|
1. Postquam
philosophus determinavit de divisione motus, hic determinat de finito
et infinito in motu: sicut enim divisio pertinet ad rationem continui,
ita finitum et infinitum. Sicut autem supra ostendit quod divisio
simul invenitur in motu, magnitudine, tempore et mobili; ita ostendit
nunc idem de infinito. Unde circa hoc tria facit: primo ostendit quod
infinitum similiter invenitur in magnitudine et tempore; secundo quod
similiter cum his invenitur etiam in mobili, ibi: demonstratis autem
his etc.; tertio quod similiter invenitur in motu, ibi: quoniam
autem neque finitum et cetera. Circa primum duo facit: primo ostendit
quod si magnitudo est finita, tempus non potest esse infinitum;
secundo quod e converso si tempus est finitum, quod magnitudo non
potest esse infinita, ibi: eadem autem ratio et cetera. Circa primum
duo facit: primo proponit quod intendit; secundo probat propositum,
ibi: quod igitur si aliquid moveatur et cetera.
2. Primo ergo
repetit duo quae sunt necessaria ad propositum ostendendum. Quorum
unum est, quod omne quod movetur, in tempore movetur; secundum est,
quod in pluri tempore ab eodem mobili pertransitur maior magnitudo. Et
ex his duobus suppositis intendit probare tertium, scilicet quod
impossibile sit in tempore infinito pertransire magnitudinem finitam.
Quod tamen sic intelligendum est, quod non reiteretur illud quod
movetur per eandem magnitudinem, aut per aliquam partem eius
multoties: sed ita quod in toto tempore moveatur per totam
magnitudinem. Et addidit hoc, ut praeservaret se a motu circulari,
qui est super magnitudine finita, et tamen potest esse in tempore
infinito, ut ipse dicet in octavo.
3. Deinde cum
dicit: quod igitur etc., probat propositum: et primo si detur mobile
quod aeque velociter moveatur per totam magnitudinem; secundo si non
uniformiter et regulariter moveatur, ibi: sed si non sit et cetera.
Dicit ergo primo, quod si sit aliquod mobile quod aeque velociter
moveatur per totum, necesse est, si pertransit finitam magnitudinem,
quod hoc sit in tempore finito. Accipiatur enim una pars
magnitudinis, quae mensuret totum; puta sit tertia vel quarta pars
magnitudinis. Si ergo mobile aeque velociter movetur per totum, et
aeque velox est quod aequale spatium in aequali tempore pertransit,
sequitur quod in aequalibus temporibus, et tot quot sunt partes
magnitudinis, pertranseat mobile totam magnitudinem: puta, si accepta
sit quarta pars magnitudinis, eam pertransibit in aliquo tempore, et
aliam quartam in alio tempore aequali; et sic totam magnitudinem
pertransit in quatuor aequalibus temporibus. Quia ergo partes
magnitudinis sunt finitae numero, et unaquaeque etiam est finita
secundum quantitatem, et tot modis pertransit omnes partes, idest in
totidem temporibus aequalibus; sequitur quod totum tempus in quo
pertransit totam magnitudinem, sit finitum. Mensurabitur enim a
tempore finito: quia erit toties tantum quantum est tempus in quo
pertransit partem, quoties magnitudo tota est tanta quanta est pars.
Et sic totum tempus erit multiplicatum secundum multiplicationem
partium. Omne autem multiplicatum mensuratur a submultiplici, sicut
duplum a dimidio, et triplum a subtriplo, et sic de aliis. Tempus
autem quo pertransit partem est finitum: quia si detur quod sit
infinitum, sequetur quod in aequali tempore pertranseat totum et
partem; quod est contra id quod suppositum est. Et sic oportet quod
totum tempus sit finitum; quia nullum infinitum mensuratur a finito.
4. Sed quia posset
aliquis dicere, quod licet partes magnitudinis sint aequales, et
mensurent totam magnitudinem, tamen potest contingere quod partes
temporis non sunt aequales, sicut quando non est aequalis velocitas in
toto motu; et sic tempus quo movetur per partem magnitudinis, non
mensurabit tempus quo movetur per totam: ideo consequenter ibi: sed si
non sit etc., ostendit quod hoc nihil differt quantum ad propositum.
Sit enim ab spatium finitum, quod pertransitum sit in tempore infinito
quod est cd. Necesse est autem in omni motu, quod prius pertranseatur
una pars quam altera: et hoc etiam manifestum est, quod in priori
parte temporis et posteriori, altera et altera pars magnitudinis
pertransitur. Et ita oportet quod neque duae partes magnitudinis
pertranseantur in una et eadem parte temporis; neque quod in duabus
partibus temporis pertranseatur una et eadem pars magnitudinis. Et sic
oportet, si in aliquo tempore pertransita est aliqua pars
magnitudinis, quod in pluri tempore pertranseatur non solum illa pars
magnitudinis, sed etiam cum hac et altera: et hoc indifferenter, sive
aeque velociter moveatur mobile, sive non; vel per hoc quod velocitas
semper magis ac magis intenditur, sicut in motibus naturalibus, vel
per hoc quod magis et magis remittitur, sicut in motibus violentis.
His igitur suppositis, accipiatur aliqua pars spatii ab, quae quidem
pars sit ae, et mensuret totum ab, ita scilicet quod sit aliquota pars
eius, vel tertia vel quarta. Haec igitur pars spatii pertransita est
in aliquo tempore finito. Non enim potest dari quod sit pertransita in
tempore infinito; quia totum spatium pertransitum est in tempore
infinito, et in minori pertransitur pars quam totum. Item accipiamus
aliam partem spatii quae sit aequalis parti ae, et eadem ratione
necesse est quod haec pars pertranseatur in tempore finito, quia totum
spatium pertransitur in tempore infinito. Et sic semper accipiendo,
accipiam tot tempora finita, quot sunt partes spatii; ex quibus
constituetur totum tempus, in quo movetur per totum spatium.
Impossibile est autem quod aliqua pars infiniti mensuret totum, neque
secundum magnitudinem neque secundum multitudinem: quia impossibile est
quod infinitum constet ex partibus finitis numero, quarum etiam
unaquaeque sit finita quantitate, sive dicatur quod illae partes sint
aequales, sive quod sint inaequales; quia quaecumque mensurantur a
quodam uno, sive secundum multitudinem sive secundum magnitudinem,
oportet ea esse finita. Ideo autem dico multitudinem et magnitudinem,
quia nihil minus mensuratur aliquid per hoc quod habet finitam
magnitudinem, sive partes mensurantes sint aequales sive inaequales.
Quando enim sunt aequales, tunc pars mensurat totum et multitudine et
magnitudine; quando vero sunt inaequales, mensurat multitudine, sed
non magnitudine. Sic ergo patet quod omne tempus quod habet partes
finitas numero et quantitate, sive sint aequales sive inaequales, est
finitum. Sed spatium finitum mensuratur aliquibus finitis, ex quantis
contingit componi ab; et oportet esse aequales numero partes temporis
et partes magnitudinis, et quaslibet esse finitas quantitate: ergo
relinquitur quod per totum spatium moveatur in tempore finito.
5. Deinde cum
dicit: eadem autem ratio est etc., ostendit quod e converso, si
tempus est finitum, et magnitudo est finita. Et dicit quod per eandem
rationem potest ostendi, quod infinitum spatium non potest pertransiri
in tempore finito: neque iterum potest quies esse infinita in tempore
finito: et hoc indifferenter, sive moveatur aliquid regulariter,
idest aeque velociter, sive non regulariter. Quia ex quo tempus
ponitur finitum, accipiatur aliqua pars temporis quae mensuret totum
tempus, in qua mobile pertransit aliquam partem magnitudinis (non
autem totam, quia totam pertransit in toto tempore); et iterum in
aequali tempore pertransit aliam partem magnitudinis. Et similiter pro
unaquaque parte temporis accipietur aliqua pars magnitudinis: et hoc
indifferenter, sive pars magnitudinis secundo accepta, sit aequalis
primae parti (quod contingit quando aeque velociter movetur), sive
sit inaequalis (quod contingit quando non aeque velociter movetur).
Hoc enim nihil differt, dummodo ponatur quod quaelibet pars
magnitudinis accepta sit finita: quod oportet dicere; alioquin tantum
moveretur in parte temporis, quantum in toto. Sic enim manifestum est
quod per divisionem temporis auferetur totum spatium infinitum per
aliquam finitam ablationem: quia cum tempus dividatur in partes finitas
aequales, et tot oporteat esse partes magnitudinis quot temporis,
sequitur quod spatium infinitum consumetur, facta finita ablatione, eo
quod tot modis oportet dividi magnitudinem sicut et tempus. Hoc autem
est impossibile. Ergo manifestum est quod infinitum spatium non
pertransitur in tempore finito. Et hoc indifferenter, sive magnitudo
spatii sit infinita ex una parte, sive ex utraque: quia eadem ratio
est de utroque.
6. Deinde cum
dicit: demonstratis autem his etc., ostendit quod infinitum et
finitum similiter invenitur in mobili, sicut in magnitudine et
tempore. Et circa hoc tria facit: primo ostendit quod mobile non est
infinitum, si tempus et magnitudo sint finita; secundo quod mobile non
est infinitum, si magnitudo sit infinita et tempus finitum, ibi: at
vero neque infinitum etc.; tertio quod mobile non potest esse
infinitum, si magnitudo sit finita et tempus infinitum, ibi: amplius
autem et tempore et cetera. Primum ostendit duabus rationibus. Circa
quarum primam dicit quod demonstrato quod magnitudo finita non
pertransitur tempore infinito, neque infinita finito, manifestum est
ex eadem causa, quod neque infinitum mobile potest pertransire finitam
magnitudinem in tempore finito. Accipiatur enim aliqua pars temporis
finiti. In illa parte spatium finitum pertransibit non totum mobile,
sed pars mobilis, et in alia parte temporis similiter, et sic de
aliis. Et sic oportebit accipere tot partes mobilis, quot accipiuntur
partes temporis. Infinitum autem non componitur ex partibus finitis,
ut ostensum est. Ergo sequetur quod mobile quod movetur in toto
tempore finito, sit finitum.
7. Secundam rationem
ponit ibi: quoniam autem finitum et cetera. Et differt haec secunda
ratio a priori, quia in priori assumebatur pro principio idem medium ex
quo superius demonstrabat: hic autem accipitur pro principio ipsa
conclusio superius demonstrata. Ostensum est enim supra, quod mobile
finitum non potest pertransire spatium infinitum in tempore finito:
unde manifestum est quod eadem ratione nec mobile infinitum potest
pertransire spatium finitum in tempore finito. Quia si infinitum
mobile pertransit spatium finitum, sequitur quod etiam finitum mobile
pertranseat spatium infinitum: quia cum tam mobile quam spatium sit
quantum, datis duobus quantis, nihil differt quod eorum moveatur, et
quod quiescat. Hoc enim habebitur pro spatio, quod quiescit; et
illud pro mobili, quod movetur. Manifestum est enim quod quodcumque
ponatur moveri, sequitur quod finitum pertranseat infinitum. Moveatur
enim infinitum quod est a, et sit aliqua pars eius finita quae est cd.
Quando totum movetur, haec pars finita erit secundum aliquod signum
spatii, quod sit b; et continuato motu, iterum alia pars infiniti
mobilis fiet iuxta illud spatium, et sic semper. Unde sicut mobile
pertransit spatium, ita spatium quodammodo pertransit mobile,
inquantum successive alternantur diversae partes mobilis iuxta spatium.
Unde patet quod simul accidit infinitum mobile moveri per finitum
spatium, et finitum transire infinitum. Non enim aliter est possibile
quod infinitum moveatur per spatium finitum, quam quod finitum
pertranseat infinitum: aut ita quod finitum feratur per infinitum,
sicut quando mobile est finitum et spatium infinitum; aut ita quod
saltem finitum metiatur infinitum, sicut cum spatium est finitum et
mobile infinitum. Tunc enim, licet finitum non feratur per
infinitum, tamen finitum mensurat infinitum, inquantum finitum spatium
fit iuxta singulas partes mobilis infiniti. Quia ergo hoc est
impossibile, sequitur quod infinitum mobile non pertransit spatium
finitum in tempore finito.
8. Deinde cum
dicit: at vero neque infinitum etc., ostendit quod non potest esse
mobile infinitum, spatio existente infinito et tempore finito. Et hoc
est quod dicit, quod infinitum mobile non pertransit infinitum spatium
in tempore finito. In omni enim infinito est aliquid finitum: si
igitur mobile infinitum pertranseat spatium infinitum in tempore
finito, sequitur quod pertranseat spatium finitum in tempore finito;
quod est contra praeostensa.
9. Deinde cum
dicit: amplius autem etc., dicit quod eadem demonstratio erit, si
accipiatur tempus infinitum et spatium finitum. Quia si pertransit
infinitum mobile finitum spatium in tempore infinito, sequitur quod in
aliqua parte temporis finiti pertranseat aliquam partem spatii: et ita
infinitum pertransibit finitum in tempore finito; quod est contra
praeostensa.
10. Deinde cum
dicit: quoniam autem neque finitum etc., ostendit quod finitum et
infinitum similiter invenitur in motu, sicut et in praemissis. Et
dicit quod quia finitum mobile non pertransit spatium infinitum, neque
infinitum mobile finitum spatium, neque infinitum mobile infinitum
spatium in tempore finito; sequitur ex his quod non possit esse motus
infinitus in tempore finito. Quantitas enim motus accipitur secundum
quantitatem spatii: unde non differt motum dicere infinitum aut
magnitudinem. Necesse est enim, si unum eorum fuerit infinitum, et
alterum infinitum esse, quia non potest esse aliqua pars loci
mutationis extra locum.
|
|