|
1. Postquam
philosophus solvit rationes Zenonis improbantis motum, hic intendit
ostendere quod impartibile non movetur. Per quod destruitur opinio
Democriti, ponentis atomos per se mobiles. Et circa hoc duo facit:
primo proponit intentionem; secundo probat propositum, ibi: mutetur
enim ex ab in bc et cetera. Dicit ergo primo, quod suppositis his
quae supra ostensa sunt, dicendum est quod impartibile non potest
moveri, nisi forte per accidens, sicut punctum movetur in toto
corpore, vel quacumque alia magnitudine in qua est punctum, scilicet
linea vel superficie.
2. Moveri autem ad
motum alterius contingit dupliciter. Uno modo quando illud quod
movetur ad motum alterius, non est aliqua pars eius; sicut illud quod
est in navi movetur ad motum navis, et albedo etiam movetur ad motum
corporis, cum non sit pars eius: alio modo sicut pars movetur ad motum
totius. Et quia impartibile dicitur multipliciter, sicut et
partibile, ostendit quomodo accipiat hic impartibile: et dicit quod
impartibile hic dicitur illud quod est indivisibile secundum
quantitatem. Dicitur enim et aliquid impartibile secundum speciem,
sicut si dicamus ignem impartibilem aut aerem, quia non potest resolvi
in plura corpora specie diversa. Sed tale impartibile nihil prohibet
moveri: intendit ergo excludere motum ab impartibili secundum
quantitatem.
3. Et quia dixerat
quod pars movetur ad motum totius, et aliquis posset dicere quod pars
nullo modo movetur, subiungit quod sunt aliqui motus partium,
inquantum sunt partes, qui sunt diversi a motu totius, inquantum est
motus totius. Et hanc differentiam aliquis maxime potest considerare
in motu sphaerico: quia non est eadem velocitas partium quae moventur
circa centrum, et partium quae sunt extra, idest versus superficiem
exteriorem sphaerae, et quae est etiam velocitas totius: ac si motus
iste non sit unius sed diversorum. Manifestum est enim quod velocius
est, quod in aequali tempore pertransit maiorem magnitudinem. Dum
autem sphaera movetur, manifestum est quod maiorem circulum pertransit
pars exterior sphaerae quam pars interior; unde maior est velocitas
partis exterioris quam interioris. Tamen velocitas totius est eadem
cum velocitate interioris et exterioris partis. Ista autem diversitas
motuum intelligenda est secundum quod partibus continui convenit
moveri, scilicet in potentia. Unde actu est unus motus totius et
partium: sed potentia sunt diversi motus partium, et ad invicem, et a
motu totius. Et sic cum dicitur pars moveri per accidens ad motum
totius, est tale per accidens, quod est in potentia per se: quod non
est de motu per accidens, secundum quod dicuntur accidentia vel formae
per accidens moveri.
4. Posita igitur
distinctione eius quod movetur, explicat suam intentionem. Et dicit
quod id quod est impartibile secundum quantitatem, potest moveri quidem
ad motum corporis per accidens: non tanquam pars, quia nulla magnitudo
componitur ex indivisibilibus, ut ostensum est; sed sicut movetur
aliquid ad motum alterius quod non est pars eius, sicut sedens in navi
movetur ad motum navis. Sed per se non contingit impartibile moveri.
Hoc autem idem supra probavit, non ex principali intentione, sed
incidenter. Unde praeter rationem supra positam, hic magis explicat
veritatem, et rationes addit efficaces ad propositum ostendendum.
5. Deinde cum
dicit: mutetur enim etc., probat propositum tribus rationibus.
Quarum prima talis est. Si ponatur quod impartibile movetur,
moveatur ex ab in bc. Nec differt quantum ad hanc rationem, utrum
ista duo, scilicet ab et bc, sint duae magnitudines, sive duo loca,
ut in motu locali et augmenti et decrementi; vel duae species, idest
duae qualitates, sicut in motu alterationis; vel sint duo
contradictorie opposita, ut in generatione et corruptione. Et sit
tempus ed in quo aliquid mutatur de uno termino in alterum primo, idest
non ratione partis. In hoc ergo tempore necesse est quod id quod
mutatur, aut sit in ab, idest in termino a quo; aut in bc, idest in
termino ad quem; aut aliquid eius est in uno termino, alia vero pars
eius est in altero. Omne enim quod mutatur, oportet quod aliquo horum
trium modorum se habeat, sicut supra dictum est. Non autem potest
dari tertium membrum, scilicet quod sit in utroque secundum diversas
partes sui: quia sic sequeretur quod esset partibile, et positum erat
quod esset impartibile. Sed similiter non potest dari secundum
membrum, scilicet quod sit in bc, idest in termino ad quem: quia
quando est in termino ad quem, tunc iam est mutatum, ut ex
superioribus patet; ponebatur autem quod in hoc tempore mutaretur.
Relinquitur ergo quod in toto tempore in quo mutatur indivisibile, sit
in ab, idest in termino a quo. Ex quo sequitur quod quiescat: nihil
enim est aliud quiescere, quam quod aliquid sit in uno et eodem per
totum aliquod tempus. Cum enim in quolibet tempore sit prius et
posterius, si tempus est divisibile, quidquid per aliquod tempus est
in uno et eodem, similiter se habet nunc et prius; quod est
quiescere. Sed hoc est impossibile, quod aliquid dum mutatur
quiescat. Relinquitur ergo quod non contingit impartibile moveri,
neque aliquo modo mutari. Hoc enim solo modo posset esse aliquis motus
rei indivisibilis, si tempus componeretur ex ipsis nunc: quia in nunc
semper est motum esse vel mutatum. Et quia quod motum est, inquantum
huiusmodi, non movetur, sequitur quod in nunc nihil movetur, sed sit
motum. Sic igitur posset poni indivisibile moveri in aliquo tempore,
si tempus ex ipsis nunc componeretur: quia posset dari quod in quolibet
ipsorum nunc ex quibus componitur tempus, esset in uno, et in toto
tempore, idest in omnibus nunc, esset in multis; et sic in toto
tempore moveretur, non autem in aliquo nunc. Sed quod hoc sit
impossibile, scilicet tempus componi ex ipsis nunc, ostensum est
prius. Ostensum est enim supra quod neque tempus componitur ex ipsis
nunc, neque linea ex ipsis punctis, neque motus componitur ex momentis
(ut per momentum intelligamus hoc quod est mutatum esse). Qui enim
hoc dicit, quod indivisibile movetur, aut quod motus componatur ex
indivisibilibus, nihil aliud facit quam quod tempus componatur ex
nunc, aut magnitudo ex punctis; quod est impossibile. Ergo et
impossibile est impartibile moveri.
6. Secundam
rationem ponit ibi: amplius autem ex his etc.: et dicit quod ex his
quae sequuntur, potest esse manifestum quod neque punctum, neque aliud
quodcumque indivisibile potest moveri. Et ista ratio specialis est de
motu locali. Omne enim quod movetur secundum locum, impossibile est
quod prius pertranseat maiorem magnitudinem ipso mobili, quam aequalem
vel minorem; sed semper mobile prius pertransit magnitudinem aequalem
sibi aut minorem, quam maiorem. Si ergo hoc ita se habet, manifestum
est quod et punctum, si movetur, prius pertransibit aliquid minus se
aut aequale sibi, quam longitudinem maiorem se. Sed impossibile est
quod pertranseat aliquid minus se, quia est indivisibile. Relinquitur
ergo quod pertransibit aliquid aequale sibi. Et ita oportet quod
numeret omnia puncta quae sunt in linea: quia semper punctum, cum
moveatur motu aequali lineae, propter hoc quod movetur per totam
lineam, sequitur quod totam lineam mensuret; hoc autem facit numerando
omnia puncta. Ergo sequitur quod linea sit ex punctis. Si ergo hoc
est impossibile, impossibile est quod indivisibile moveatur.
7. Tertiam
rationem ponit ibi: amplius autem si omne etc.: quae talis est.
Omne quod movetur, movetur in tempore, et nihil movetur in ipso
nunc, ut supra probatum est. Ostensum est autem supra quod omne
tempus est divisibile. Ergo in quolibet tempore in quo aliquid
movetur, erit accipere minus tempus, in quo movetur aliquod minus
mobile: quia manifestum est quod supposita eadem velocitate, in minori
tempore pertransit minus mobile aliquod signum datum, quam mobile
maius, sicut in minori tempore pars quam totum, ut ex superioribus
patet. Si ergo punctum movetur, erit accipere aliquod tempus minus
tempore in quo ipsum movetur. Sed hoc est impossibile: quia
sequeretur quod in illo minori tempore moveretur aliquid minus quam
punctum; et sic indivisibile esset divisibile in aliquod minus, sicut
tempus dividitur in tempus. Hoc enim solo modo posset moveri
indivisibile, si esset possibile aliquid moveri in nunc indivisibili:
quia sicut non esset accipere aliquod minus ipso nunc in quo movetur,
ita non oporteret accipere aliquod minus mobili. Et sic patet quod
eiusdem rationis est, quod fiat motus in nunc, et quod indivisibile
aliquod moveatur. Hoc autem est impossibile, quod in nunc fiat
motus. Ergo impossibile est quod indivisibile moveatur.
|
|