|
1. Postquam
philosophus in praecedentibus libris determinavit de motu secundum se,
et de consequentibus ad ipsum, et de partibus eius, hic incipit
determinare de motu per comparationem ad motores et mobilia. Et
dividitur in partes duas. In prima ostendit esse primum motum et
primum motorem. In secunda inquirit qualis sit motus primus et primus
motor; et hoc in octavo libro, ibi: utrum autem factus sit aliquando
et cetera. Prima autem pars dividitur in partes duas. In prima parte
ostendit esse primum motum et primum motorem. Et quia ea quae sunt
unius ordinis, habent aliquam comparationem ad invicem, ideo in
secunda parte determinat de comparatione motuum ad invicem, ibi:
dubitabit autem utique et cetera. Circa primum tria facit: primo
praemittit quoddam quo indiget ad propositum ostendendum; secundo
ostendit propositum, ibi: quoniam autem omne quod movetur etc.;
tertio manifestat quoddam quod supposuerat, ibi: primum autem movens
et cetera.
2. Proponit ergo
primo quod necesse est omne quod movetur, ab aliquo alio moveri. Quod
quidem in aliquibus est manifestum. Sunt enim quaedam quae non habent
in seipsis principium sui motus, sed principium motus ipsorum est ab
extrinseco, sicut in his quae per violentiam moventur. Si ergo
aliquid sit quod non habeat in seipso principium sui motus, sed
principium sui motus est ab extrinseco, manifestum est quod ab alio
movetur. Si vero sit aliquod mobile quod habeat in seipso principium
sui motus, circa hoc potest esse dubium an ab alio moveatur. Et ideo
circa hoc instat, ad ostendendum quod ab alio movetur. Si ergo
aliquid tale ponatur non moveri ab alio, accipiatur mobile ab, cui
quidem moveri conveniat secundum se et primo, non autem ex eo quod
aliqua pars eius movetur. Sic enim non moveretur secundum se, sed
secundum partem; oportet autem, si aliquid movet seipsum non motum ab
altero, quod sit primo et per se motum; sicut si aliquid est calidum
non ab alio, oportet quod sit primo et per se calidum. Hoc ergo
dato, procedit ad propositum ostendendum dupliciter: primo quidem
excludendo illud, unde maxime videri posset quod aliquid non ab alio
moveatur; secundo directe ostendendo quod nihil potest a seipso
moveri, ibi: amplius quod a seipso movetur et cetera. Id autem ex
quo maxime videtur quod aliquid non moveatur ab alio, est quia non
movetur ab aliquo exteriori, sed ab interiori principio. Dicit ergo
primo, quod opinari quod ab moveatur a seipso propter hoc quod totum
movetur, et non movetur ab aliquo exteriori, simile est ac si aliquis
diceret quod mobile, cuius una pars movetur et alia movet, moveat
seipsum, propter hoc quod non discernitur quae pars sit movens, et
quae sit mota; sicut si huiusmodi mobilis quod est dez, pars quae est
de, moveat partem quae est ez, et non videatur quae pars earum sit
movens et quae sit mota. Vult autem per primum mobile ab, quod totum
movetur et a principio interiori movente, intelligi aliquod corpus
animatum, quod totum movetur ab anima: per mobile autem dez vult
intelligi corpus aliquod quod non totum movetur, sed una pars eius
corporalis est movens, et alia mota; in quo quidem mobili manifestum
est quod id quod movetur, ab alio movetur. Et ex hoc vult simile
ostendere de corpore animato, quod videtur movere seipsum. Hoc enim
ei convenit inquantum una pars aliam movet, scilicet anima corpus, ut
in octavo plenius ostendetur.
3. Deinde cum
dicit: amplius quod etc., ostendit directe quod omne quod movetur ab
alio movetur, tali ratione. Omne quod movetur a seipso, non quiescit
a suo motu per quietem cuiuscumque alterius mobilis. Et hoc accipit
quasi per se notum. Ex hoc autem ulterius concludit, quod si aliquod
mobile quiescit ad quietem alterius, quod hoc movetur ab altero. Hoc
autem supposito, concludit quod necesse est omne quod movetur ab aliquo
alio moveri. Et quod hoc sequatur ex praemissis, sic probat. Illud
mobile quod supposuimus a seipso moveri, scilicet ab, oportet
divisibile esse, quia omne quod movetur est divisibile, ut supra
probatum est. Quia ergo divisibile est, nullum inconveniens sequitur
si dividatur. Dividatur ergo in puncto c, ita quod una pars eius sit
bc, et alia ac. Si ergo bc est pars eius quod est ab, necesse est
quod quiescente bc parte, quiescat totum ab. Si ergo non quiescat
totum, quiescente parte, accipiatur quod totum moveatur, et una pars
quiescat: sed quia una pars ponitur quiescere, non poterit poni totum
moveri, nisi ratione alterius partis. Sic ergo bc quiescente, quod
est una pars, movetur ac, quod est alia pars. Sed nullum totum cuius
una sola pars movetur, movetur primo et per se. Non ergo movebitur ab
primo et per se, quod erat suppositum. Ergo oportet quod bc
quiescente, quiescat totum ab. Et sic illud quod movetur pausabit,
idest desinet moveri, ad quietem alterius. Sed supra habitum est,
quod si aliquid quiescit et desinit moveri ad quietem alterius, hoc ab
altero movetur. Ergo ab ab altero movetur. Et eadem ratio est de
quolibet alio mobili: quia omne quod movetur est divisibile, et eadem
ratione oportet quod quiescente parte, quiescat totum. Manifestum est
ergo quod omne quod movetur, ab aliquo alio movetur.
4. Contra istam
autem Aristotelis probationem multipliciter obiicitur. Obiicit enim
Galenus contra hoc quod dicit Aristoteles, quod si una tantum pars
eius mobilis moveatur et reliqua quiescat, quod totum non per se
movetur: dicens hoc esse falsum; quia ea quae moventur secundum
partem, per se moventur. Sed deceptus est Galenus ex aequivocatione
eius quod est per se. Per se enim quandoque sumitur secundum quod
opponitur ei tantum quod est per accidens; et sic quod movetur secundum
partem, movetur per se, ut Galenus intellexit. Quandoque vero
sumitur secundum quod opponitur simul ei quod est per accidens, et ei
quod est secundum partem; et hoc dicitur non solum per se, sed etiam
primo. Et sic accipit per se Aristoteles hic: quod patet quia, cum
conclusisset non ergo movetur per se ab, subiungit: sed concessum est
per seipsum moveri primum.
5. Sed magis urget
obiectio Avicennae, qui obiicit contra hanc rationem, dicens eam
procedere ex suppositione impossibili, ex quo sequitur impossibile, et
non ex eo quod ponitur aliquid a seipso moveri. Si enim ponamus
aliquod mobile a seipso moveri primo et per se, naturale est ei quod
moveatur et secundum totum et secundum partes. Si ergo ponatur quod
aliqua pars eius quiescat, erit positio impossibilis. Et ex hac
positione sequitur impossibile ad quod Aristoteles inducit, scilicet
quod totum moveatur non primo et per se, ut positum est. Huic autem
obiectioni posset aliquis obviare dicendo, quod licet impossibile sit
partem quiescere secundum determinatam naturam, inquantum est corpus
talis speciei, ut puta caelum vel ignis, non est tamen impossibile,
si ratio communis corporis consideretur: quia corpus, inquantum
corpus, non prohibetur quiescere vel moveri. Sed hanc responsionem
excludit Avicenna dupliciter. Primo quidem quia pari ratione posset
dici de toto corpore, quod non prohibetur quiescere ex hoc quod corpus
est, sicut dicitur de parte; et ita superfluum fuit assumere ad
probationem propositi divisionem mobilis et quietem partis. Secundo
quia aliqua propositio simpliciter redditur impossibilis, si
praedicatum repugnet subiecto ratione differentiae specificae, quamvis
non repugnet ei ratione generis. Est enim impossibile quod homo sit
irrationalis, quamvis non impediatur irrationalis esse ex hoc quod est
animal. Sic igitur simpliciter impossibile est quod pars corporis
moventis seipsum quiescat, quia hoc est contra rationem talis
corporis, licet non sit contra rationem communem corporis.
6. Hac igitur
responsione remota, Averroes aliter solvit: et dicit quod aliqua
conditionalis potest esse vera, cuius antecedens est impossibile et
consequens impossibile, sicut ista: si homo est asinus, est animal
irrationale. Concedendum est ergo quod impossibile est quod, si
aliquod mobile ponitur movere seipsum, quod vel totum vel pars eius
quiescat; sicut impossibile est ignem non esse calidum, propter hoc
quod est sibi ipsi causa caloris. Unde haec conditionalis est vera:
si mobilis moventis seipsum pars quiescit, totum quiescit.
Aristoteles autem, si verba eius diligenter considerentur, nunquam
utitur quiete partis, nisi per locutionem habentem vim conditionalis
propositionis. Non enim dicit quiescat bc, sed necesse est, bc
quiescente, quiescere ab; et iterum, quiescente parte, quiescit
totum: et ex hac conditionali vera, Aristoteles propositum
demonstrat. Sed dicit Averroes quod ista demonstratio non est de
genere demonstrationum simpliciter, sed de genere demonstrationum quae
dicuntur demonstrationes signi, vel demonstrationes quia, in quibus
est usus talium conditionalium. Est autem haec solutio conveniens
quantum ad hoc quod dicit de veritate conditionalis: sed videtur
dicendum quod non sit demonstratio quia, sed propter quid; continet
enim causam quare impossibile est aliquod mobile movere seipsum. Ad
cuius evidentiam sciendum est, quod aliquid movere seipsum nihil aliud
est, quam esse sibi causa motus. Quod autem est sibi causa alicuius,
oportet quod primo ei conveniat; quia quod est primum in quolibet
genere, est causa eorum quae sunt post. Unde ignis, qui sibi et
aliis est causa caloris, est primum calidum. Ostendit autem
Aristoteles in sexto, quod in motu non invenitur primum, neque ex
parte temporis, neque ex parte magnitudinis, neque etiam ex parte
mobilis, propter horum divisibilitatem. Non ergo potest inveniri
primum, cuius motus non dependeat ab aliquo priori: motus enim totius
dependet a motibus partium, et dividitur in eos, ut in sexto probatum
est. Sic ergo ostendit Aristoteles causam quare nullum mobile movet
seipsum; quia non potest esse primum mobile, cuius motus non dependeat
a partibus: sicut si ostenderem quod nullum divisibile potest esse
primum ens, quia esse cuiuslibet divisibilis dependet a partibus: ut
sic haec conditionalis sit vera: si pars non movetur, totum non
movetur, sicut haec conditionalis est vera: si pars non est, totum
non est.
7. Unde et
Platonici, qui posuerunt aliqua movere seipsa, dixerunt quod nullum
corporeum aut divisibile movet seipsum; sed movere seipsum est
tantummodo substantiae spiritualis, quae intelligit seipsam et amat
seipsam: universaliter omnes operationes motus appellando; quia et
huiusmodi operationes, scilicet sentire et intelligere, etiam
Aristoteles in tertio de anima nominat motum, secundum quod motus est
actus perfecti. Sed hic loquitur de motu secundum quod est actus
imperfecti, idest existentis in potentia, secundum quem motum
indivisibile non movetur, ut in sexto probatum est, et hic assumitur.
Et sic patet quod Aristoteles, ponens omne quod movetur ab alio
moveri, a Platone, qui posuit aliqua movere seipsa, non dissentit in
sententia, sed solum in verbis.
|
|