|
1. Postquam
philosophus determinavit de divisione motus et quietis, hic excludit
quaedam, ex quibus errabant aliqui circa motum. Et circa hoc tria
facit: primo solvit rationes Zenonis, negantis totaliter motum esse;
secundo ostendit quod indivisibile non movetur, contra Democritum,
qui ponebat indivisibilia moveri semper, ibi: ostensis autem his
etc.; tertio ostendit mutationem omnem esse finitam, contra
Heraclitum, qui ponebat omnia moveri semper, ibi: mutatio autem et
cetera. Circa primum duo facit: primo ponit quandam rationem Zenonis
et solvit eam, quae pertinet ad id quod immediate de motu praemiserat;
secundo explicat omnes rationes eius per ordinem, ibi: quatuor autem
sunt rationes et cetera.
2. Dicit ergo
primo quod Zeno male ratiocinabatur, et apparenti syllogismo utebatur
ad ostendendum quod nihil movetur, etiam illud quod videtur velocissime
moveri, sicut sagitta quae fertur. Et erat ratio sua talis. Omne
quod est in loco sibi aequali, aut movetur aut quiescit: sed omne quod
fertur, in quolibet nunc est in aliquo loco sibi aequali: ergo et in
quolibet nunc aut movetur aut quiescit. Sed non movetur: ergo
quiescit. Si autem in nullo nunc movetur, sed magis videtur
quiescere, sequitur quod in toto tempore non moveatur, sed magis
quiescat. Posset autem haec ratio solvi per id quod supra ostensum
est, quod in nunc neque movetur neque quiescit. Sed haec solutio
intentionem Zenonis non excluderet: sufficit enim Zenoni, si
ostendere possit quod in toto tempore non movetur; quod videtur sequi
ex hoc quod in nullo nunc eius movetur. Et ideo Aristoteles aliter
solvit, et dicit falsum esse quod ratio concludit, et non sequi ex
praemissis. Ad hoc enim quod aliquid moveatur in tempore aliquo,
oportet quod moveatur in qualibet parte illius temporis: ipsa autem
nunc non sunt partes temporis; non enim componitur tempus ex nunc
indivisibilibus, sicut neque aliqua magnitudo componitur ex
indivisibilibus, ut supra probatum est: unde non sequitur quod in
tempore non moveatur aliquid, ex hoc quod in nullo nunc movetur.
3. Deinde cum
dicit: quatuor autem sunt rationes etc., ponit seriatim omnes
rationes Zenonis, quibus utebatur ad destruendum motum. Et circa hoc
tria facit: primo manifestat quomodo destruebat per suas rationes motum
localem; secundo quomodo destruebat alias species mutationum, ibi:
neque igitur secundum mutationem etc.; tertio quomodo destruebat
specialiter motum circularem, ibi: iterum autem in circulo et cetera.
4. Circa primum
quatuor rationes ponit: et hoc est quod dicit, quod Zeno utebatur
quatuor rationibus contra motum, quae ingerebant difficultatem multis
eas solvere volentibus. Quarum prima talis est. Si aliquid movetur
per totum aliquod spatium, oportet quod prius pertranseat medium quam
perveniat ad finem: sed cum illud medium sit divisibile, oportebit
quod etiam prius pertranseat medium illius medii, et sic in infinitum,
cum magnitudo sit in infinitum divisibilis: infinita autem non est
transire in aliquo tempore finito: ergo nihil potest moveri. Dicit
ergo Aristoteles quod superius, circa principium huius sexti libri,
solvit istam rationem per hoc, quod similiter tempus in infinita
dividitur, sicut et magnitudo. Quae quidem solutio est magis ad
interrogantem si infinita contingat transire in tempore finito, quam ad
interrogationem, ut dicet in octavo; ubi solvit hanc rationem per
hoc, quod mobile non utitur infinitis quae sunt in magnitudine, quasi
in actu existentibus, sed ut in potentia existentibus. Tunc autem
aliquo puncto spatii utitur quod movetur ut in actu existenti, quando
utitur eo ut principio et ut fine: et tunc necesse est quod ibi stet,
ut ibi ostendetur. Et si sic oporteret transire infinita quasi in actu
existentia, numquam veniretur ad finem.
5. Secundam
rationem ponit ibi: secunda autem vocata etc.; et dicit quod hanc
secundam rationem vocabant Achillem, quasi invincibilem et
insolubilem. Et erat ratio talis. Quia si aliquid movetur, sequitur
quod id quod currit tardius, si incepit primo moveri, nunquam iungetur
vel attingetur a quocumque velocissimo. Quod sic probabat. Si tardum
incepit moveri ante velocissimum per aliquod tempus, in illo tempore
pertransivit aliquod spatium: ante igitur quam velocissimum quod
persequitur, possit attingere tardissimum quod fugit, necesse est quod
vadat ab illo loco unde movit fugiens, usque ad illum locum quo
pervenit fugiens tempore illo quo persequens non movebatur. Sed
oportet quod velocissimum illud spatium pertranseat in aliquo tempore,
in quo tempore iterum tardius aliquod spatium pertransit, et sic
semper. Ergo semper tardius habet aliquid ante, idest aliquod spatium
in quo praecedit velocissimum, quod ipsum persequitur: et ita velocius
numquam attinget tardius. Hoc autem est inconveniens. Ergo magis
dicendum est quod nihil movetur.
6. Ad solvendum
autem hanc rationem dicit, quod haec ratio est eadem cum prima, quae
procedebat ex decisione spatii in duo media, quantum ad virtutem
medii: sed differt ab ea in hoc, quod aliqua accepta magnitudo spatii
non dividitur in duo media, sed dividitur secundum proportionem
excessus velocioris ad tardius in motu. Nam in primo tempore, quo
movebatur solum tardius, accipitur maior magnitudo; in secundo autem
tempore, in quo velocius pertransit praedictum spatium, cum sit
minus, accipitur minor magnitudo pertransita a tardiori, et sic
semper. Unde quia tempus et magnitudo semper dividuntur, videtur
accidere ex hac ratione quod tardius nunquam iungatur a velociori. Sed
hoc in idem tendit cum eo quod in prima ratione dicebatur de divisione
magnitudinis in duo media: quia in utraque ratione videtur accidere
quod mobile non possit adiungere usque ad terminum quendam, propter
divisionem magnitudinis in infinitum, quocunque modo dividatur;
scilicet vel in duo media, sicut prima ratio procedebat, vel secundum
excessum velocioris ad tardius, sicut procedebat secunda ratio. Sed
in hac secunda ratione apponitur, quod velocissimum non potest
attingere ad tardius dum persequitur ipsum: quod dictum est cum quadam
tragoedia, idest cum quadam magnificatione verborum ad admirationem
movendam; sed non facit aliquid ad virtutem rationis. Unde patet quod
necesse est esse eandem solutionem huius secundae rationis et primae.
Sicut enim in prima ratione falsum concludebatur, quod scilicet mobile
nunquam perveniret ad terminum magnitudinis, propter infinitam
magnitudinis divisionem; ita falsum est quod vult secunda ratio
concludere, quod tardius praecedens nunquam iungatur a velociori
sequente; quod nihil est aliud quam mobile non pervenire ad aliquem
terminum. Verum est enim quod quamdiu praecedit tardius, non
coniungitur sibi velocius. Sed tamen quandoque coniungetur sibi, si
hoc detur, quod mobile possit pertransire finitam magnitudinem in
tempore finito. Pertransibit enim velocius persequens totam illam
magnitudinem qua praecedebat ipsum tardius fugiens, et adhuc maiorem,
in minori tempore quam tardius moveatur ultra per aliquam determinatam
quantitatem: et ita non solum attinget ipsum, sed etiam ultra
transibit. Hae igitur sunt duae rationes Zenonis, sic solutae.
7. Tertiam
rationem ponit ibi: tertia autem et cetera. Et dicit quod tertia
ratio Zenonis erat illa quam supra posuit antequam inciperet rationes
enumerare, scilicet quod sagitta, quando fertur, quiescit. Et sicut
supra dictum est, hoc accidere videtur ex eo quod ipse supponit quod
tempus componatur ex ipsis nunc. Nisi enim hoc concedatur, non
poterit syllogizare ad propositum.
8. Quartam
rationem ponit ibi: quarta autem et cetera. Circa quam tria facit:
primo ponit rationem; secundo solutionem, ibi: est autem deceptio
etc.; tertio manifestat per exempla, ibi: ut sint stantes aequales
magnitudines et cetera. Dicit ergo primo quod quarta ratio Zenonis
procedebat ex aliquibus quae moventur in aliquo stadio, ita quod sint
duae magnitudines aequales, quae moveantur iuxta aequalia, idest per
aliquod spatium stadii aequale utrique in quantitate: et sit iste motus
ex contrarietate, idest ita quod una magnitudinum aequalium moveatur
per illud spatium stadii versus unam partem, et alia versus aliam
partem: ita tamen quod una magnitudinum mobilium incipiat moveri a fine
stadii ei aequalis, alia vero incipiat moveri a medietate stadii, sive
spatii in stadio dato: et utraque moveatur aeque velociter. Hac
positione facta, opinabatur Zeno quod accideret quod tempus dimidium
esset aequale duplo: quod cum sit impossibile, volebat ex hoc ulterius
inferre quod impossibile est aliquid moveri.
9. Deinde cum
dicit: est autem deceptio etc., ponit solutionem. Et dicit quod
Zeno in hoc decipiebatur, quod accipiebat ex una parte mobile moveri
iuxta magnitudinem motam, et ex alia parte accipiebat quod moveretur
iuxta magnitudinem quiescentem, aequalem magnitudini motae. Et quia
supponitur aequalis velocitas mobilium, volebat quod secundum aequale
tempus sit motus aeque velocium circa aequales magnitudines, quarum una
movetur et alia quiescit. Quod patet esse falsum. Quia cum aliquid
movetur iuxta magnitudinem quiescentem, non est ibi nisi unus motus:
sed quando aliquid movetur iuxta magnitudinem motam, sunt ibi duo
motus. Et si sint in eandem partem, addetur de tempore; si autem
sint in oppositas partes, diminuetur de tempore, secundum quantitatem
alterius motus. Quia si magnitudo iuxta quam aliquod mobile movetur,
in eandem partem moveatur aequali velocitate vel etiam maiori, nunquam
mobile poterit eam pertransire: si vero minori velocitate magnitudo
moveatur, pertransibit eam quandoque, sed in maiori tempore quam si
quiesceret. E contrario autem est si magnitudo moveatur in oppositum
mobilis: quia quantum magnitudo velocius movetur, tanto mobile in
minori tempore eam pertransit; quia uterque motus operatur ad hoc quod
se invicem pertranseant.
10. Deinde cum
dicit: ut sint etc., manifestat quod dixerat in terminis. Ponatur
enim quod sint tres magnitudines aequales sibi invicem, in quarum
qualibet ponatur a; et sint istae magnitudines stantes, idest non
motae; ut si intelligatur quod sit aliquod spatium trium cubitorum, in
quorum quolibet describatur a. Et sint aliae tres magnitudines
aequales sibi invicem, in quarum qualibet describatur b; ut puta si
intelligamus quod sit unum mobile trium cubitorum. Incipiant autem hae
magnitudines moveri a medio spatii. Sint etiam tres magnitudines aliae
aequales numero et magnitudine et velocitate ipsis b, et scribatur in
istis c, et incipiant moveri ab ultimo spatii, scilicet ab ultimo a.
Hac ergo suppositione facta, continget quod primum b per suum motum
perveniet ad hoc quod sit simul cum ultimo a; et iterum primum c per
suum motum perveniet ut sit cum primo a, opposito ultimo: et simul
etiam cum hoc erit cum ultimo b, quasi transiens secus invicem
motorum, idest iuxta omnia b, quae invicem ei contramoventur. Cum
autem hoc factum fuerit, constat quod istud primum c transivit omnia
a, sed ipsum b non transivit nisi media. Cum ergo b et c sint
aequalis velocitatis, et aeque velox minorem magnitudinem in minori
tempore pertranseat; sequitur quod tempus in quo b pervenit ad ultimum
a, sit dimidium temporis in quo c pervenit ad primum a oppositum: in
aequali enim tempore utrumque, scilicet b et c, est iuxta
unumquodque; idest in aequali tempore c et b pertranseunt quandocumque
a. Hoc ergo supposito, quod tempus in quo b pervenit ad ultimum a,
sit dimidium temporis in quo c pervenit ad primum a oppositum, ulterius
considerandum est quomodo Zeno volebat concludere quod hoc dimidium
temporis sit aequale illi duplo. Ex quo enim ponitur tempus motus
ipsius c, duplum temporis motus ipsius b. Ponatur quod in prima
medietate temporis, b quiescebat et c movebatur, et sic c in illa
medietate temporis pervenit usque ad medietatem spatii ubi est b; et
tunc b incipiat moveri ad unam partem, et c ad aliam. Quando autem b
pervenit ad ultimum a, oportet quod pertransierit omnia c, quia simul
primum b et primum c sunt in contrariis ultimis, scilicet unum in primo
a, et aliud in ultimo; et sicut ipse dicebat, c in aequali tempore
fit iuxta unumquodque b, in quanto tempore pertransit unumquodque
ipsorum a. Et hoc ideo, quia ambo, scilicet b et c, in aequali
tempore pertranseunt unum a: et sic videtur quod si b in aequali
tempore pertransit in quanto pertransit ipsum c, quod c in aequali
tempore pertransit ipsum b et ipsum a. Ergo tempus in quo c pertransit
omnia b, est aequale tempori in quo pertransivit omnia a. Tempus
autem in quo c pertransit omnia b, est aequale tempori in quo c vel b
pertransit medietatem ipsorum a, ut dictum est. Probatum est autem
quod tempus in quo ipsum b pertransit medietatem ipsorum a, est
dimidium temporis in quo c pertransit omnia a. Ergo sequitur quod
dimidium sit aequale duplo; quod est impossibile. Haec igitur est
ratio Zenonis. Sed incidit in falsitatem praedictam: quia scilicet
accipit quod c in eodem tempore pertranseat b contra-motum et a
quiescens; quod est falsum, ut supra dictum est.
11. Deinde cum
dicit: neque igitur secundum etc., ponit rationem qua Zeno
excludebat mutationem quae est inter contradictoria. Dicebat enim
sic. Omne quod mutatur, dum mutatur, in neutro terminorum est: quia
dum est in termino a quo, nondum mutatur; dum autem est in termino ad
quem, iam mutatum est. Si ergo aliquid mutetur de uno contradictorio
in aliud, sicut de non albo in album, sequitur quod dum mutatur,
neque sit album neque non album; quod est impossibile. Licet autem
hoc inconveniens sequatur aliquibus, qui ponunt impartibile moveri,
tamen nobis, qui ponimus quod omne quod movetur est partibile, nullum
accidit impossibile. Non enim oportet, si non est totum in altero
extremorum, quod propter hoc non possit dici aut album aut non album.
Contingit enim quod una pars eius sit alba, et alia non alba. Non
autem dicitur aliquid album ex eo quod totum sit huiusmodi, sed quia
plures et principaliores partes sunt tales, quae magis propriae sunt
natae tales esse: quia non idem est non esse in hoc, et non esse totum
in hoc, scilicet in albo vel non albo. Et quod dictum est de albo vel
non albo, intelligendum est de esse vel non esse simpliciter, et in
omnibus quae opponuntur secundum contradictionem, sicut calidum et non
calidum, et huiusmodi. Semper enim oportebit quod sit in altero
contra oppositorum illud quod mutatur, quia denominabitur ab eo quod
principalius inest: sed non sequitur quod semper sit totum in neutro
extremorum, ut Zeno putabat. Sciendum est autem quod haec responsio
sufficit ad repellendum rationem Zenonis, quod hic principaliter
intenditur. Quomodo autem circa hoc se habeat veritas, in octavo
plenius ostendetur. Non enim in quolibet verum est, quod pars ante
partem alteretur vel generetur, sed aliquando totum simul, ut supra
dictum est: et tunc non habet locum haec responsio, sed illa quae
ponitur in octavo.
12. Deinde cum
dicit: iterum autem in circulo etc., solvit rationem Zenonis, qua
destruebat motum sphaericum. Dicebat enim quod non est possibile
aliquid circulariter vel sphaerice moveri, vel quocumque alio modo,
ita quod aliqua moveantur in seipsis, id est non progrediendo a loco in
quo sunt, sed in ipsomet loco. Et hoc probabat tali ratione. Omne
illud quod per aliquod tempus secundum totum et partes est in uno et
eodem loco, quiescit: sed omnia huiusmodi sunt in eodem loco et ipsa
et partes eorum secundum aliquod tempus, etiam dum ponuntur moveri:
ergo sequitur quod simul moveantur et quiescant; quod est impossibile.
Huic autem rationi obviat philosophus dupliciter. Primo quantum ad
hoc quod dixerat, partes sphaerae motae esse in eodem loco per aliquod
tempus: contra quod Aristoteles dicit quod partes sphaerae motae in
nullo tempore sunt in eodem loco. Zeno enim accipiebat locum totius:
et verum est quod dum sphaera movetur, nulla pars exit extra locum
totius sphaerae; sed Aristoteles loquitur de proprio loco partis,
secundum quod pars potest habere locum. Dictum est enim in quarto quod
partes continui sunt in loco in potentia. Manifestum est autem in motu
sphaerico, quod pars mutat proprium locum, sed non locum totius: quia
ubi fuit una pars, succedit alia pars. Secundo obviat ad praedictam
Zenonis rationem, quantum ad hoc quod dixit, quod totum manet in
eodem loco per tempus. Contra quod Aristoteles dicit, quod etiam
totum semper mutatur in alium locum: quod sic patet. Ad hoc enim quod
sint duo loca diversa, non oportet quod unus illorum locorum sit
totaliter extra alium; sed quandoque quidem secundus locus est partim
coniunctus primo loco, et partim ab eo divisus, ut potest in his
considerari quae moventur motu recto. Si enim aliquod cubitale corpus
moveatur de ab loco in bc locum, quorum uterque locus sit cubitalis;
dum movetur ab uno loco in alium, oportet quod partim deserat unum et
subintret alium; sicut si deserat de loco ab quantum est ad,
subintrabit in locum bc quantum est be. Manifestum est ergo quod locus
de est alius a loco ab, non tamen totaliter ab eo seiunctus, sed
partim. Si autem daretur quod illa pars mobilis quae subintrat
secundum locum, regrederetur in partem loci quam mobile deserit,
essent duo loca, et tamen in nullo ab invicem separata; sed solum
differrent secundum rationem, secundum quod principium loci in diversis
signis acciperetur, ubi scilicet est principium mobilis, idest aliquod
signum quod in mobili accipitur ut principium: et sic erunt duo loca
secundum rationem, sed unus locus secundum subiectum. Et sic
intelligendum est quod hic dicit, quod non est eadem circulatio
secundum quod accipitur ut incipiens ab a, et ut incipiens a b, et ut
incipiens a c, vel a quocumque alio signo; nisi forte dicatur eadem
circulatio subiecto, sicut musicus homo et homo, quia unum accidit
alteri. Unde manifestum est quod semper de uno circulari loco movetur
in alterum, et non quiescit, ut Zeno probare nitebatur. Et eodem
modo se habet et in sphaera et in omnibus aliis quae infra locum
proprium moventur, sicut rota et columna vel quidquid aliud huiusmodi.
|
|