|
1. Postquam
philosophus ostendit eiusdem rationis esse, quod magnitudo et motus per
eam transiens ex indivisibilibus componantur, ostendit etiam idem de
tempore et magnitudine. Et dividitur in partes duas: in prima
ostendit quod ad divisionem magnitudinis sequitur divisio temporis, et
e converso; in secunda ostendit quod ex infinitate unius sequitur
infinitas alterius, ibi: et si quodcumque infinitum est et cetera.
Circa primum duo facit: primo ponit propositum; secundo demonstrat,
ibi: si enim omnis et cetera. Dicit ergo primo quod etiam tempus
necesse est similiter esse divisibile et indivisibile, et componi ex
indivisibilibus, sicut longitudo et motus.
2. Deinde cum
dicit: si enim omnis etc., probat propositum tribus rationibus:
quarum prima sumitur per aeque velocia; secunda per velocius et
tardius, ibi: quoniam autem omnis etc.; tertia per idem mobile,
ibi: amplius autem et ex consuetis et cetera. Dicit ergo primo quod
de ratione aeque velocis est, quod minorem magnitudinem transeat in
minori tempore. Detur ergo aliqua magnitudo divisibilis, quam
pertransit aliquod mobile in aliquo tempore dato: sequitur ergo quod
mobile aeque velox transeat partem magnitudinis in minori tempore; et
sic oportuit tempus datum esse divisibile. Si autem e converso detur
quod tempus sit divisibile, in quo mobile datum movetur per
magnitudinem aliquam datam, sequitur quod aeque velox mobile in minori
tempore, quod est pars totius temporis, moveatur per minorem
magnitudinem: et ita sequitur quod magnitudo quae est a sit
divisibilis.
3. Deinde cum
dicit: quoniam autem omnis etc., ostendit idem per duo mobilia,
quorum unum est velocius et aliud tardius. Et primo praemittit quaedam
necessaria ad propositum ostendendum; secundo probat propositum, ibi:
quoniam autem omnis quidem motus et cetera. Circa primum duo facit:
primo ostendit quomodo velocius se habet ad tardius in hoc quod moveatur
per maiorem magnitudinem; secundo quomodo se habeat ad ipsum quantum ad
hoc quod est moveri per aequalem magnitudinem, ibi: manifestum autem
ex his et cetera. Circa primum duo facit: primo proponit propositum,
resumens quoddam ex superioribus, quod est necessarium ad
demonstrationes sequentes; secundo demonstrat propositum, ibi: sit
enim ipsum et cetera.
4. Resumit ergo
hoc, quod omnis magnitudo sit divisibilis in magnitudines. Et hoc
patet per hoc quod ostensum est supra, quod impossibile est aliquod
continuum componi ex atomis, idest ex indivisibilibus; et manifestum
est quod magnitudo omnis est de genere continuorum. Ex his sequitur
quod necesse sit aliquod corpus velocius in aequali tempore per maiorem
magnitudinem moveri; et etiam in minori tempore per maiorem
magnitudinem moveri. Et hoc modo quidam definierunt velocius, quod
plus movetur in aequali tempore et etiam in minori.
5. Deinde cum
dicit: sit enim ipsum etc., probat duo praemissa. Et primo quod
velocius in aequali tempore per maius spatium moveatur; secundo quod
etiam in minori tempore per maius spatium movetur, ibi: at vero et in
minori et cetera. Dicit ergo primo: sint duo mobilia a et b, quorum
a velocius sit quam b; et sit magnitudo cd, quam pertransit a in
tempore zi. Moveatur autem b quod est tardius, et a quod est
velocius, per eandem magnitudinem, et incipiant simul moveri. His
ergo positis, sic argumentatur. Velocius est quod in aequali tempore
plus movetur: sed a est velocius quam b: ergo cum a pervenerit ad d,
b nondum pervenit ad d, quod est terminus magnitudinis, sed adhuc
deficiet, idest distabit ab eo; motum tamen erit in hoc tempore per
aliquam partem magnitudinis. Cum ergo omnis pars sit minor toto,
relinquitur quod a in tempore zi movetur per maiorem magnitudinem quam
b, quod in eodem tempore movetur per partem magnitudinis. Unde
sequitur quod velocius in aequali tempore plus de spatio pertransit.
6. Deinde cum
dicit: at vero et in minori plus etc., ostendit quod velocius in
minori tempore plus de spatio pertransit. Dictum est enim quod in
tempore in quo a iam pervenit ad d, b quod est tardius, adhuc distat a
d. Detur ergo quod in eodem tempore perveniat usque ad e. Quia
igitur omnis magnitudo divisibilis est, ut supra positum est,
dividatur residuum magnitudinis, scilicet ed, in quo velocius excedit
tardius, in duas partes in puncto t. Manifestum est ergo quod
magnitudo ct est minor quam magnitudo cd. Sed idem mobile per minorem
magnitudinem movetur in minori tempore. Quia ergo ipsum a pervenit ad
d in toto tempore zi, ad punctum t perveniet in minori tempore; et sit
illud tempus zk. Inde sic arguitur. Magnitudo ct, quam pertransit
a, maior est magnitudine ce, quam pertransit b: sed tempus zk, in
quo pertransit a magnitudinem ct, est minus toto tempore zi, in quo b
tardius pertransit magnitudinem ce: sequitur ergo quod velocius in
minori tempore pertranseat maius spatium.
7. Deinde cum
dicit: manifestum autem etc., ostendit quomodo velocius se habeat ad
tardius in moveri per aequalem magnitudinem. Et primo proponit
intentum; secundo probat propositum, ibi: quoniam enim et cetera.
Dicit ergo primo: quod ex praemissis manifestum esse potest, quod
velocius pertransit aequale spatium in minori tempore. Secundo ibi:
quoniam enim maiorem etc., probat propositum duabus rationibus. Ad
quarum primam duo praemittit: quorum unum iam probatum est, scilicet
quod velocius pertranseat maiorem magnitudinem in minori tempore quam
tardius; secundum vero est per se manifestum, scilicet quod ipsum
mobile secundum seipsum consideratum, in maiori tempore pertransit
maiorem magnitudinem quam in minori. Pertranseat enim hoc mobile a,
quod est velocius, hanc magnitudinem quae est lm, in pr tempore: et
partem magnitudinis, scilicet LX, pertransibit in minori tempore
quod est ps; quod est minus quam pr, in quo pertransit lm, sicut et
LX est minor quam lm. Ex prima autem suppositione accipit quod totum
tempus pr, in quo a pertransit totam magnitudinem lm, sit minus
tempore h, in quo b quod est tardius, pertransit minorem
magnitudinem, scilicet LX. Dictum est enim quod velocius in minori
tempore pertransit maiorem magnitudinem. Ex his procedit sic. Tempus
pr est minus tempore h, in quo b quod est tardius, pertransit
magnitudinem LX; et tempus ps est minus quam tempus pr; ergo
sequitur quod tempus ps sit minus quam tempus h: quia si aliquid est
minus minore, etiam ipsum erit minus maiore. Cum ergo datum sit quod
in tempore ps velocius movetur per LX magnitudinem, et tardius
movetur per eandem in tempore h, sequitur quod velocius movetur in
minori tempore per aequale spatium.
8. Secundam rationem
ponit ibi: amplius autem si omne etc.: quae talis est. Omne quod
movetur per aequalem magnitudinem cum aliquo alio mobili, aut movetur
per eam in aequali tempore aut in minori aut in maiori. Quod autem
movetur per aequalem magnitudinem in maiori tempore est tardius, ut
supra probatum est: quod autem movetur in aequali tempore per aequalem
magnitudinem, est aeque velox, ut per se manifestum est. Cum igitur
id quod velocius est, neque sit aeque velox neque tardius, sequitur
quod neque in pluri tempore moveatur per aequalem magnitudinem, neque
in aequali: relinquitur ergo quod in minori. Sic ergo probatum est
quod necesse est velocius pertransire aequalem magnitudinem in minori
tempore.
9. Deinde cum
dicit: quoniam autem omnis quidem etc., probat propositum, scilicet
quod eiusdem rationis sit tempus et magnitudinem semper dividi in
divisibilia, aut etiam ex indivisibilibus componi. Et circa hoc tria
facit: primo praemittit quaedam quae sunt necessaria ad sequentem
probationem; secundo ponit propositum, ibi: haec autem cum sint
etc.; tertio probat, ibi: quoniam enim ostensum est et cetera.
Praemittit ergo primo, quod omnis motus est in tempore; et hoc
probatum est in quarto: item quod in omni tempore possibile sit
moveri; quod ex definitione temporis apparet, quae in quarto data
est. Secundum est, quod omne quod movetur, contingit moveri velocius
et tardius; idest quod in quolibet mobili est invenire aliquid quod
velocius movetur, et aliquid quod tardius. Sed haec propositio
videtur esse falsa. Determinatae enim sunt velocitates motuum in
natura: est enim aliquis motus ita velox, quod nullus potest esse eo
velocior, scilicet motus primi mobilis. Ad hoc ergo dicendum, quod
de natura alicuius rei possumus loqui dupliciter: vel secundum rationem
communem, vel secundum quod ad propriam materiam applicatur. Et nihil
prohibet aliquid, quod non impeditur ex ratione communi rei, impediri
ex applicatione ad aliquam materiam determinatam; sicut non impeditur
ex ratione formae solis esse plures soles, sed ex hoc quod tota materia
speciei sub uno sole continetur. Et similiter ex communi natura motus
non prohibetur quin qualibet velocitate data, possit alia maior
velocitas inveniri: sed impeditur ex determinatis virtutibus mobilium
et moventium. Hic autem Aristoteles determinat de motu secundum
communem rationem motus, nondum applicando motum ad determinata
moventia et mobilia: et ideo frequenter talibus propositionibus utitur
in hoc sexto libro, quae sunt verae secundum considerationem communem
motus, non autem secundum applicationem ad determinata mobilia. Et
similiter non est contra rationem magnitudinis, quod quaelibet
magnitudo dividatur in minores: et ideo utitur in hoc libro, ut
accipiat qualibet magnitudine data aliam minorem; licet applicando
magnitudinem ad determinatam naturam, sit aliqua minima magnitudo;
quia quaelibet natura requirit determinatam magnitudinem et parvitatem,
ut etiam in primo dictum est. Ex duobus autem praemissis concludit
tertium, scilicet quod in omni tempore dato contingit et velocius et
tardius moveri, quam sit motus datus in tali tempore.
10. Deinde cum
dicit: haec autem cum sint etc., ex praemissis concludit propositum.
Et dicit quod cum praemissa sint vera, necesse est quod tempus sit
continuum, idest divisibile in semper divisibilia. Supposito enim
quod haec sit definitio continui, necesse est quod tempus sit
continuum, si magnitudo est continua; quia ad divisionem magnitudinis
sequitur divisio temporis, et e converso. Deinde cum dicit: quoniam
enim ostensum est etc., ostendit propositum, scilicet quod similiter
dividatur tempus et magnitudo. Quia enim ostensum est quod velocius
pertransit aequale spatium in minori tempore, ponatur quod a sit
velocius et b sit tardius, et moveatur b tardius per magnitudinem quae
est cd, in tempore zi. Manifestum est ergo quod a quod est velocius,
movetur per eandem magnitudinem in minori tempore; et sit tempus illud
zt. Iterum autem quia a quod est velocius, in tempore zt pertransivit
totam magnitudinem quae est cd, b quod est tardius, in eodem tempore
pertransit minorem magnitudinem, quae sit ck. Et quia b quod est
tardius, pertransit magnitudinem ck in tempore zt, a quod est
velocius, pertransibit eandem magnitudinem adhuc in minori tempore; et
sic tempus zt iterum dividetur. Et eo diviso, secundum eandem
rationem dividetur magnitudo ck; quia tardius in parte illius temporis
movetur per minorem magnitudinem. Et si dividitur magnitudo, iterum
dividetur et tempus; quia illam partem magnitudinis velocius transibit
in minori tempore. Et sic semper procedetur, accipiendo post motum
velocioris aliquod mobile tardius, et post tardius iterum velocius; et
utendo eo quod demonstratum est, scilicet quod velocius pertranseat
aequale in minori tempore, et tardius in aequali tempore minorem
magnitudinem. Sic enim accipiendo id quod est velocius, dividemus
tempus; et accipiendo id quod est tardius, dividemus magnitudinem.
Si ergo hoc verum est, quod semper possit talis conversio fieri,
procedendo a velociori in tardius et a tardiori in velocius; et facta
tali conversione semper fit divisio magnitudinis et temporis;
manifestum erit quod omne tempus est continuum, idest divisibile in
semper divisibilia, et similiter omnis magnitudo; quia per easdem et
aequales divisiones dividitur tempus et magnitudo, ut ostensum est.
11. Deinde cum
dicit: amplius autem et ex consuetis etc., ponit tertiam rationem ad
ostendendum quod magnitudo et tempus similiter dividuntur, ex
consideratione unius et eiusdem mobilis. Et dicit quod manifestum est
etiam per rationes quae consueverunt dici, quod si tempus est
continuum, idest divisibile in semper divisibilia, quod et magnitudo
eodem modo continua est: quia unum et idem mobile regulariter motum,
sicut in toto tempore pertransit totam magnitudinem, ita in medio
tempore medium magnitudinis, et universaliter in minori tempore minorem
magnitudinem. Et hoc ideo contingit, quia similiter dividitur tempus
sicut et magnitudo.
|
|