|
1. Postquam
philosophus ostendit qualiter dividatur motus, hic determinat de ordine
partium motus. Et primo inquirit an sit primum in motu; secundo
ostendit quomodo ea quae sunt in motu, praecedunt se invicem, ibi:
quoniam autem omne quod mutatur, in tempore mutatur et cetera. Circa
primum duo facit: primo ostendit quod id in quo primum mutatum est,
est indivisibile; secundo ostendit quomodo in motu possit inveniri
primum, et quomodo non possit, ibi: dicitur autem in quo primo
mutatum est et cetera. Circa primum duo facit: primo praemittit
quoddam quod est necessarium ad propositi ostensionem; secundo ostendit
propositum, ibi: in quo autem primo mutatum est et cetera. Circa
primum duo facit: primo proponit quod intendit; secundo probat
propositum, ibi: quod mutatur enim et cetera.
2. Dicit ergo
primo, quod quia omne quod mutatur, mutatur de uno termino in alium;
necesse est omne quod mutatur, quando iam mutatum est, esse in termino
ad quem. Deinde cum dicit: quod mutatur enim etc., probat
propositum duabus rationibus; quarum prima est particularis, secunda
universalis. Prima ratio talis est. Omne quod mutatur, oportet quod
aut distet a termino a quo mutatur, sicut patet in motu locali, in quo
locus a quo mutatur remanet, et mobile per motum fit distans ab eo;
aut oportet quod ipse terminus a quo deficiat, sicut est in motu
alterationis: cum enim ex albo fit nigrum, ipsa albedo deficit. Et
ad huius propositionis manifestationem subiungit, quod vel mutari est
idem quod deficere; vel ad hoc quod est mutari sequitur ipsum
deficere, et ad hoc quod est mutatum esse sequitur defecisse, scilicet
a termino a quo. Manifestum est autem quod sunt idem subiecto, sed
differunt ratione. Nam deficere dicitur per respectum ad terminum a
quo, mutatio autem magis denominatur a termino ad quem. Et ad
manifestationem eius quod dixerat, subdit quod similiter utrumque se
habet ad utrumque, idest sicut se habet deficere ad mutari, ita
defecisse ad mutatum esse. Ex praemissis autem argumentatur ad
propositum ostendendum in una specie mutationis, quae scilicet est
inter contradictorie opposita, scilicet inter esse et non esse, ut
patet in generatione et corruptione. Patet enim ex praemissis, quod
omne quod mutatur deficit a termino a quo, et quod mutatum est iam
defecit. Quando ergo aliquid mutatum est a non esse in esse, iam
defecit a non esse; sed de quolibet verum est dicere, quod aut est aut
non est: quod ergo mutatum est de non esse in esse, quando mutatum
est, est in esse: et similiter quod mutatum est de esse in non esse,
oportet quod sit in non esse. Manifestum est ergo quod in mutatione
quae est secundum contradictionem, quod mutatum est, est in eo ad quod
mutatum est. Et si est verum in ista mutatione, pari ratione est
verum in aliis mutationibus. Ex quo patet id quod primo propositum
est.
3. Secundam rationem
generalem ponit ibi: amplius autem etc.: et dicit quod hoc idem
potest esse manifestum considerando secundum unamquamque mutationem.
Et manifestat in mutatione locali. Omne enim quod mutatum est,
necesse est esse alicubi, vel in termino a quo vel in aliquo alio.
Sed quia illud quod mutatum est, iam defecit ab eo ex quo mutatum
est, necesse est quod sit alibi. Aut igitur necesse est quod sit in
hoc de quo intendimus, scilicet in termino ad quem, aut in alio. Et
si est in hoc, habetur propositum: si autem in alio, ponamus quod
aliquid moveatur in b, et quando mutatum est non sit in b sed in c.
Tunc oportebit dicere quod etiam de c mutetur in b; quia c et b non
sunt habita, idest consequenter se habentia. Oportet enim quod tota
huiusmodi mutatio sit continua; et in continuis unum signum non est
consequenter se habens ad alterum, quia necesse est quod cadat in medio
aliquid sui generis, ut supra probatum est. Unde sequetur, si illud
quod mutatum est, quando mutatum est, sit in c, et de c mutetur in
b, quod est terminus ad quem, quod quando mutatum est, tunc mutatur
in quod mutatum est; quod est impossibile. Non enim simul est mutari
et mutatum esse, ut supra dictum est. Nihil autem differt si
huiusmodi termini c et b accipiantur in motu locali, vel in quacumque
alia mutatione. Necesse est ergo universaliter verum esse, quod id
quod mutatum est, quando mutatum est, est in hoc ad quod mutatum est,
idest in termino ad quem. Et ex hoc ulterius concludit, quod illud
quod factum est, quando factum est, habet esse; et quod corruptum
est, quando corruptum est, est non ens. Ostensum est enim
universaliter hoc de omni mutatione, et maxime manifestum est in
mutatione, quae est secundum contradictionem, ut ex dictis patet.
Sic igitur manifestum est, quod id quod mutatum est, cum primo
mutatum est, est in illo ad quod mutatum est. Addit autem primo;
quia postquam mutatum est ad aliquid, posset exinde moveri, et ibi non
esset; sed quando primo mutatum est, oportet quod sit ibi.
4. Deinde cum
dicit: in quo autem primo mutatum est etc., ostendit quod mutatum
esse primo et per se est in indivisibili: et dicit quod illud tempus in
quo primo mutatum est quod mutatum est, necesse est quod sit atomum,
idest indivisibile. Quare autem addit primo, exponit subdens quod in
illo primo dicitur aliquid mutatum esse, in quo non dicitur esse
mutatum ratione alicuius suae partis: sicut si dicatur aliquod mobile
mutatum esse in die, quia mutatum est in aliqua parte illius diei; non
enim primo mutatur in die. Quod autem illud temporis in quo primo
mutatum est sit indivisibile, sic probat. Si enim sit divisibile,
sit ac, et dividatur secundum b: necesse est dicere quod aut in
utraque mutatum sit, aut in utraque parte mutetur, aut in una parte
mutetur et in alia sit mutatum. Sed si in utraque parte mutatum est,
non primo mutatum est in toto, sed in parte. Si vero detur quod
transmutetur in utraque parte, oportebit dicere quod transmutetur in
toto: sic enim dicitur aliquid in toto tempore mutari, quia mutatur in
qualibet eius parte. Hoc autem est contra positum: positum enim erat
quod in toto ac erat mutatum. Si autem detur quod in una parte mutetur
et in alia sit mutatum, sequitur idem inconveniens, scilicet quod non
sit primo mutatum in toto; quia cum pars sit prior toto, et prius
mutetur aliquid in parte temporis quam in toto, sequetur quod sit
aliquid prius primo, quod est impossibile. Oportet ergo dicere quod
illud temporis in quo primo aliquid mutatum est, sit indivisibile. Ex
hoc autem ulterius concludit, quod omne quod corruptum est, et omne
quod factum est, est in indivisibili temporis factum et corruptum;
quia generatio et corruptio sunt termini alterationis. Unde si
quilibet motus terminatur in instanti (idem est enim primo mutatum
esse, quod terminari motum), sequitur quod generatio et corruptio
sint in instanti.
5. Deinde cum
dicit: dicitur autem in quo primo etc., ostendit quomodo in motu
possit accipi primum. Et circa hoc duo facit: primo proponit
veritatem; secundo probat, ibi: sit enim primum et cetera. Dicit
ergo primo, quod hoc quod dicitur in quo primo mutatum est aliquid,
potest intelligi dupliciter. Uno modo in quo primo mutatio est
perfecta vel terminata: tunc enim verum est dicere quod mutatum est,
quando iam mutatio est perfecta. Alio modo potest intelligi in quo
primo mutatum est, idest in quo primo incepit mutari, non in quo primo
fuit verum dicere quod iam mutatum esset. Primo igitur modo
accipiendo, scilicet secundum terminationem mutationis, dicitur in
motu, et est in eo quod primo mutatum est. Contingit enim aliquando
primo terminari mutationem, quia cuiuslibet mutationis est aliquis
terminus. Et hoc modo intelleximus quod primo mutatum est esse
indivisibile; et ostensum est hoc hac ratione: quia est finis, idest
terminus motus; omnis autem terminus continui indivisibilis est. Sed
si accipiatur quod primo mutatum est secundo modo dicendi, scilicet
secundum principium, idest secundum primam partem motus, sic non est
in quo primo mutatum est. Non enim est accipere aliquod principium
mutationis, idest aliquam primam partem mutationis, quam non praecedat
alia pars. Similiter etiam non est accipere aliquid primum in
tempore, in quo primo mutetur.
6. Deinde cum
dicit: sit enim primum etc., probat quod non est accipere primum in
quo mutatum est, ex parte principii. Et primo ratione accepta ex
parte temporis; secundo ex parte mobilis, ibi: neque igitur in eo
quod mutatum est etc.; tertio ex parte rei in qua est motus, ibi:
ipsum autem quod mutatur et cetera. Circa primum ponit talem
rationem. Si est aliquod temporis in quo primo mutatum est, sit illud
ad. Hoc igitur aut est divisibile aut indivisibile. Si est
indivisibile, sequuntur duo inconvenientia: quorum primum est, quod
ipsa nunc in tempore sint habita, idest consequentia. Quod quidem
inconveniens hac ratione sequitur, quia tempus dividitur sicut et
motus, ut supra ostensum est. Si autem aliqua pars motus fuerit in
ad, necesse est dicere quod ad sit aliqua pars temporis; et ita tempus
erit compositum ex indivisibilibus. Indivisibile autem temporis est
ipsum nunc: sequetur ergo quod ipsa nunc consequenter se habeant in
tempore. Secundum inconveniens est. Ponamus enim quod in tempore
quod praecedit ipsum ad, quod est ca, idem mobile quod ponebatur
moveri in ad, totaliter quiescat. Si ergo in toto ca quiescit,
sequitur quod quiescat in a, quod est aliquid eius. Si ergo ad est
indivisibile, ut datum est, sequetur quod simul aliquid quiescat et
moveatur: conclusum est enim quod quiescit in a, et positum erat quod
in ad moveretur. Idem autem est a et ad, si ad sit indivisibile.
Sequetur ergo quod in eodem quiescat et moveatur. Sed advertendum
est, quod non sequitur si aliquid quiescit in toto tempore, quod
quiescat in ultimo eius indivisibili: quia ostensum est supra, quod in
nunc neque movetur aliquid neque quiescit. Sed Aristoteles hoc
concludit hic ex hoc quod ponitur ab adversario: quod id temporis in
quo primo movetur, est indivisibile. Et si contingit moveri in
indivisibili temporis, contingit eadem ratione in indivisibili temporis
quiescere. Remoto ergo quod ad, in quo dicitur primo moveri, sit
impartibile, relinquitur quod necesse sit illud esse divisibile: et ex
quo in ad ponitur primo moveri, sequitur quod in quolibet eius
moveatur. Quod sic probat. Dividatur enim ipsum ad in duas partes:
aut igitur in neutra parte mutatur, aut in ambabus, aut in altera
parte tantum. Si in neutra mutatur, sequitur quod neque in toto: sed
si mutetur in ambabus partibus, tunc poterit poni quod mutatur in
toto: sed si in altera tantum moveatur, sequetur quod moveatur in
toto, sed non primo, sed ratione partis. Quia igitur primo ponitur
moveri in toto, oportet hoc accipere, quod in qualibet parte eius
moveatur. Sed tempus dividitur in infinitum, sicut et quodlibet
continuum; et ita semper est accipere partem minorem ante partem
maiorem; sicut si acciperem diem ante mensem, et horam ante diem.
Manifestum est ergo quod non est accipere aliquid temporis in quo primo
moveatur; ita scilicet quod non sit accipere aliquam partem eius, in
qua primo moveatur. Sicut si daretur quod dies est in quo primo
aliquid movetur, hoc non potest esse; quia in parte eius, scilicet in
prima hora diei, primo movetur quam in toto die.
7. Deinde cum
dicit: neque igitur in eo quod mutatum est etc., ostendit idem ex
parte mobilis; concludens ex praemissis quod neque in ipso quod mutatur
est accipere aliquid quod primo mutetur. Quod quidem intelligendum est
secundum quod per motum totius vel partis aliquod determinatum signum
pertransitur: manifestum est enim quod primo pertransit aliquid
determinatum prima pars mobilis, et secundo secunda, et sic deinceps.
Alioquin si intelligeretur de motu absolute, non haberet locum quod
hic dicitur: manifestum est enim quod simul movetur totum et omnes
partes eius: sed non simul pertransit aliquid determinatum, sed semper
pars ante partem. Unde sicut non est accipere primam partem mobilis,
ante quam non sit alia pars minor; ita non est accipere aliquam partem
mobilis, quae primo moveatur. Et quia tempus et mobile similiter
dividuntur, ut supra ostensum est, convenienter ex eo quod
demonstratum est de tempore, concludit idem de mobili: et probat sic.
Sit mobile ipsum de: et quia omne mobile divisibile est, ut supra
probatum est, sit pars eius quae primo movetur dz. Et moveatur dz
pertranseundo aliquod determinatum signum in tempore quod sit ti. Si
igitur dz mutatum est in toto hoc tempore, sequitur quod illud quod
mutatum est in medio temporis, sit minus et prius motum quam dz; et
eadem ratione erit aliud prius isto, et iterum aliud prius illo, et
sic semper; quia tempus in infinitum dividitur. Manifestum est ergo
quod in mobili non est accipere aliquid quod primo mutatum est. Et sic
patet quod primum in motu non potest accipi neque ex parte temporis
neque ex parte mobilis.
8. Deinde cum
dicit: ipsum autem quod mutatur etc., ostendit idem ex parte rei in
qua est motus. Praemittit tamen quod non similiter se habet de eo quod
mutatur, vel ut melius dicatur secundum quod mutatur, sicut de tempore
et mobili. Cum enim sit tria accipere in mutatione, scilicet mobile
quod mutatur, ut homo; et in quo mutatur, ut tempus: et in quod
mutatur, ut album; horum duo, scilicet tempus et mobile, sunt semper
divisibilia. Sed de albo est alia ratio: quia album non est
divisibile per se, sed tamen tam ipsum quam omnia alia huiusmodi, sunt
divisibilia per accidens, inquantum scilicet illud cui accidit album
vel quaecumque alia qualitas, est divisibile. Divisio autem albi per
accidens potest esse dupliciter. Uno modo secundum partes
quantitativas; sicut si superficies alba dividatur in duas partes,
album per accidens divisum erit. Alio modo secundum intensionem et
remissionem: quod enim una et eadem pars sit magis vel minus alba, non
est ex ipsa ratione albedinis (quia si esset separata, non diceretur
secundum magis et minus; sicut neque substantia suscipit magis et
minus): sed est ex diverso modo participandi albedinem ex parte
subiecti divisibilis. Praetermisso igitur hoc quod dividitur per
accidens, si accipiamus ea secundum quae est motus, quae dividuntur
per se et non per accidens, neque etiam in his erit primum. Et
manifestat hoc primo in magnitudinibus, in quibus est motus localis.
Sit enim magnitudo spatii in quo est ab, et dividatur in c: detur
ergo quod ex b in c aliquid primo moveatur. Aut igitur bc est
divisibile, aut indivisibile. Si indivisibile, sequitur quod
impartibile erit coniunctum impartibili; quia eadem ratione secunda
pars motus erit in impartibili; sic enim oportet dividere
magnitudinem, sicut et motum, ut supra de tempore dictum est. Si
autem bc sit divisibile, erit accipere aliquod signum prius, idest
propinquius ipsi b, quam c; et sic prius mutabitur ex b in illud,
quam in c: et iterum illo erit accipere aliud prius, et sic semper,
quia divisio magnitudinis non deficit. Patet ergo quod non est
accipere aliquod primum in quod mutatum sit motu locali. Et similiter
manifestum est in mutatione quantitatis, quae est augmentum et
decrementum: quia haec etiam mutatio est secundum aliquod continuum,
scilicet secundum quantitatem accrescentem vel subtractam; quae cum sit
in infinitum divisibilis, non est in ea accipere primum. Et sic
manifestum est, quod in sola mutatione quae est secundum qualitatem,
contingit aliquid esse indivisibile per se. Inquantum tamen est
divisibile per accidens, similiter non est accipere primum in mutatione
tali: sive accipiatur successio mutationis inquantum pars post partem
alteratur (manifestum est enim quod non erit accipere primam partem
albi, sicut nec primam partem magnitudinis); sive accipiatur
successio alterationis secundum quod aliquid idem est albius vel minus
album; quia subiectum infinitis modis potest variari secundum magis
album et minus album. Et sic motus alterationis potest esse
continuus, et non habens aliquid primum.
|
|