|
1. Postquam
philosophus determinavit de iis quae pertinent ad divisionem motus, hic
determinat de iis quae pertinent ad divisionem quietis. Et quia statio
est generatio quietis, ut in quinto dictum est, primo determinat ea
quae pertinent ad stationem; secundo ea quae pertinent ad quietem,
ibi: neque igitur quiescens et cetera. Circa primum tria facit:
primo ostendit quod omne quod stat, movetur; secundo quod omne quod
stat, stat in tempore, ibi: hoc autem demonstrato etc.; tertio
ostendit quomodo primum dicatur in statione, ibi: in quo autem tempore
et cetera.
2. Primum ostendit
sic. Omne quod natum est moveri, eo tempore quando natum est moveri,
et secundum illud et eo modo prout natum est, oportet quod moveatur vel
quiescat: sed illud quod stat, idest tendit ad quietem, nondum
quiescit; quia contingeret quod aliquid simul quiescens, idest in
quietem tendens, quiesceret, idest in quiete esset: ergo omne quod
stat, idest in quietem tendit, movetur quando stat.
3. Deinde cum
dicit: hoc autem demonstrato etc., probat quod omne quod stat, stat
in tempore, duabus rationibus: quarum prima talis est. Omne quod
movetur, movetur in tempore, ut supra probatum est: sed omne quod
stat movetur, ut nunc probatum est: ergo omne quod stat, stat in
tempore. Secunda ratio est, quia velocitas et tarditas determinantur
secundum tempus: sed contingit aliquid velocius et tardius stare,
idest in quietem tendere: ergo omne quod stat, stat in tempore.
4. Deinde cum
dicit: in quo autem tempore etc., ostendit qualiter dicatur primum in
statione. Et circa hoc duo facit: primo ostendit qualiter dicatur
aliquid stare in aliquo tempore primo, secundum quod primum opponitur
ei quod dicitur secundum partem; secundo ostendit quod in statione non
est accipere aliquam primam partem, ibi: sicut autem quod movetur et
cetera. Dicit ergo primo quod si in aliquo tempore dicatur aliquid
stare primo et per se, et non ratione partis, necesse est quod stetur
in qualibet parte illius temporis. Dividetur enim tempus in duas
partes; et si dicatur quod in neutra parte stet, sequetur quod non
stet in toto, in quo tamen ponebatur stare; ergo stans non stat.
Neque etiam potest dici quod in altera tantum parte stet: quia sic non
primo staretur in toto tempore, sed solum ratione partis. Unde
relinquitur quod stet in utroque. Sic enim dicitur primo stare in
toto, quia stat in utraque parte, sicut dictum est supra de eo quod
movetur.
5. Deinde cum
dicit: sicut autem quod movetur etc., ostendit quod non est accipere
aliquam primam partem in statione. Et dicit quod sicut non est
accipere aliquam primam partem temporis, in qua aliquod mobile
movetur, ita etiam est in statione; quia neque in ipso moveri, neque
in ipso stare potest esse aliqua prima pars. Quod si non concedatur,
sit prima pars temporis, in qua statur, ab: quae quidem non potest
esse impartibilis, quia ostensum est supra quod motus non est in
impartibili temporis, eo quod semper quod movetur, iam per aliquid
motum est, ut supra ostensum est; demonstratum est etiam nunc, quod
omne quod stat, movetur. Unde relinquitur quod ab sit divisibile.
Ergo in qualibet parte eius statur: iam enim ostensum est quod quando
in aliquo tempore dicitur stari primo et per se, et non ratione
partis, in qualibet parte illius statur. Ergo cum sit pars prior
toto, non erat ab primum in quo statur. Et quia omne illud in quo
statur, est tempus, et non est aliquid indivisibile temporis; omne
autem tempus est divisibile in infinitum: sequitur quod non erit
accipere primum in quo stetur.
6. Deinde cum
dicit: neque igitur quiescens etc., ostendit idem de quiete. Et
circa hoc duo facit: primo ostendit quod non est accipere primum in
quiete; secundo ponit quandam considerationem, per quam motus a quiete
distinguitur, ibi: quoniam autem omne quod movetur et cetera. Et
quia eadem ratio est quare non sit primum in motu, statione et quiete,
ideo ex his quae supra dicta sunt de motu et statione, concludit idem
in quiete. Et dicit quod non est accipere aliquod primum in quo
quiescens quieverit. Et ad hoc probandum resumit quoddam quod supra
probatum est, scilicet quod nihil quiescat in impartibili temporis; et
resumit etiam duas rationes quibus hoc supra probatum est. Quarum
prima est, quod motus non est in indivisibili temporis: in eodem autem
est quiescere et moveri; quia non dicimus quiescere, nisi quando id
quod aptum natum est moveri, non movetur tunc quando aptum natum est
moveri et secundum id secundum quod natum est moveri, puta qualitatem
aut locum, aut aliquid huiusmodi. Unde relinquitur quod nihil
quiescat in impartibili temporis. Secunda ratio est, quia tunc
dicimus aliquid quiescere, quando similiter se habet nunc sicut prius;
ac si non diiudicemus quietem per aliquod unum tantum, sed per
comparationem duorum ad invicem, ex eo scilicet quod similiter se habet
in duobus. Sed in impartibili non est accipere nunc et prius, neque
aliqua duo: ergo illud temporis in quo aliquid quiescit, non est
impartibile. Isto autem probato, procedit ulterius ad principale
propositum ostendendum. Si enim illud in quo aliquid quiescit est
partibile, habens in se prius est posterius, sequitur quod sit
tempus: haec est enim ratio temporis. Et si est tempus, oportet quod
in qualibet partium eius quiescat. Et hoc demonstrabitur eodem modo,
sicut et supra monstratum est in motu et statione: quia scilicet si non
quiescit in qualibet parte, aut ergo in nulla, aut in una tantum. Si
in nulla, ergo neque in toto: si in una tantum, ergo in illa primo et
non in toto. Si vero in qualibet parte temporis quiescit, non erit
aliquid accipere primum in quiete, sicut neque in motu. Et huius
causa est, quia unumquodque quiescit et movetur in tempore; sed in
tempore non est accipere aliquod primum, sicut neque in magnitudine,
neque in aliquo continuo, propter hoc quod omne continuum divisibile
est in infinitum, et sic semper est accipere partem minorem parte. Et
inde est quod neque in motu, neque in statione, neque in quiete est
aliquid primum.
7. Deinde cum
dicit: quoniam autem omne quod movetur etc., ponit quandam
considerationem, per quam distinguitur id quod movetur ab eo quod
quiescit. Et primo ponit eam; secundo probat, ibi: quiescere enim
est et cetera. Circa primum praemittit duas suppositiones: quarum una
est, quod omne quod movetur, movetur in tempore; secunda est, quod
omne quod mutatur, mutatur ex uno termino in alium. Et ex his duobus
intendit concludere tertium, scilicet quod si accipiatur aliquod mobile
quod primo et per se moveatur, et non solum ratione suae partis,
impossibile est quod sit secundum aliquid unum et idem illius rei in qua
est motus, puta in uno et eodem loco vel in una et eadem dispositione
albedinis, in aliquo tempore, ita quod accipiamus in tempore esse
secundum se, et non ratione alicuius quod in tempore sit. Ideo autem
oportet quod accipiatur mobile quod primum movetur, quia nihil prohibet
aliquid moveri secundum partem, et tamen ipsum manet per totum tempus
in uno et eodem loco, sicut cum homo sedens movet pedem. Ideo autem
dicit ex parte temporis, in quo tempore movetur secundum se, et non
quo in illius aliquo: quia aliquid, dum movetur, potest dici quod est
in aliquo uno et eodem loco in tali die; sed hoc dicitur quia fuit in
illo loco non in toto die, sed in aliquo nunc illius diei.
8. Deinde cum
dicit: quiescere enim est etc., probat propositum. Et dicit quod si
id quod mutatur, sit per totum aliquod tempus in aliquo uno et eodem,
puta in uno loco, sequitur quod quiescat; propter hoc quod in quodam
tempore est in uno et eodem loco et ipsum et quaelibet pars eius, et
iam supra dictum est quod hoc est quiescere, cum verum sit dicere de
aliquo quod ipsum et partes eius sunt in uno et eodem in diversis nunc.
Si ergo haec est definitio eius quod est quiescere, et non contingit
aliquid simul quiescere et moveri; sequitur quod non contingat id quod
movetur esse totum secundum aliquid, idest in aliquo, puta in uno et
eodem loco, secundum primum tempus, idest secundum aliquod totum
tempus, et non tantum secundum aliquid eius. Et quare hoc sequatur
ostendit. Quia omne tempus est divisibile in diversas partes, quarum
una est prior altera: unde si per totum tempus sit in aliquo uno,
verum erit dicere quod in alia et in alia parte temporis ipsum mobile et
partes eius sint in uno et eodem, puta loco; quod est quiescere.
Quia si dicatur quod non est in diversis partibus temporis in uno et
eodem, sed solum in uno et eodem est per unum nunc, non sequitur quod
sit tempus in quo est secundum aliquid, idest in aliquo uno et eodem,
sed quod sit in uno et eodem secundum terminum temporis, idest secundum
nunc. Licet autem ex hoc quod est aliquid esse in tempore in uno et
eodem, sequatur quod quiescat, hoc tamen non sequitur de nunc, si sit
ibi in uno solo nunc. Quia omne quod movetur, in quolibet nunc
temporis in quo movetur, semper est manens, idest existens, secundum
aliquid rei in qua est motus, puta secundum locum aut qualitatem aut
quantitatem: non tamen quiescit, quia iam ostensum est quod neque
quiescere neque moveri contingit in ipso nunc. Sed verum est dicere
quod in ipso nunc aliquid non movetur, et quod in ipso nunc est
alicubi, vel secundum aliquid, etiam illud quod movetur. Sed non
contingit illud quod movetur, esse quiescens in tempore secundum
aliquid: accideret enim quod aliquid, dum fertur, quiesceret; quod
est impossibile. Relinquitur ergo quod omne quod movetur, quamdiu
movetur, nunquam est in uno et eodem per duo nunc, sed per unum
solum.
9. Et hoc patet in
motu locali. Sit enim magnitudo ac, et dividatur in duo media in
puncto b, et accipiatur aliquod corpus quod sit o, aequale utrique,
scilicet ab et bc, et moveatur de ab in bc. Si autem accipiantur loca
totaliter ab invicem distincta, non est hic accipere nisi duo loca:
sed manifestum est quod mobile non simul sed successive deserit primum
locum et subintrat secundum; unde secundum quod locus est divisibilis
in infinitum, secundum hoc multiplicantur loca in infinitum. Quia si
dividatur ab in duo media in puncto d, et bc in duo media in puncto e,
manifestum est quod de erit alius locus ab utroque. Et similiter
semper divisione facta, fiet alius locus. Et idem etiam manifestum
est in alteratione: quia quod de albo transit in nigrum, per infinitos
gradus albedinis et nigredinis et mediorum colorum pertransit. Non
tamen sequitur quod cum sint infinita media, quod nullo modo possit
perveniri ad ultimum; quia huiusmodi media loca non sunt infinita in
actu, sed in potentia tantum; sicut et magnitudo non est divisa actu
in infinitum, sed in potentia divisibilis.
|
|