|
1. Postquam ostendit
quod magnitudo et tempus similiter dividuntur, hic ostendit quod
finitum etiam et infinitum similiter inveniuntur in magnitudine et
tempore. Et circa hoc tria facit: primo ponit propositum; secundo ex
hoc solvit dubitationem, ibi: unde et Zenonis ratio etc.; tertio
probat propositum, ibi: neque iam infinitum et cetera.
2. Dicit ergo
primo, quod si quodcumque horum duorum, scilicet temporis et
magnitudinis, sit infinitum, et alterum est infinitum; et eo modo quo
alterum est infinitum et alterum. Et hoc exponit distinguendo duos
modos infiniti; dicens quod si tempus est infinitum in ultimis, et
magnitudo est infinita in ultimis. Dicitur autem tempus et magnitudo
esse infinita in ultimis, quia scilicet ultimis caret; sicut si
imaginaremur lineam non terminari ad aliqua puncta, vel tempus non
terminari ad aliquod primum aut ultimum instans. Et si tempus sit
infinitum divisione, et longitudo erit divisione infinita. Et est hic
secundus modus infiniti: dicitur enim divisione infinitum, quod in
infinitum dividi potest; quod est de ratione continui, ut dictum est.
Et si tempus esset utroque modo infinitum, et longitudo esset utroque
modo infinita. Et convenienter isti duo modi infiniti contraponuntur:
quia primus modus infiniti accipitur ex parte ultimorum indivisibilium
quae privantur; secundus autem modus accipitur secundum indivisibilia
quae signantur in medio; dividitur enim linea secundum puncta infra
lineam signata.
3. Deinde cum
dicit: unde et Zenonis etc., ex praemissis removet dubitationem
Zenonis Eleatis, qui volebat probare quod nihil movetur de uno loco
ad alium, puta de a in b. Manifestum est enim quod inter a et b sunt
infinita puncta media, cum continuum sit divisibile in infinitum. Si
ergo movetur aliquid de a in b, oportet quod pertranseat infinita, et
quod tangat unumquodque infinitorum; quod non est possibile fieri in
tempore finito. Ergo in nullo tempore quantumcumque magno, dummodo
sit finitum, aliquid potest moveri per quantumcumque parvum spatium.
Dicit ergo philosophus quod ista ratio procedit ex falsa
existimatione; quia longitudo et tempus, et quodcumque continuum,
dupliciter dicitur esse infinitum, ut dictum est; scilicet secundum
divisionem et in ultimis. Si igitur essent aliqua, scilicet mobile et
spatium, infinita secundum quantitatem, quod est esse infinitum in
ultimis; non contingeret quod se invicem tangerent in tempore finito.
Si vero sint infinita secundum divisionem, hoc contingit; quia etiam
tempus quod est finitum secundum quantitatem, est sic infinitum,
scilicet secundum divisionem. Unde sequitur quod infinitum
transeatur, non quidem in tempore finito, sed in tempore infinito; et
quod infinita puncta magnitudinis transeantur in infinitis nunc
temporis, non autem in nunc finitis. Est autem sciendum quod haec
solutio est ad hominem, et non ad veritatem, sicut infra Aristoteles
manifestabit in octavo.
4. Deinde cum
dicit: neque iam infinitum etc., probat quod supra posuit. Et primo
resumit propositum; secundo probat, ibi: sit enim magnitudo et
cetera. Dicit ergo primo quod nullum mobile potest transire infinitum
spatium in tempore finito, neque finitum spatium in tempore infinito;
sed oportet, si tempus est infinitum, quod magnitudo sit infinita, et
e converso. Deinde cum dicit: sit enim magnitudo etc., probat
propositum. Et primo quod tempus non potest esse infinitum, si
magnitudo sit finita; secundo quod e converso, si longitudo sit
infinita, tempus non potest esse finitum, ibi: eadem autem
demonstratio est et cetera.
5. Primum autem
ostendit duabus rationibus: quarum prima talis est. Sit magnitudo
finita quae est ab, et sit tempus infinitum quod est g. Accipiatur
autem huius infiniti temporis aliqua pars finita quae sit gd. Quia
igitur mobile per totum tempus g pertransit totam magnitudinem ab,
oportet quod in hac parte temporis quae est gd, pertranseat aliquam
partem illius magnitudinis, quae quidem sit be. Cum autem ab
magnitudo sit finita et maior, be autem finitum et minus, necesse est
quod be aut mensuret totum ab, aut deficiet aut excellet in
mensurando, si multoties sumatur be: sic enim omne finitum minus se
habet ad finitum maius, ut patet in numeris. Ternarius enim, qui est
minor senario, bis acceptus mensurat ipsum: quinarium vero, qui etiam
est maior, non mensurat bis acceptus, sed excedit; plus enim est bis
tria quam quinque. Similiter etiam et septenarium bis acceptus non
mensurat, sed deficit ab eo: minus enim est bis tria quam septem.
Sed tamen si ternarius ter accipiatur, excedet etiam septenarium.
Nihil autem differt quocumque modo horum trium be se habeat ad ab:
quia idem mobile semper pertransibit magnitudinem aequalem ei quod est
be, in tempore aequali ei quod est gd. Sed be mensurat totum ab vel
excedit ipsum, si multoties sumatur. Ergo et gd mensurabit totum
tempus g vel excedit ipsum, si multoties sumatur; et sic oportet quod
totum tempus g sit finitum, in quo pertransit totam magnitudinem
finitam: quia oportet quod in aequalia secundum numerum dividatur
tempus, sicut et magnitudo.
6. Secundam rationem
ponit ibi: amplius autem etc.: quae talis est. Quamvis enim detur
quod magnitudinem finitam quae est ab, pertranseat aliquod mobile in
tempore infinito, non tamen potest dari quod omnem magnitudinem
pertranseat in tempore infinito: quia videmus quod multae magnitudines
finitae temporibus finitis pertranseuntur. Sit igitur magnitudo finita
quae est be, quae pertranseatur tempore finito. Sed be, cum sit
finita, mensurat ab, quae est etiam finita. Sed idem mobile
pertransibit aequalem magnitudinem ei quae est be, in aequali tempore
finito in quo ipsam pertransibat: et ita quot accipiebantur
magnitudines aequales be ad constituendam totam ab, tot tempora finita
aequalia accipientur ad mensurationem vel constitutionem totius
temporis. Unde sequitur quod totum tempus sit finitum.
7. Differt autem
haec ratio a prima; quia in prima ratione be ponebatur pars
magnitudinis ab, hic autem be ponitur quaedam alia magnitudo separata.
Necessitatem autem huius secundae rationis positae ostendit cum
subdit: quod autem non in infinito et cetera. Posset enim aliquis
contra primam rationem cavillando dicere, quod sicut totam magnitudinem
ab pertransit in tempore infinito, ita et quamlibet partem eius; et
sic partem be non pertransibit in tempore finito. Sed quia non potest
dari quod quamlibet magnitudinem pertranseat tempore infinito, oportuit
inducere secundam rationem, quod be sit quaedam alia magnitudo, quam
tempore finito pertranseat. Et hoc est quod subdit, quod manifestum
est quod mobile non pertransit magnitudinem quae est be in infinito
tempore, si accipiatur in altera finitum tempus, idest si accipiatur
aliqua alia magnitudo a prima, quae dicatur be, quam pertransit
tempore finito. Si enim in minori tempore pertransit partem
magnitudinis quam totum, necesse est hanc magnitudinem quae est be,
finitam esse, altero termino existente finito, scilicet ab. Quasi
dicat: si tempus in quo pertransit be, est finitum, et minus tempore
infinito in quo pertransit ab, necesse est quod be sit minor quam ab;
et ita quod be sit finita, cum ab finita sit.
8. Deinde cum
dicit: eadem autem demonstratio etc., ponit quod eadem demonstratio
est ducens ad impossibile, si dicatur quod longitudo sit infinita et
tempus finitum. Quia accipietur aliquid longitudinis infinitae, quod
erit finitum; sicut accipiebatur aliquid temporis infiniti, quod est
finitum.
9. Deinde cum
dicit: manifestum igitur ex dictis etc., probat quod nullum continuum
est indivisibile. Et primo dicit quod inconveniens sequitur si hoc
ponatur; secundo ponit demonstrationem ad illud inconveniens ducentem,
ibi: quoniam enim in omni tempore et cetera. Dicit ergo primo
manifestum esse ex dictis, quod neque linea neque planum, idest
superficies, neque omnino aliquod continuum, est atomus, idest
indivisibile: tum propter praedicta, quia videlicet impossibile est
aliquod continuum ex indivisibilibus componi, cum tamen ex continuis
possit componi continuum; tum etiam quia sequeretur quod indivisibile
divideretur.
10. Deinde cum
dicit: quoniam enim in omni tempore etc., ponit demonstrationem ad
hoc inconveniens ducentem: in qua primo praesupponit quaedam superius
manifestata. Quorum unum est, quod in omni tempore contingat velocius
et tardius moveri. Secundum est quod velocius plus pertransit de
magnitudine in aequali tempore. Tertium est quod contingit esse
excessum velocitatis ad velocitatem, et longitudinis pertransitae ad
longitudinem, secundum diversas proportiones: puta secundum duplicem,
quae est proportio duorum ad unum; et secundum hemioliam, quae habet
totum et dimidium, quae alio nomine dicitur sexquialtera, ut proportio
trium ad duo; vel secundum quantamcumque aliam proportionem. Ex his
autem suppositis sic procedit. Sit haec proportio velocis ad velox,
ut inveniatur aliquid velocius altero secundum hemiolium, idest
sexquialteram proportionem; et sit ita, quod velocius pertranseat unam
magnitudinem quae sit abcd, compositam ex tribus magnitudinibus
indivisibilibus, quarum una sit ab, alia bc, tertia cd. In eodem
autem tempore oportet quod tardius secundum praedictam proportionem
pertranseat magnitudinem compositam ex duabus indivisibilibus
magnitudinibus, quae sit magnitudo ezi. Et quia tempus dividitur
sicut et magnitudo, necesse est quod tempus in quo velocius pertransit
tres indivisibiles magnitudines, dividatur in tria indivisibilia; quia
oportet quod aequale in aequali tempore pertranseat. Sit ergo tempus
klmn divisum in tria indivisibilia. Sed quia tardius in eodem tempore
movetur per ezi, quae sunt duae magnitudines indivisibiles, necesse
est quod tempus dividatur in duo media: et sic sequetur quod
indivisibile dividatur. Oportebit enim quod tardius unam magnitudinem
indivisibilem pertranseat in uno indivisibili tempore et dimidio. Non
enim potest dici quod unam indivisibilem magnitudinem transeat in uno
indivisibili tempore; quia sic non prius moveretur velocius quam
tardius. Ergo relinquitur quod tardius pertranseat indivisibilem
magnitudinem in pluri quam in uno indivisibili tempore, et in minori
quam in duobus; et sic oportebit unum indivisibile tempus dividi. Et
eodem modo sequitur quod indivisibilis magnitudo dividatur, si ponatur
quod tardius moveatur per tres indivisibiles magnitudines, in tribus
indivisibilibus temporibus. Velocius enim in uno indivisibili tempore
movebitur per plus quam per unam indivisibilem magnitudinem, et per
minus quam per duas. Unde manifestum fit, quod nullum continuum
potest esse indivisibile.
|
|