. Ponit autem primo talem rationem. Contrarietas
aliquorum accipitur secundum propriam speciem et rationem ipsorum: sed
propria ratio specifica motus est, quod sit quaedam mutatio a quodam
subiecto affirmato in quoddam subiectum affirmatum, habens duos
terminos (in quo differt a mutatione, quae non semper habet duos
terminos affirmatos): ergo relinquitur quod ad contrarietatem motus
requiritur contrarietas ex parte utrorumque terminorum; ut scilicet
proprie dicatur motus contrarius, qui est ex contrario in contrarium,
ei qui est ex contrario in contrarium, sicut qui est ex sanitate in
aegritudinem, ei qui est ex aegritudine in sanitatem.
9. Deinde cum
dicit: manifestum est autem etc., manifestat idem per inductionem.
Et primo in alteratione corporali: quia aegrotare est contrarium ei
quod est sanari, quorum primus est motus a sanitate in aegritudinem,
alius vero ab aegritudine in sanitatem. Hoc etiam patet in
alterationibus animae: quia ei quod est addiscere, contrarium est
decipi, non ab ipso, sed ab alio. Hi enim motus sunt in contraria ex
contrariis; quia addiscere est motus ab ignorantia ad scientiam,
decipi autem a scientia ad ignorantiam. Quare autem addit non per
ipsum, ostendit subdens, quia sicut in scientia contingit quod aliquis
per seipsum acquirat eam, et hoc vocatur invenire; quandoque vero non
per seipsum sed ab alio, et hoc vocatur addiscere; ita contingit quod
aliquando aliquis decipitur a seipso, aliquando ab alio; et hoc
proprie opponitur ei quod est addiscere. Et hoc etiam apparet in motu
locali: quia motus sursum est contrarius ei qui est deorsum, quae sunt
contraria secundum longitudinem; et motus qui est ad dextrum, est
contrarius ei qui est ad sinistrum, quae sunt contraria secundum
latitudinem; et motus qui est ante, est contrarius ei qui est retro,
quae sunt contraria secundum altitudinem. Sed considerandum est quod
hic loquitur de istis differentiis positionum, scilicet de
longitudine, latitudine et altitudine, secundum quod sunt in homine:
quia sursum et deorsum considerantur secundum longitudinem hominis:
dextrum autem et sinistrum secundum latitudinem eius; ante et retro
secundum grossitiem eius, quae dicitur altitudo vel profunditas. Item
considerandum est quod secundum sursum et deorsum invenitur contrarietas
etiam in motibus naturalibus: sed secundum dextrum et sinistrum, ante
et retro, invenitur contrarietas in motibus, non secundum naturam,
sed secundum motum qui est ab anima, quae movet in has contrarias
partes.
10. Deinde cum
dicit: qui autem est in contrarium etc., ostendit qualiter sit
contrarietas in mutationibus. Et primo ostendit quomodo accipiatur
contrarietas mutationum in rebus, in quibus invenitur contrarietas;
secundo quomodo accipiatur in rebus, in quibus non est contrarietas,
ibi: quibus autem non est contrarium et cetera. Dicit ergo primo,
quod si accipiatur contrarietas solum ex parte termini ad quem, ut
dicatur contrarius qui est in contrarium, hoc non facit contrarietatem
motus sed mutationis, quae est generatio et corruptio; sicut fieri
album et fieri nigrum contraria sunt. Nec oportet quod contrarietas
harum generationum attendatur secundum contrarietatem termini a quo;
quia in generatione terminus a quo non est aliquid affirmatum, sed
aliquid negatum; fit enim album ex non albo, non autem ex aliquo
affirmato. Non enim mutatio de subiecto in subiectum est mutatio, sed
motus.
11. Deinde cum
dicit: quibus autem non est contrarium etc., ostendit quod in illis,
in quibus non est contrarietas, sicut in substantiis et aliis
huiusmodi, accipitur contrarietas mutationum secundum accessum et
recessum ab eodem termino. Et hoc est quod dicit, quod in illis in
quibus non est contrarium, accipitur contrarietas mutationis ex eo quod
est recessus ab ipso, et quod est accessus in ipsum idem; sicut
accessus ad formam ignis, quod pertinet ad generationem ignis, et
recessus ab eadem forma, quod pertinet ad eius corruptionem, sunt
contraria. Unde generatio contraria est corruptioni, et quaecumque
remotio cuicumque acceptioni. Sed huiusmodi non sunt motus, sed
mutationes. Patet ergo quod ex quinque modis supra positis, duo,
scilicet secundus et quartus, ad nihil utiles sunt; unus autem
convenit ad contrarietatem motuum; duo autem congruunt ad
contrarietatem mutationum.
12. Deinde cum
dicit: qui autem ad medium etc., determinat de contrarietate motus ex
parte medii. Et dicit quod in quibuscumque contrariis invenitur
medium, motus qui terminantur ad medium, hoc modo ponendi sunt esse
contrarii, sicut illi qui terminantur ad contraria: quia motus utitur
medio sicut contrario, ita quod ex medio contingit mutari in utrumque
contrariorum. Sicut ex fusco, quod est medium inter album et nigrum,
hoc modo mutatur in album, ac si mutaretur ex nigro in album; et e
converso ex albo sic mutatur aliquid in fuscum, ac si mutaretur in
nigrum; et ex nigro sic mutatur in fuscum, ac si mutaretur in album:
quia fuscum, cum sit medium ad utrumque extremorum, dicitur utrumque;
quia in comparatione albi est nigrum, et in comparatione nigri est
album, ut supra dictum est. Ultimo autem concludit quod principaliter
intendit, scilicet quod motus sit contrarius motui secundum
contrarietatem utrorumque extremorum.
|
|