|
1. Postquam
determinavit philosophus de contrarietate motuum, hic determinat de
contrarietate quietum. Et primo in motibus; secundo in mutationibus,
ibi: quibus autem non sunt contraria et cetera. Circa primum duo
facit: primo ostendit quod quies sit contraria motui; secundo quae
cui, ibi: qualis autem et cetera. Dicit ergo primo, quod quia motui
non solum videtur contrariari motus, sed etiam quies, determinandum
est hoc, qualiter scilicet quies contrarietur motui: quia simpliciter
quidem et proprie et perfecte contrariatur motus motui; sed etiam quies
motui opponitur, cum sit privatio motus, et privatio quodammodo sit
contrarium. Est enim privatio et habitus prima contrarietas, ut
dicitur in X Metaphys.: quia scilicet in omnibus contrariis salvatur
privationis ratio et habitus, cum semper alterum contrariorum sit quasi
privatio respectu alterius, ut album respectu nigri, et amarum
respectu dulcis.
2. Deinde cum
dicit: qualis autem quali etc., ostendit quae quies cui motui
contrarietur. Et circa hoc tria facit: primo movet quaestionem;
secundo determinat veritatem, ibi: manifestum igitur est etc.;
tertio probat, ibi: motui autem ei et cetera. In quaestione autem
quam ponit, unum supponitur, scilicet quod non omnis quies omni motui
opponatur, sed aliqualis quies aliquali motui; sicut motui qui est
secundum locum, quies secundum locum. Sed quia hoc simpliciter,
idest universaliter, dicitur, restat secundum ulterius quaerendum,
utrum mansioni, idest quieti, quae est in aliquo termino, puta in
albo, opponatur motus, aut ille qui est in album, scilicet
dealbatio, aut ille qui est ex albo, scilicet denigratio.
3. Deinde cum
dicit: manifestum igitur est etc., determinat veritatem: et primo
quantum ad contrarietatem motus ad quietem; secundo quantum ad
contrarietatem quietum ad invicem, ibi: simul autem et cetera. Dicit
ergo primo, quod cum motus sit inter duo subiecta, idest inter duos
terminos affirmatos, motui qui est ex hoc termino in suum contrarium,
contrariatur quies quae est in hoc termino; sicut motui qui est ex albo
in nigrum, contrariatur quies quae est in albo: et motui qui est ex
contrario in hoc, contrariatur quies quae est in contrario; sicut
motui qui est ex nigro in album, contrariatur quies quae est in nigro.
4. Deinde cum
dicit: simul autem etc., agit de contrarietate quietum ad invicem.
Et dicit quod hae quietes sunt contrariae ad invicem, quae sunt in
contrariis terminis. Inconveniens enim est, si motus sint contrarii
ad invicem, et quietes ad invicem non opponantur. Et quomodo quietes
sunt oppositae, quae sunt in oppositis, exemplificat subdens, quod
quies quae est in sanitate, opponitur quieti quae est in aegritudine.
5. Deinde cum
dicit: motui autem ei qui est etc., probat quod dixerat de
contrarietate quietis ad motum. Et dicit quod motui qui est ex
sanitate in aegritudinem, opponitur quies quae est in sanitate; quia
irrationabile esset quod quies quae est in sanitate, opponeretur motui
qui est ex aegritudine in sanitatem. Et hoc sic probat: quia eius
motus qui est in ipso, idest ad aliquem terminum, status in eodem
termino est magis quietatio, idest eius consummatio vel perfectio,
quam quod ei opponatur. Et quod quies in termino ad quem sit motus
perfectio, patet per hoc quod simul fit illa quies cum motu: quia
ipsum moveri ad terminum est fieri quietem. Unde cum motus sit causa
illius quietis, non potest ei opponi, quia oppositum non est causa sui
oppositi. Sed necesse est quod motui contrarietur aut haec quies quae
est in termino ad quem, aut quies quae est in termino a quo. Non enim
potest dici quod quies quae est in aliqua alia specie, contrarietur
motui aut quieti: sicut quod quies quae est in albedine, contrarietur
quieti quae est in sanitate, aut motui qui est in sanitate. Cum ergo
quies quae est in termino ad quem, non contrarietur motui, relinquitur
quod contrarietur ei quies quae est in termino a quo.
6. Deinde cum
dicit: quibus autem non sunt contraria etc., determinat de
contrarietate quietis in mutationibus. Et circa hoc tria facit: primo
resumit quod dictum est de contrarietate mutationum; secundo ostendit
quod mutationi non opponitur quies, sed non mutatio, ibi: quies
quidem horum etc., tertio ostendit quomodo non mutatio contrarietur
mutationi, ibi: simile autem aliquid est et cetera. Resumit ergo
primo quod supra dictum est, scilicet quod in mutationibus in quibus
non est contrarietas in terminis, sicut in generatione et corruptione
substantiae, oppositio accipitur secundum accessum et recessum ex eodem
termino. Est enim mutatio quae est ex ipso aliquo termino, opposita
mutationi quae est in ipsum. Sicut mutatio quae est ex esse, scilicet
corruptio, opponitur mutationi quae est in esse, scilicet
generationi; cum tamen neutra earum sit motus.
7. Deinde cum
dicit: quies quidem horum etc., ostendit quod his mutationibus non
opponitur quies. Et circa hoc tria facit: primo proponit quod
intendit; secundo interserit quandam dubitationem, ibi: et si quidem
aliquid erit etc.: tertio probat propositum, ibi: si autem hoc et
cetera. Dicit ergo primo, quod in his mutationibus quae non sunt
inter contraria, non invenitur quies opposita: sed illud quod
opponitur eis, sicut quies motui, potest vocari immutatio, idest non
mutatio.
8. Deinde cum
dicit: et si quidem aliquid erit etc., interserit quandam
dubitationem circa praemissa. Dictum est enim quod mutatio quae est ad
esse, contrariatur mutationi quae est ex esse; quae quidem est in non
esse. Hoc autem quod dico non esse, potest dupliciter accipi. Uno
modo quod habeat aliquod subiectum, vel ens actu, sicut non album in
corpore, vel in potentia tantum ens, sicut privatio formae
substantialis est in materia prima. Aut intelligitur tale non esse,
quod non habet aliquod subiectum, sed est omnino non ens. Si primo
modo accipiatur non esse, quod habeat aliquod subiectum, tunc inveniri
poterit quomodo una non mutatio sit contraria alii non mutationi: quia
poterit dici quod non mutatio quae est in esse, opponitur non mutationi
quae est in non esse. Ex quo enim non esse habet subiectum, nihil
prohibebit dicere, quod illud subiectum permaneat in illo non esse,
quod est ipsum non mutari. Si vero non est aliquid quod non est,
idest si ipsi non esse non est aliquod subiectum, tunc dubitatio
remanet, cui non mutationi sit contraria illa non mutatio vel quies,
quae est in esse. Quod enim omnino non est, non potest dici quiescere
aut immutabiliter permanere. Et quia necesse est quod non mutationi
vel quieti quae est in esse, sit aliqua non mutatio contraria,
manifestum ex hoc fit quod illud non esse, a quo est generatio et in
quod tendit corruptio, est non esse habens subiectum.
9. Deinde cum
dicit: si autem hoc est, aut non omnis etc., ostendit quod
supposuerat, scilicet quod id quod opponitur generationi et corruptioni
non sit quies. Si enim hoc daretur, scilicet quod esset quies,
sequeretur alterum duorum; scilicet quod aut non omnis quies esset
contraria motui, aut quod generatio et corruptio sit motus. Unde
manifestum est quod id quod opponitur generationi et corruptioni, non
dicitur quies, nisi generatio et corruptio esset motus, quod supra
improbatum est.
10. Deinde cum
dicit: simile autem aliquid est etc., ostendit quomodo non mutatio
sit contraria mutationi. Et dicit quod simile est de contrarietate
immutationis ad mutationem, sicut de contrarietate quietis ad motum:
quia immutatio quae est in esse, contraria est vel nulli immutationi
(quod esset si non esse non haberet subiectum): aut ei non mutationi
quae est in non esse, si non esse habet subiectum. Et haec
contrarietas est per modum quo quies opponitur quieti. Aut etiam non
mutatio quae est in esse, opponitur corruptioni, ut quies motui. Non
autem opponitur generationi, quia corruptio recedit ab immutatione vel
quiete quae est in esse, generatio vero tendit in illam; motui autem
et mutationi non opponitur quies in termino ad quem, sed quies in
termino a quo.
|
|