|
1. Postquam ostendit
philosophus quod nullum continuum ex indivisibilibus componitur, neque
indivisibile esse, ex quibus apparet motum esse divisibilem; hic
determinat de divisione motus. Et primo praemittit quaedam necessaria
ad motus divisionem; secundo de ipsa motus divisione determinat, ibi:
motus autem est divisibilis dupliciter et cetera. Circa primum duo
facit: primo ostendit quod in indivisibili temporis non contingit esse
motum neque quietem; secundo ostendit quod indivisibile non potest
moveri, ibi: quod mutatur autem omne et cetera. Circa primum duo
facit: primo ostendit quod indivisibile temporis est ipsum nunc;
secundo quod in nunc nihil movetur aut quiescit, ibi: quod autem nihil
in ipso nunc movetur et cetera. Circa primum tria facit: primo ponit
quod intendit; secundo ponit ea ex quibus probari potest propositum,
ibi: est enim aliquid ultimum eius etc.; tertio ostendit id quod ad
haec consequitur, ibi: necesse est igitur et cetera.
2. Circa primum
considerandum est, quod aliquid dicitur nunc secundum alterum, et non
secundum seipsum: sicut dicimus nunc agi quod in toto praesenti die
agitur; tamen totus dies praesens non dicitur praesens secundum
seipsum, sed secundum aliquid sui. Manifestum est enim quod totius
diei aliqua pars praeteriit, et aliqua futura est: quod autem
praeteriit vel futurum est, non est nunc. Sic ergo patet quod totus
dies praesens non est nunc primo et per se, sed per aliquid sui: et
similiter nec hora, nec quodcumque aliud tempus. Dicit ergo quod id
quod dicitur nunc primo et per se, et non secundum alterum, ex
necessitate est indivisibile, et iterum ex necessitate est in omni
tempore.
3. Deinde cum
dicit: est enim aliquid etc., probat propositum. Manifestum est
enim quod cuiuslibet continui finiti est accipere aliquod ultimum,
extra quod nihil est eius cuius est ultimum; sicut nihil lineae est
extra punctum, quod terminat lineam. Tempus autem praeteritum est
quoddam continuum finitum ad praesens. Est ergo accipere aliquod
ultimum eius quod factum est, idest praeteriti, extra quod nihil est
praeteriti, et infra quod nihil est futuri. Et similiter erit
accipere aliquod ultimum futuri, infra quod nihil est praeteriti. Et
illud ultimum est terminus utriusque, scilicet praeteriti et futuri;
quia cum totum tempus sit continuum, oportet quod praeteritum et
futurum ad unum terminum copulentur. Si igitur de aliquo demonstretur
quod ipsum sit tale per seipsum, quod est esse nunc per seipsum et non
per aliquid sui, simul cum hoc manifestum erit quod sit indivisibile.
4. Deinde cum
dicit: necesse est igitur etc., ostendit quoddam consequens ad
praemissa. Et circa hoc duo facit: primo ostendit, supposito quod
nunc sit indivisibile, quod oporteat idem nunc esse quod est terminus
praeteriti et terminus futuri; secundo ostendit quod e converso, si
est idem utrumque nunc, oportet quod nunc sit indivisibile, ibi: at
vero si idem est et cetera. Circa primum duo facit: primo concludit
ex dictis, quod necesse est esse idem nunc, quod est ultimum utriusque
temporis, scilicet praeteriti et futuri.
5. Secundo ibi: si
enim alterum est etc., probat tali ratione. Si est alterum nunc quod
est principium futuri, et alterum quod est finis praeteriti, oportet
quod haec duo nunc vel sint consequenter ad invicem, ita quod immediate
sibi succedant; vel oportet quod unum sit seorsum ab altero, distans
ab eo. Sed non potest dici quod unum consequenter se habeat ad
alterum; quia sic sequeretur tempus componi ex nunc aggregatis; quod
non potest esse propter id quod nullum continuum componitur ex
impartibilibus, ut supra ostensum est. Nec etiam dici potest quod
unum nunc sit seorsum ab altero, distans ab eo, quia tunc oporteret
quod inter illa duo nunc esset tempus medium. Haec est enim natura
omnis continui, quod inter quaelibet duo indivisibilia sit continuum
medium, sicut inter quaelibet duo puncta, linea. Quod autem hoc sit
impossibile ostendit dupliciter. Primo quia si aliquod esset tempus
medium inter praedicta duo nunc, sequeretur quod aliquod univocum,
idest eiusdem generis, esset medium inter duos terminos; quod est
impossibile. Non enim est possibile quod inter extrema duarum linearum
se tangentium vel consequenter se habentium, sit aliqua linea media.
Hoc enim esset contra rationem eius quod est consequenter: quia
consequenter sunt, ut supra dictum est, quorum nihil est medium
proximi generis. Et sic, cum tempus futurum consequenter se habeat ad
praeteritum, impossibile est quod inter terminum futuri et terminum
praeteriti cadat aliquod tempus medium. Alio modo ostendit idem sic.
Quidquid est medium inter praeteritum et futurum, dicitur nunc: si
igitur tempus aliquod sit medium inter extrema temporis praeteriti et
futuri, sequetur quod totum illud dicatur nunc. Sed omne tempus est
divisibile, ut ostensum est. Ergo sequetur quod ipsum nunc sit
divisibile.
6. Et quamvis supra
posuerit principia ex quibus probari potest quod nunc sit indivisibile;
quia tamen conclusionem non deduxerat ex principiis, hic consequenter
ostendit quod nunc sit indivisibile, ibi: si autem divisibile est et
cetera. Et hoc triplici ratione. Quarum prima est, quia si nunc sit
divisibile, sequetur quod aliquid de praeterito sit in futuro, et
aliquid futuri sit in praeterito. Cum enim nunc sit extremum
praeteriti et extremum futuri; omne autem extremum est in eo cuius est
extremum, sicut punctum in linea; necesse est quod totum nunc et sit
in tempore praeterito ut finis, et in tempore futuro ut principium.
Sed si nunc dividatur, oportet quod illa divisio determinet
praeteritum et futurum. Omnis enim divisio in tempore facta,
distinguit praeteritum et futurum; cum omnium partium temporis una
comparetur ad aliam ut praeteritum ad futurum. Sequetur ergo quod
ipsius nunc aliquid sit praeteritum, et aliquid futurum. Et ita cum
nunc sit in praeterito et in futuro, sequetur quod aliquid futuri sit
in praeterito, et aliquid praeteriti sit in futuro. Secundam rationem
ponit ibi: simul autem etc.: quia si nunc sit divisibile, non erit
nunc secundum seipsum, sed secundum alterum. Nullum enim divisibile
est sua divisio qua dividitur: ipsa autem divisio temporis est nunc.
Nihil enim est aliud divisio continui quam terminus communis duabus
partibus: hoc autem intelligimus per nunc, quod est terminus communis
praeteriti et futuri. Sic ergo manifestum est quod id quod est
divisibile, non potest esse nunc secundum seipsum. Tertiam rationem
ponit ibi: adhuc autem ipsius nunc etc.: quae talis est. Semper,
facta divisione temporis, una pars est praeterita, et alia futura.
Si igitur et nunc dividatur, oportet quod aliquid eius sit
praeteritum, et aliquid futurum. Sed non idem est praeteritum et
futurum: sequetur ergo quod ipsum nunc non sit idem sibi ipsi, quasi
totum simul existens (quod est contra rationem eius quod dicitur nunc:
cum enim dicimus nunc, intelligimus simul in praesenti esse); sed
oportebit multam diversitatem esse in nunc et successionem, sicut et in
tempore, quod multipliciter est divisibile.
7. Sic ergo ostenso
quod nunc sit divisibile, quod erat consequens ad hoc quod dicebatur
non esse idem nunc quod est extremum praeteriti et futuri, et destructo
consequente, concludit destructionem antecedentis. Et hoc est quod
dicit, quod si hoc est impossibile inesse ipsi nunc, scilicet quod sit
divisibile, necesse est dicere quod idem sit nunc quod est extremum
utriusque temporis. Deinde cum dicit: at vero si idem etc.,
ostendit quod e contrario, si idem est nunc praeteriti et futuri,
necesse est quod nunc sit indivisibile: quia si esset divisibile,
sequerentur omnia praedicta inconvenientia. Et sic ex quo non potest
dici quod nunc sit divisibile, quasi existente altero nunc praeteriti
et altero nunc futuri: nec etiam est divisibile si ponatur idem;
concludit manifestum esse ex dictis, quod necesse est in tempore esse
aliquid indivisibile, quod dicitur nunc.
8. Deinde cum
dicit: quod autem nihil in ipso nunc etc., ostendit quod in nunc non
potest esse nec motus nec quies. Et primo ostendit de motu; secundo
de quiete, ibi: at vero neque quiescere et cetera. Dicit ergo
primo, manifestum esse ex iis quae sequuntur, quod in nunc nihil
possit moveri: quia si aliquid potest moveri in nunc, continget in
nunc moveri duo mobilia, quorum unum sit velocius, et aliud tardius.
Sit ergo ipsum nunc n, et aliquod corpus velocius moveatur in n per ab
magnitudinem. Sed tardius in aequali minus movetur: ergo tardius in
hoc instanti movetur per minorem magnitudinem quae est ag. Sed
velocius idem spatium pertransit in minori quam tardius. Quia ergo
corpus tardius movebatur per ag magnitudinem in toto ipso nunc,
sequitur quod velocius moveatur per eandem magnitudinem in minori quam
nunc: ergo nunc dividitur. Sed ostensum est quod nunc est
indivisibile: ergo non potest aliquid moveri in nunc.
9. Deinde cum
dicit: at vero neque quiescere etc., ostendit idem de quiete tribus
rationibus. Quarum prima talis est. Dictum est enim in quinto, quod
illud quiescit quod est aptum natum moveri et non movetur quando aptum
natum est moveri, et secundum illam partem qua natum est moveri, et eo
modo quo natum est moveri. Si enim aliquid caret eo quod non est natum
habere, ut lapis visu; aut eo tempore quando non natum est habere, ut
canis ante nonum diem; aut in ea parte qua non natum est habere, sicut
in pede vel in manu; aut eo modo quo non natum est habere, ut si homo
non videat ita acute ut aquila: non propter hoc dicitur esse privatum
visu. Quies autem est privatio motus: unde nihil quiescit nisi quod
est aptum natum moveri, et quando et sicut natum est moveri. Sed
ostensum est quod nihil aptum natum est moveri in ipso nunc. Ergo
manifestum est quod nihil quiescit in nunc. Secundam rationem ponit
ibi: amplius si idem etc.: quae talis est. Illud quod movetur in
toto aliquo tempore, movetur in quolibet illius temporis in quo natum
est moveri: et similiter quod quiescit in aliquo toto tempore,
quiescit in quolibet illius temporis in quo natum est quiescere. Sed
idem nunc est in duobus temporibus, in quorum uno toto quiescit, et in
altero toto movetur; sicut apparet in eo quod post quietem movetur, et
post motum quiescit. Si ergo in nunc aliquid natum est quiescere et
moveri, sequeretur quod aliquid simul quiesceret et moveretur; quod
est impossibile. Tertiam rationem ponit ibi: amplius autem quiescere
etc.: quae talis est. Illud dicimus quiescere, quod se habet
similiter et nunc et prius, et secundum se totum et secundum partes
suas. Ex hoc enim aliquid dicitur moveri, quod nunc et prius
dissimiliter se habet, vel secundum locum vel secundum quantitatem vel
secundum qualitatem. Sed in ipso nunc non est aliquid prius; quia sic
nunc esset divisibile quia ly prius pertinet ad praeteritum: ergo non
contingit in nunc quiescere. Ex hoc autem ulterius concludit, quod
necesse est omne quod movetur, et omne quod quiescit, moveri et
quiescere in tempore.
10. Deinde cum
dicit: quod mutatur autem omne etc., ostendit quod omne quod movetur
est divisibile, tali ratione. Omnis mutatio est ex quodam in
quiddam: sed quando aliquid est in termino ad quem mutatur, ulterius
non mutatur, sed iam mutatum est; non enim simul aliquid movetur et
mutatum est, ut supra dictum est. Quando vero est aliquid in termino
ex quo mutatur, secundum se totum et secundum omnes partes suas, tunc
non mutatur: dictum est enim quod illud quod similiter se habet et
ipsum et omnes partes eius, non mutatur, sed magis quiescit. Addit
autem et omnes partes eius; quia cum aliquid incipit mutari, non simul
totum egreditur de loco quem prius occupabat, sed pars post partem.
Neque iterum potest dici quod sit in utroque termino secundum se totum
et secundum partes suas, dum movetur: sic enim aliquid esset simul in
duobus locis. Neque iterum potest dici quod in neutro terminorum sit:
loquimur enim nunc de proximo termino in quem mutatur, et non de ultimo
extremo; sicut si ex albo aliquid mutetur in nigrum, nigrum est
ultimum extremum, fuscum vero est proximum. Et similiter si sit una
linea divisa in tres partes aequales, scilicet linea abcd, manifestum
est quod mobile, quod in principio motus est in parte ab sicut in loco
sibi aequali, contingit in aliqua parte sui motus non esse neque in ab
neque in cd: quandoque enim est totum in bc. Cum ergo dicitur quod
illud quod mutatur, quando mutatur, non potest in neutro esse,
accipitur non extremus terminus, sed proximus. Relinquitur ergo quod
omne quod mutatur, dum mutatur, secundum aliquid sui est in uno, et
secundum aliquid sui est in altero; sicut cum aliquid mutatur de ab in
bc, in ipso moveri pars egrediens de loco ab, ingreditur locum bc; et
quod movetur de albo in nigrum, pars quae desinit esse alba, fit fusca
vel pallida. Sic igitur manifestum est quod omne quod mutatur, cum
sit partim in uno et partim in altero, est divisibile.
11. Sciendum est
autem quod Commentator in hoc loco movet dubitationem de hoc, quod si
Aristoteles non intendit hic demonstrare quod mobile sit divisibile,
nisi de mobili quod movetur motu quem dixit esse in solis tribus
generibus, scilicet quantitate, qualitate et ubi, demonstratio sua
non erit universalis, sed particularis: quia illud etiam quod mutatur
secundum substantiam, divisibile invenitur. Unde videtur quod
intelligat de eo quod transmutatur secundum quamcumque transmutationem,
ut includatur generatio et corruptio in substantia. Et hoc etiam ex
ipsis verbis eius apparet: non enim dicit quod movetur sed quod
mutatur. Sed tunc videtur sua demonstratio non valere: quia aliquae
transmutationes sunt indivisibiles, sicut ipsa generatio substantialis
et corruptio, quae non sunt in tempore; et in huiusmodi
transmutationibus non est verum, quod illud quod mutatur, sit partim
in uno et partim in alio; non enim cum ignis generatur, partim est
ignis et partim non ignis.
12. Et inducit ad
hoc plures solutiones: quarum una est Alexandri, dicentis quod nulla
transmutatio est indivisibilis, aut in non tempore. Sed hoc
reprobatur; quia per hoc destruitur quoddam probabile et famosum apud
Aristotelem et omnes Peripateticos, scilicet quod aliquae
transmutationes sint in non tempore, ut illuminatio et alia huiusmodi.
Inducit etiam solutionem Themistii, dicentis quod etsi sit aliqua
transmutatio in non tempore, tamen hoc latet; et Aristoteles utitur
eo quod est manifestum, scilicet quod transmutatio sit in tempore.
Sed hoc reprobat; quia eodem modo se habet de divisione mutationis et
mutabilis; et adhuc videtur latentius divisibilitas mobilis quam
mutationis. Unde demonstratio Aristotelis non esset efficax: quia
posset aliquis dicere, quod licet ea quae mutantur mutationibus
manifeste divisibilibus, sint divisibilia, sunt tamen aliqua mutabilia
latentia, quae sunt indivisibilia. Ponit etiam solutionem
Avempacis, dicentis quod hic non agitur de divisione mutabilis
secundum quantitatem, sed de divisione mutabilis secundum quod
subiectum dividitur per accidentia contraria, de quorum uno mutatur in
alterum.
13. Et addit postea
suam solutionem, quod illae mutationes quae dicuntur fieri in non
tempore, sunt termini quorundam motuum divisibilium. Accidit ergo
aliquid transmutari in non tempore, inquantum scilicet quilibet motus
terminatur in instanti. Et quia illud quod est per accidens
praetermittitur in demonstrationibus, ideo illo Aristoteles in hac
demonstratione utitur, ac si omnis mutatio sit divisibilis et in
tempore.
14. Sed si quis
recte consideret, haec obiectio non est ad propositum. Non enim
Aristoteles in sua demonstratione utitur quasi principio, quod omnis
mutatio sit divisibilis; cum magis e converso ex divisione mobilis
procedat ad divisionem mutationis, ut infra patebit. Et sicut ipse
post dicit, divisibilitas per prius est in mobili quam in motu vel
mutatione. Sed utitur principiis per se notis, quae necesse est
concedere in quacumque mutatione: scilicet quod illud quod mutatur,
quando est secundum totum et partes in termino a quo mutatur, nondum
mutatur secundum illam mutationem; et quod quando est in termino ad
quem, non mutatur sed mutatum est; et quod non potest esse nec in
utroque totum, nec in neutro, sicut expositum est. Unde ex
necessitate sequitur quod in qualibet mutatione, illud quod mutatur,
dum mutatur, sit partim in uno termino et partim in alio. Sed hoc
diversimode invenitur in diversis mutationibus. Nam in illis
mutationibus, inter quarum extrema est aliquod medium, contingit quod
id quod mutatur, dum mutatur, partim sit in uno extremo et partim in
alio, secundum ipsa extrema. In illis vero inter quarum terminos non
est aliquod medium, id quod mutatur non est secundum diversas partes
suas in diversis extremis secundum ipsa extrema, sed secundum aliquid
eis adiunctum. Sicut cum materia mutatur de privatione ad formam
ignis, dum est in ipso mutari, est quidem sub privatione secundum
seipsam; sed partim est sub forma ignis non secundum seipsam, sed
secundum aliquid ei adiunctum, scilicet secundum dispositionem propriam
ignis, quam partim recipit antequam formam ignis habeat. Unde infra
probabit Aristoteles quod etiam generatio et corruptio sunt
divisibiles: quia quod generatur, prius generabatur; et quod
corrumpitur, prius corrumpebatur. Et forte hoc modo intellexit
Alexander quod omnis transmutatio est divisibilis, scilicet vel
secundum seipsam vel secundum motum ei adiunctum. Sic etiam intellexit
Themistius quod Aristoteles assumpsit id quod erat manifestum, et
praetermisit id quod erat latens: quia nondum erat locus tractandi de
divisibilitate vel indivisibilitate mutationum; sed hoc reservatur in
posterum. In omnibus tamen vel divisibilibus vel indivisibilibus
salvatur quod Aristoteles hic dicit: quia etiam quae dicuntur
indivisibiles mutationes, sunt quodammodo divisibiles, non secundum
propria sua extrema, sed per ea quae eis adiunguntur. Et hoc est quod
Averroes dicere voluit, quod hoc est per accidens, aliquas mutationes
esse in non tempore.
15. Est etiam hic
alia dubitatio. Non enim videtur hoc verum in motu alterationis, quod
id quod alteratur, partim sit in uno termino et partim in altero, dum
alteratur. Non enim sic procedit motus alterationis, quod prius una
pars alteretur et postea altera: sed totum prius est minus calidum, et
postea magis calidum. Unde etiam Aristoteles in libro de sensu et
sensato dicit, quod non similiter se habet in alteratione sicut in
latione. Lationes namque rationabiliter in medio prius attingunt:
quaecumque vero alterantur, non adhuc similiter. Contingit enim simul
alterari, et non dimidium prius; velut aquam simul omnem coagulari.
16. Est autem ad
hoc dicendum quod Aristoteles in hoc sexto libro agit de motu secundum
quod est continuus. Continuitas autem primo et per se et proprie
invenitur in motu locali tantum, qui solum potest esse continuus et
regularis, ut ostendetur in octavo. Et ideo demonstrationes in hoc
libro positae, pertinent quidem ad motum localem perfecte, ad alios
autem motus non totaliter, sed secundum quod aliquid continuitatis et
regularitatis participant. Sic ergo dicendum est quod mobile secundum
locum semper prius subintrat locum in quem tendit secundum partem quam
secundum totum: in alteratione autem est quidem ut sic, est autem ut
non. Manifestum est enim quod omnis alteratio fit per virtutem agentis
quod alterat, cuius virtus quanto fuerit maior, tanto maius corpus
alterare potest. Quia ergo alterans est finitae virtutis, usque ad
determinatam quantitatem corpus alterabile subditur eius virtuti, et
simul recipit impressionem agentis; unde simul alteratur totum, non
pars post partem. Sed illud alteratum iterum alterat aliquid aliud
sibi coniunctum: est tamen minoris efficaciae in agendo. Et sic inde
quousque deficiat virtus alterativa; sicut ignis calefacit unam partem
aeris statim, et illa calefacta calefacit aliam: et sic pars post
partem alteratur. Unde et Aristoteles in libro de sensu et sensato,
post verba praemissa subiungit: attamen si multum fuerit quod calefit
aut coagulatur, habitum ab habito patitur. Primum autem ab ipso
faciente transmutari necesse est, et simul alterari et subito.
Verumtamen et in hoc ipso quod simul alteratur, est quandam
successionem considerare; quia cum alteratio fiat per contactum
alterantis, partes alterati quanto magis appropinquant ad corpus
alterans, perfectius a principio recipiunt impressionem alterantis: et
sic successive secundum ordinem partium ad perfectam alterationem
pervenitur; et maxime quando in corpore alterabili est aliquid contra
resistens alteranti. Sic ergo id quod concludit, quod videlicet id
quod mutatur, dum mutatur partim est in termino a quo et partim in
termino ad quem, quasi una pars prius perveniat ad terminum ad quem
quam alia, simpliciter et absolute verum est in motu locali: in motu
autem alterationis aliqualiter, ut dictum est.
17. Quidam vero e
converso dixerunt quod hoc quod hic dicitur, magis habet veritatem in
motu alterationis quam in motu locali. Dicunt enim quod hoc quod
dicitur, quod id quod mutatur partim est in termino a quo et partim in
termino ad quem, non sic est intelligendum, quod una pars eius quod
movetur sit in uno termino et alia in alio, sed est referendum ad
partes terminorum: quia scilicet id quod movetur partem habet de
termino a quo et partem de termino ad quem; sicut illud quod movetur de
albedine in nigredinem, primo non habet perfecte albedinem nec perfecte
nigredinem, sed aliquid participat imperfecte de utroque. In motu
autem locali hoc non videtur verum nisi secundum quod id quod movetur,
dum est in medio duorum terminorum, quodammodo aliquid participat de
utroque extremo. Sicut si terra moveatur ad locum ignis, dum est in
loco aeris in suo moveri, partem habet utriusque termini; inquantum
scilicet locus aeris et est sursum respectu loci terrae, et deorsum
respectu loci ignis.
18. Haec autem
expositio extorta est, et contra opinionem Aristotelis. Et primo
quidem apparet hoc ex ipsis verbis Aristotelis. Concludit enim:
necesse igitur hoc quidem aliquid in hoc esse, aliud vero in altero
mutantis, idest eius quod mutatur. Loquitur ergo de partibus
mobilis, non de partibus terminorum. Secundo ex eius intentione.
Inducit enim ad probandum id quod mutatur esse divisibile: quod non
posset concludi ex praemissis. Unde et Avempace dixit, quod non
intendit hic probare quod mobile sit divisibile in partes
quantitativas, sed secundum formas: inquantum scilicet id quod mutatur
de contrario in contrarium, dum est in ipso mutari, habet aliquid de
utroque contrario. Sed intentio Aristotelis est expresse, ostendere
quod mobile est divisibile in suas partes quantitativas, sicut et alia
continua. Et sic utitur in sequentibus demonstrationibus. Nec hoc
videtur esse conveniens quod dicunt quidam, quod per hoc probatur etiam
divisibilitas mobilis secundum continuitatem. Quia per hoc quod
mobile, dum movetur, participat utrumque terminum, et non statim
habet perfecte terminum ad quem, manifestum apparet mutationem esse
divisibilem secundum continuitatem: et ita, cum divisibile non possit
esse in indivisibili, sequitur quod etiam mobile sit divisibile ut
continuum. Manifeste enim Aristoteles in subsequentibus ostendit
divisionem motus ex divisione mobilis. Unde si intenderet concludere
divisionem mobilis per divisionem motus, esset demonstratio
circularis. Tertio apparet hanc expositionem esse inconvenientem ex
ipsa expositione Aristotelis, cum dicit: dico autem in quod mutatur
primum secundum mutationem. Ex quo apparet quod non intendit dicere
quod partim sit in termino a quo et partim in termino ad quem, propter
hoc quod sit in medio, quasi participans utrumque extremum; sed quia
secundum unam partem sui est in uno extremo, et secundum aliam in
medio.
19. Sed circa hanc
expositionem Aristotelis dubium esse videtur quod dicit in quod primum
mutatur. Non enim videtur posse accipi in quod primum mutatur,
propter divisibilitatem magnitudinis in infinitum. Et ideo dicendum
est, quod id in quod primum mutatur in motu locali, dicitur locus qui
contingit locum a quo mutatur, ita quod nihil est eius. Si enim
acciperetur secundus locus qui haberet aliquid primi, non esset
accipere primum locum in quem mutatur. Quod sic patet. Sit locus
unde mutatur aliquod mobile ab, et locus ei contactus aequalis sit bc.
Quia enim ab divisibile est, dividatur in puncto d, et sumatur de
loco bc versus c, quod sit aequale ei quod est bd; et sit illud gc.
Manifestum est igitur quod mobile prius mutatur ad locum dg quam ad
locum bc. Et iterum, cum ad sit divisibile, erit accipere alium
locum priorem; et sic infinitum. Et similiter in motu alterationis
accipiendum est primum in quod mutatur, medium alterius speciei; sicut
cum mutatur de albo in nigrum, accipi debet fuscum, non autem minus
album.
|
|