|
1. Quia rationes
supra positae manifestiores sunt in linea et aliis continuis
quantitatibus positionem habentibus, in quibus proprie invenitur
contactus, vult hic ostendere quod eadem ratio est de magnitudine et
tempore et motu. Et dividitur in partes duas: primo proponit
intentum; secundo probat propositum, ibi: manifestum est autem ex his
et cetera. Dicit ergo primo quod eiusdem rationis est quod magnitudo
et tempus et motus componantur ex indivisibilibus et dividantur in
indivisibilia, vel nihil horum: quia quidquid dabitur de uno, ex
necessitate sequetur de alio.
2. Deinde cum
dicit: manifestum est autem ex his etc., probat propositum: et primo
quantum ad magnitudinem et motum; secundo quantum ad tempus et
magnitudinem, ibi: similiter autem necesse et cetera. Circa primum
tria facit: primo ponit propositum; secundo exemplificat, ibi: ut si
ipsa abc etc., tertio probat, ibi: si igitur praesentis motus et
cetera. Propositum est istud: si magnitudo ex indivisibilibus
componitur, et motus qui transit per magnitudinem, componetur ex
indivisibilibus motibus, aequalibus numero indivisibilibus ex quibus
componitur magnitudo.
3. Exemplificat
autem sic. Sit linea abc, quae componatur ex tribus indivisibilibus,
quae sunt a et b et c; et sit o mobile quod movetur in spatio lineae
abc, et motus eius sit dez: oportebit quod si partes spatii vel lineae
sint indivisibiles, quod etiam partes praedicti motus sint
indivisibiles. Deinde cum dicit: si igitur praesentis motus etc.,
probat propositum. Et circa hoc tria facit: primo praemittit quaedam
necessaria ad propositi probationem; secundo probat quod si magnitudo
componitur ex punctis, quod motus componitur non ex motibus, sed ex
momentis, ibi: secundum a igitur etc.; tertio ostendit esse
impossibile quod motus componatur ex momentis, ibi: et motum esse
aliquid et cetera.
4. Praemittit ergo
primo duo. Primum est quod secundum quamcumque partem praesentis motus
necesse est aliquid moveri; et e converso, si aliquid movetur,
necesse est quod adsit sibi aliquis motus. Et si hoc est verum,
oportet quod mobile o moveatur per a, quae est pars totius
magnitudinis, ea parte motus quae est d; et secundum b, aliam partem
magnitudinis, moveatur alia parte motus quae est e; et secundum c,
tertiam partem magnitudinis, moveatur tertia parte motus quae est z;
ita quod singulae partes motus respondeant singulis partibus
magnitudinis. Secundum proponit, ibi: si igitur necesse est etc.:
et dicit quod necesse est id quod movetur ab uno termino in alium, non
simul moveri et motum esse, inquantum movetur et quando movetur; sicut
si aliquis vadit Thebas, impossibile est haec duo simul esse,
scilicet ire Thebas et ivisse Thebas. Haec autem duo supponit quasi
per se manifesta. Nam quod necesse sit moveri ad praesentiam motus,
apparet etiam in omnibus accidentibus et formis: quia ad hoc quod
aliquid sit album, necesse est habere albedinem; et e converso, si
albedo adsit, necesse est quod sit album. Quod vero non simul sit
moveri et motum esse, apparet ex ipsa motus successione: quia
impossibile est aliqua duo tempora simul esse, ut in quarto habitum
est: unde impossibile est quod simul sit motum esse, quod est terminus
motus, cum ipso moveri.
5. Deinde cum
dicit: secundum a igitur etc., probat propositum ex praemissis. Si
enim praesente aliqua parte motus necesse est aliquid moveri, et si
movetur necesse est adesse motum; si mobile quod est o, movetur
secundum impartibilem partem magnitudinis quae est a, oportet quod
adsit ei aliquis motus qui est d. Aut ergo o simul movetur per a et
motum est, aut non simul. Si autem non simul, sed posterius
devenerit quam venit, idest sed posterius motum est quam movetur,
sequitur quod a sit divisibilis: quia cum veniret, idest dum erat in
ipso moveri, neque quiescebat in a, quiete scilicet praecedente
motum, neque transierat totum ipsum a, quia iam non moveretur per a
(nihil enim movetur per spatium per quod iam pertransivit); sed
oportet quod medio modo se habeat. Ergo cum movetur per a, partem
eius iam transivit et in parte eius adhuc manet: et ita sequitur quod a
sit divisibilis; quod est contra suppositum. Si vero simul venerit et
venit, idest si simul motum est et movetur per a, sequitur quod cum
veniens venit, erit ibi ventum, et erit motum ubi movetur: quod est
contra secundam suppositionem. Sic igitur patet quod secundum
impartibilem magnitudinem non potest aliquid moveri: quia vel oporteret
quod simul esset moveri et motum esse, vel quod magnitudo divideretur.
Supposito ergo quod per a impartibile nihil moveri possit, si aliquis
dicat quod mobile movetur per totam magnitudinem quae est abc, et motus
totus quo per eam movetur est dez, ita quod secundum a impartibile
nihil moveatur, sed tantum motum sit, sequitur quod motus non sit ex
motibus, sed ex momentis. Ideo autem sequitur quod non sit ex
motibus, quia cum pars motus qui est d, respondeat parti magnitudinis
quae est a, si d esset motus, oporteret quod per a moveretur, quia
praesente motu mobile movetur: sed probatum est quod secundum a
impartibile non movetur, sed solum motum est, quando scilicet
pertransitum est hoc indivisibile. Ergo relinquitur quod d non sit
motus, sed sit momentum, a quo denominatur motum esse, sicut a motu
denominatur moveri; et quod ita se habet ad motum, sicut punctum
indivisibile ad lineam. Et eadem ratio est de aliis partibus motus et
magnitudinis. Ex necessitate ergo sequitur, si magnitudo componitur
ex indivisibilibus, quod motus ex indivisibilibus componatur, idest ex
momentis. Et hoc est quod demonstrare intendebat.
6. Sed quia hoc est
impossibile, quod motus componatur ex momentis, sicut impossibile est
quod linea componatur ex punctis, ideo consequenter cum dicit: et
motum esse aliquid etc., ostendit huiusmodi impossibilitatem, ducendo
ad tria inconvenientia. Quorum primum est, quod si motus componatur
ex momentis et magnitudo ex indivisibilibus, ita quod per indivisibilem
partem magnitudinis non moveatur sed motum sit, sequetur quod aliquid
sit motum non motum, idest quod prius non movebatur: quia ponitur quod
secundum indivisibile transivit, idest motum est, non transiens; quia
in eo moveri non poterat. Unde sequitur aliquid esse transitum absque
hoc quod aliquando iret: quod est impossibile, sicut impossibile est
quod aliquid sit praeteritum, quod nunquam fuerit praesens.
7. Sed quia hoc
inconveniens posset concedere ille qui diceret motum componi ex
momentis, ducit ad secundum inconveniens, ibi: si igitur necesse est
etc., tali ratione. Omne quod natum est moveri et quiescere,
necesse est quod vel quiescat vel moveatur. Sed dum mobile est in a,
non movetur, et similiter dum est in b, et similiter dum est in c:
ergo dum est in a et dum est in b et dum est in c, quiescit. Ergo
sequitur quod aliquid simul continue quiescat et moveatur. Et quod hoc
sequatur, sic probat. Positum est enim quod moveatur per totam
longitudinem quae est abc; et iterum positum est quod quiescat secundum
quamlibet partem: sed quod quiescit per quamlibet partem, quiescit per
totum; ergo sequitur quod quiescat per totam magnitudinem. Et ita
sequitur quod per totam magnitudinem continue moveatur et quiescat:
quod est omnino impossibile.
8. Tertium
inconveniens ponit ibi: et si indivisibilia etc., tali ratione.
Ostensum est quod si magnitudo componitur ex indivisibilibus, quod
etiam motus: aut ergo illa indivisibilia motus, quae sunt d et e et
z, ita se habent quod quodlibet eorum est motus, aut non. Si
quodlibet eorum est motus, cum quodlibet eorum respondeat indivisibili
parti magnitudinis in qua non movetur sed motum est, sequetur quod
praesente motu mobile non moveatur, quod est contra primam
suppositionem, sed quiescat. Si vero non sunt motus, sequitur quod
motus componatur ex non motibus: quod videtur impossibile, sicut et
quod linea componatur ex non lineis.
|
|