|
1. Praemissis
quibusdam quae sunt necessaria ad divisionem motus, hic incipit agere
de divisione motus. Et dividitur in partes duas: in prima agit de
divisione motus; in secunda ex determinatis excludit quosdam errores
circa motum, ibi: Zeno autem male ratiocinatur et cetera. Prima
autem pars dividitur in partes duas: in prima determinat de divisione
motus; in secunda de divisione quietis, ibi: quoniam autem omne aut
movetur et cetera. Prima dividitur in duas: in prima agit de
divisione motus; in secunda de finito et infinito circa motum
(utrumque enim videtur ad rationem continui pertinere, scilicet
divisibile et infinitum), ibi: quoniam autem omne quod movetur, in
tempore movetur et cetera. Prima autem pars dividitur in duas: in
prima ostendit quomodo motus dividitur; in secunda agit de ordine
partium motus, ibi: quoniam autem omne quod mutatur, ex quodam et
cetera. Circa primum duo facit: primo ponit duos modos quibus motus
dividitur; secundo ostendit quae sunt illa quae simul dividuntur cum
motu, ibi: quoniam autem omne quod movetur, in aliquo et cetera.
Circa primum duo facit: primo ponit modos quibus motus dividitur;
secundo exponit eos, ibi: sit igitur ipsius quidem ab et cetera.
2. Dicit ergo
primo, quod duobus modis dividitur motus. Uno modo secundum tempus;
quia ostensum est quod motus non est in nunc sed in tempore. Alio vero
modo dividitur secundum motus partium mobilis. Sit enim ac mobile, et
dividatur: ostensum est enim omne quod movetur divisibile esse. Si
ergo ipsum ac totum movetur, necesse est quod moveatur utraque pars
eius, scilicet ab et bc. Est autem considerandum, quod divisio motus
secundum partes mobilis, potest intelligi dupliciter. Uno modo ut
pars post partem moveatur: quod quidem non est possibile in eo quod
secundum se totum movetur; quia eius quod secundum se totum movetur,
omnes partes simul moventur, non quidem seorsum a toto, sed in ipso
toto. Alio modo potest intelligi ista divisio motus secundum partes
mobilis, sicut et divisio cuiuslibet accidentis cuius subiectum est
divisibile, attenditur secundum divisionem sui subiecti; sicut si
totum hoc corpus est album, secundum divisionem corporis dividetur per
accidens albedo. Et sic accipitur hic divisio motus secundum partes
mobilis; ut sicut utraque pars mobilis simul movetur in toto, ita
motus utrarumque partium sint simul. Et per hoc ista divisio motus,
quae est secundum partes mobilis, est alia ab illa quae est secundum
tempus, in qua duae partes motus non sunt simul. Si tamen motus
partis unius comparetur ad motum partis alterius non simpliciter, sed
secundum aliquod signum determinatum, sic motus unius partis etiam
tempore praecedit motum alterius partis. Si enim mobile abc moveatur
in magnitudine efg, ita quod ef sit aequale toti ac, manifestum est
quod hoc signum f prius pertransibit bc quam ab: et secundum hoc simul
curret divisio motus secundum partes temporis et secundum partes
mobilis.
3. Deinde cum
dicit: sit igitur ipsius quidem etc., manifestat positos modos: et
primo ostendit quod motu dividatur secundum partes mobilis; secundo
quod dividatur secundum partes temporis, ibi: alius autem secundum
tempus et cetera. Primum ostendit tribus rationibus: quarum prima
talis est. Ex quo moto toto moventur partes, motus illius partis quae
est ab, sit de; et motus alterius partis, quae est bc, sit ez.
Sicut ergo totum mobile ac componitur ex ab et bc, ita totus motus dz
componitur ex de et ez. Cum ergo utraque partium mobilis moveatur
secundum utramque partium motus, ita tamen quod neutra pars mobilis
movetur secundum motum alterius partis (quia secundum hoc totus motus
esset unius partis, quae moveretur motu suo et motu alterius partis),
oportet dicere quod totus motus dz sit totius mobilis ac; et sic motus
totius dividitur per motum partium.
4. Secundam rationem
ponit ibi: amplius autem, si omnis motus etc.: quae talis est.
Omnis motus est alicuius mobilis: totus autem motus dz non est
alterius partium; quia neutra movetur secundum totum motum, sed
utraque movetur secundum partes motus, ut dictum est. Neque iterum
potest dici quod sit motus cuiuscumque alterius mobilis separati ab ac:
quia si totus iste motus esset totius alterius mobilis, sequeretur quod
partes huius motus essent partium illius mobilis; sed partes huius
motus qui dicitur dz, sunt partium huius mobilis quae sunt ab, bc, et
nullarum aliarum; quia si essent et harum et aliarum, sequeretur quod
unus motus esset plurium, quod est impossibile. Relinquitur ergo quod
totus motus sit totius magnitudinis, sicut et partes partium; et ita
motus totius dividitur secundum partes mobilis.
5. Tertiam rationem
ponit ibi: amplius autem, si est quidem etc.: quae talis est. Omne
quod movetur, habet aliquem motum: si igitur totus motus qui est dz,
non sit totius mobilis quod est ac, oportet quod aliquis alius motus
sit eius; et sit ille motus ti. Ab hoc ergo motu ti auferantur per
divisionem motus utrarumque partium, quos oportet esse aequales iis
quae sunt dez, hac ratione: quia unius mobilis non est nisi unus
motus; unde non potest dici quod motus partium, qui auferuntur a motu
ti, qui ponitur esse totius, sint maiores aut minores quam de et ez,
qui ponebantur motus earundem partium. Aut ergo motus partium
consumunt per divisionem totum ti, aut deficiunt ab eo, aut
superexcedunt. Si consumunt totum ti, et non excedunt nec deficiunt,
sequitur quod motus ti sit aequalis motui dz, qui est motus partium,
et non differat ab eo. Si autem motus partium deficiunt a ti, ita
quod ti excedat dz in ki, ista pars motus quae est ki, nullius mobilis
erit. Non enim est motus totius ac, neque partium eius; quia unius
non est nisi unus motus, et tam toti quam partibus assignatus est iam
alius motus. Neque iterum potest dici quod sit alicuius alterius
mobilis; quia totus motus ti est quidam motus continuus; et motus
continuus oportet quod sit continuorum, ut in quinto ostensum est.
Unde non potest esse quod pars huius motus continui, quae est ki, sit
alicuius mobilis quod non continuetur cum abc. Similiter etiam
sequitur inconveniens, si dicatur quod motus partium excellat secundum
divisionem; quia sequetur quod partes excedant totum, quod est
impossibile. Si ergo hoc est impossibile, quod excedat vel deficiat,
necesse est quod motus partium sit aequalis et idem motui totius. Haec
igitur divisio est secundum motus partium; et necesse est quod talis
partitio inveniatur in motu, propter hoc quod omne quod movetur est
partibile.
6. Deinde cum
dicit: alius autem secundum tempus etc., ostendit quod motus
dividatur secundum divisionem temporis, tali ratione. Omnis motus est
in tempore: et omne tempus est divisibile, ut probatum est. Cum ergo
in minori tempore sit minor motus, necesse est quod omnis motus
dividatur secundum tempus.
7. Deinde cum
dicit: quoniam autem omne quod movetur etc., ostendit quae simul
dividantur cum motu. Et circa hoc tria facit: primo ponit quinque
quae simul dividuntur; secundo ostendit quod in omnibus praedictis
simul invenitur finitum et infinitum, ibi: et in ipso finita esse
etc.; tertio ostendit in quo horum primo invenitur divisio et
infinitum, ibi: secutum autem maxime est et cetera. Circa primum duo
facit: primo proponit quod intendit; secundo manifestat propositum,
ibi: accipiatur enim tempus et cetera. Dicit ergo primo, quod quia
omne quod movetur, movetur in aliquo, idest secundum aliquod genus vel
speciem, et iterum in aliquo tempore; et iterum cuiuslibet mobilis est
aliquis motus; necesse est quod ista quinque simul dividantur,
scilicet tempus, et motus, et ipsum moveri, et mobile quod movetur,
et id in quo est motus, vel locus vel qualitas vel quantitas. Sed
tamen non est eodem modo divisio omnium eorum in quibus est motus; sed
quorundam quidem per se, quorundam vero per accidens: per se quidem
omnium eorum quae pertinent ad genus quantitatis, ut est in motu
locali, et etiam in augmento et decremento; per accidens vero in iis
quae pertinent ad qualitatem, ut in motu alterationis.
8. Deinde cum
dicit: accipiatur enim tempus etc., manifestat quod dixerat. Et
primo quantum ad hoc quod tempus et motus simul dividuntur; secundo
quod motus et ipsum moveri simul dividuntur, ibi: eodem autem modo
etc.; tertio ostendit idem de motu et eo in quo est motus, ibi:
similiter autem demonstrabitur et cetera. Circa primum duo facit:
primo ostendit quod ad divisionem temporis dividitur motus; secundo
quod e converso ad divisionem motus dividitur tempus, ibi: similiter
autem et si motus et cetera. Dicit ergo primo. Ponatur quod tempus
in quo aliquid movetur sit a, et motus qui est in hoc tempore sit b.
Manifestum est autem quod si aliquid movetur per totam magnitudinem in
toto tempore, quod in medietate temporis movetur per minorem
magnitudinem. Idem est autem moveri toto motu, et per totam
magnitudinem; et parte motus et per partem magnitudinis. Unde
manifestum est quod si in toto tempore movetur toto motu, quod in parte
temporis movebitur minori motu: et iterum diviso tempore, invenietur
minor motus; et sic semper. Ex quo patet quod secundum divisionem
temporis dividitur motus. Deinde cum dicit: similiter autem, et si
motus etc., ostendit quod e converso, si motus dividitur, et tempus
dividitur. Quia si per totum motum movetur in toto tempore, per
medium motus movebitur in medio tempore, et semper minor erit motus in
minori tempore, si sit mobile idem vel aeque velox.
9. Deinde cum
dicit: eodem autem modo etc., ostendit quod motus et moveri simul
dividuntur. Et circa hoc duo facit: primo ostendit quod ipsum moveri
dividitur secundum divisionem motus; secundo quod motus dividitur
secundum divisionem eius quod est moveri, ibi: est autem et ponentem
et cetera. Dicit ergo primo, quod eodem modo probatur quod ipsum
moveri dividitur secundum divisionem temporis et motus: et ipsum moveri
sit c. Manifestum est autem quod non tantum movetur aliquid secundum
partem motus, quantum secundum totum motum. Manifestum est ergo quod
secundum medium motum, pars eius quod est moveri, erit minor toto ipso
moveri, et adhuc minor secundum medietatis medium; et sic semper
procedetur. Ergo sicut tempus et motus semper dividuntur, ita et
ipsum moveri. Deinde cum dicit: est autem et ponentem etc., probat
quod e converso motus dividitur secundum divisionem eius quod est
moveri. Sint enim duae partes motus dc et ce, secundum quarum
utramque aliquid movetur. Et sic si partibus eius quod est moveri
respondent partes motus, oportet dicere quod toti respondeat totum:
quia si aliquid plus esset in uno quam in altero, erit hic argumentari
de moveri ad motum, sicut supra argumentati sumus, quando ostendimus
quod motus totius est divisibilis in motus partium, ita quod nec potest
deficere nec excellere. Similiter etiam et partes eius quod est
moveri, non possunt excedere partes motus nec deficere: quia enim
necesse est accipere secundum utramque partem motus hoc quod est
moveri, necesse est quod totum moveri sit continuum, correspondens
toti motui. Et ita semper partes eius quod est moveri, respondent
partibus motus, et totum toti; et sic unum dividitur secundum
alterum.
10. Deinde cum
dicit: similiter autem demonstrabitur etc., ostendit idem de eo in
quo est motus. Et dicit quod eodem modo demonstrari potest, quod
longitudo in qua movetur aliquid secundum locum, sit divisibilis
secundum divisionem temporis, et motus, et ipsius moveri. Et quod
dicimus de longitudine in motu locali, est etiam intelligendum de omni
eo in quo est motus: nisi quod quaedam sunt divisibilia per accidens,
sicut qualitates in motu alterationis, ut dictum est. Et inde est
quod omnia ista sic dividuntur; quia illud quod mutatur est
divisibile, ut ostensum est supra. Unde uno horum diviso, oportet
quod omnia dividantur.
11. Deinde cum
dicit: et in ipso finita esse etc., ostendit quod sicut se
consequuntur praemissa in divisibilitate, ita se consequuntur in hoc
quod est esse finita vel infinita: ita quod si unum horum fuerit
finitum, omnia erunt finita; et si infinitum, similiter.
12. Deinde cum
dicit: secutum autem maxime etc., ostendit in quo praemissorum primo
inveniatur divisibilitas et finitum seu infinitum. Et dicit quod
maxime ab ipso quod mutatur, consequitur de omnibus aliis quod
dividantur, et quod sint finita vel infinita: quia illud quod est
primum naturaliter in motu, est ipsum mobile, et statim ipsi ex sua
natura inest esse divisibile, et esse finitum vel infinitum; et sic ex
ipso ad alia derivatur divisibilitas vel finitum. Quomodo autem ipsum
mobile sit divisibile, et per ipsum alia dividantur, ostensum est
prius. Sed quomodo etiam hoc sic se habet de infinito, ostendetur
inferius in hoc eodem sexto libro.
|
|