|
1. Postquam ostendit
philosophus quod omne quod movetur, movetur ab alio, hic accedit ad
principale propositum ostendendum, scilicet quod sit primus motus et
primus motor. Et circa hoc duo facit: primo proponit quod intendit;
secundo probat propositum, ibi: si enim non est, sed in infinitum
procedet et cetera. Dicit ergo primo, quod cum ostensum sit
universaliter, quod omne quod movetur ab aliquo alio movetur, necesse
est hoc etiam verum esse in motu locali, scilicet ut omne quod movetur
in loco, ab altero moveatur. Applicat autem specialiter ad motum
localem quod supra universaliter demonstratum est, quia motus localis
est primus motuum, ut in octavo ostendetur; et ideo secundum hunc
motum procedit hic ad demonstrandum primum motorem. Accipiatur igitur
aliquid quod movetur secundum locum; hoc movetur ab altero; aut ergo
illud alterum movetur, aut non. Si non movetur, habetur propositum,
scilicet quod aliquid sit movens immobile; quod est proprietas primi
moventis. Si autem et ipsum movens movetur, oportet quod moveatur ab
altero movente; et hoc iterum movens, si et ipsum movetur, movetur ab
altero. Sed hoc non potest procedere in infinitum, sed oportet in
aliquo stare. Erit ergo aliquid primum movens, quod erit prima causa
motus: ita scilicet quod ipsum non movetur, sed movet alia.
2. Deinde cum
dicit: si enim non etc., probat quod supposuerat. Et circa hoc tria
facit: primo inducit probationem; secundo ostendit probationem esse
insufficientem, ibi: sic igitur videtur etc.; tertio supplet quoddam
per quod ratio fortificatur, ibi: sed si id quod movetur et cetera.
Dicit ergo primo, quod si hoc non concedatur, quod sit aliqua prima
causa motus, cum omne quod movetur ab alio moveatur, sequitur quod
procedatur in infinitum in moventibus et motis. Et hoc ostendit esse
impossibile. Sit enim a quoddam quod movetur secundum locum, et
moveatur ab ipso b; b vero a c, c vero a d; et sic procedatur in
infinitum ascendendo. Manifestum est autem, quod cum aliquid movet ex
eo quod movetur, simul movetur movens et ipsum mobile; sicut si manus
suo motu movet baculum, simul movetur manus et baculus. Sic ergo
simul movetur b quando movetur a; et eadem ratione quando movetur b
simul movetur c, et cum movetur c simul movetur d. Sic ergo simul et
in eodem tempore est motus ipsius a et omnium aliorum; et poterit
seorsum accipi motus uniuscuiusque horum infinitorum. Et quamvis
unumquodque horum mobilium moveatur ab unoquoque moventium, non ita
quod unum ab omnibus, sed singula a singulis; nihilominus tamen,
licet sint infinita moventia et mobilia, tamen uniuscuiusque mobilium
motus est unus numero. Et licet omnes motus sint infiniti numero, non
tamen sunt infiniti in ultimis, idest per privationem ultimorum, sed
uniuscuiusque motus est finitus, habens determinata ultima. Et quod
uniuscuiusque infinitorum mobilium motus sit unus numero et finitus,
probat quia, cum omne quod movetur moveatur inter duos terminos, ex
quodam scilicet in quiddam, necesse est quod secundum diversum modum
identitatis terminorum, etiam ipse motus sit diversimode unus,
scilicet aut numero aut specie aut genere. Numero quidem est idem
motus, qui est ex eodem termino a quo in idem numero sicut in terminum
ad quem; ita tamen quod sit etiam in eodem numero tempore; et cum hoc
oportet quod sit eiusdem mobilis numero. Et ad exponendum quod
dixerat, subiungit quod motus numero unus est ex eodem in idem, sicut
ex hoc albo, quod significat unum numero, in hoc nigrum, quod etiam
nominat aliquid idem numero, et secundum hoc tempus determinatum, quod
etiam est unum numero: quia si esset motus secundum aliud tempus,
licet aequale, non esset numero unus, sed specie tantum. Sed motus
est unus genere, qui est in eodem praedicamento, vel substantiae vel
cuiuscumque alterius generis; sicut omnis generatio substantiae est
eadem genere, et omnis alteratio similiter. Sed motus est specie
unus, qui est ex eodem secundum speciem in idem secundum speciem;
sicut omnis denigratio, quae est ex albo in nigrum, est eadem specie,
et omnis depravatio, quae est ex bono in malum. Et haec etiam in
quinto dicta sunt. His igitur duobus suppositis, scilicet quod simul
movetur et movens et motum, et quod potest accipi motus uniuscuiusque
mobilium tanquam finitus et unus; accipiatur motus huius mobilis quod
est a, et sit e; et motus ipsius b sit z, et motus cd et omnium
consequentium sit it. Tempus autem in quo movetur a, sit k. Sed
quia motus ipsius a est determinatus, idest finitus, etiam tempus in
quo est iste motus, scilicet k, est determinatum et non infinitum:
quia sicut in sexto ostensum est, finitum et infinitum simul invenitur
in tempore et motu. Ex dictis autem patet, quod in eodem tempore in
quo movetur a, movetur et b, et omnia alia: ergo motus omnium, qui
est ezit, est in tempore finito. Sed iste motus est infinitus, cum
sit infinitorum. Ergo sequetur quod motus infinitus sit in tempore
finito; quod est impossibile. Hoc autem ideo sequitur, quia in quo
tempore movetur a, moventur omnia alia, quae sunt infinita numero.
Nec differt quantum ad propositum pertinet, utrum motus omnium
mobilium sit aequalis velocitatis, aut inferiora mobilia tardius
moveantur et in maiori tempore; quia omnino sequetur quod motus
infinitus sit in tempore finito, quia unumquodque mobilium necesse est
quod habeat velocitatem et tarditatem finitam. Hoc autem est
impossibile, scilicet motum infinitum esse in tempore finito. Ergo et
primum est impossibile, scilicet quod procedatur in mobilibus et
moventibus in infinitum.
3. Deinde cum
dicit: sic igitur etc., ostendit quod praecedens ratio non
efficaciter concludit. Et dicit quod praedicto modo videtur
demonstrari principale propositum, scilicet quod non in infinitum
procedatur in moventibus et motis; non tamen efficaciter demonstratur,
quia nullum inconveniens accidit ex praemissis. Contingens est enim et
possibile, quod in tempore finito sit motus infinitus; ita tamen quod
non sit unus et idem, sed alius et alius; inquantum scilicet infinita
sunt quae moventur. Nihil enim prohibet infinita in tempore finito
moveri simul. Et hoc concludebat ratio praedicta. Erant enim mobilia
infinita diversa, et sic motus eorum erant diversi: quia ad unitatem
motus non solum requiritur unitas temporis et termini, sed etiam unitas
mobilis, ut in quinto dictum est.
4. Deinde cum
dicit: sed si id quod movetur etc., ostendit quomodo praedicta ratio
efficaciam habere possit: et primo quomodo habeat efficaciam ex
suppositione facta; secundo quomodo habeat efficaciam simpliciter,
ibi: nihil autem differat et cetera. Dicit ergo primo, quod id quod
localiter et corporaliter movetur primo et immediate ab aliquo mobili
movente, necesse est quod tangatur ab eo, sicut baculus tangitur a
manu; vel quod continuetur ei, sicut continuatur una pars aeris
alteri, et sicut pars continuatur animali. Et hoc videtur contingere
in omnibus, quod movens semper coniungitur mobili altero istorum
modorum. Accipiatur ergo alter istorum modorum, scilicet quod ex
omnibus infinitis mobilibus et moventibus efficiatur unum, scilicet
ipsum totum universum, per continuationem quandam. Hoc ergo, quia
contingens est, supponatur: et istud totum, quod est quaedam
magnitudo et continuum, vocetur abcd, et motus eius vocetur ezit. Et
quia posset aliquis dicere quod ezit erat motus finitorum mobilium, et
ita non potest esse motus totius infiniti; subiungit quod nihil differt
quantum ad propositum pertinet, utrum accipiatur finita magnitudo quae
movetur, aut infinita. Sicut enim simul quando movebatur a, in
tempore scilicet finito, quod est k, movetur quodlibet finitorum
mobilium, quae sunt numero infinita; ita etiam simul in eodem tempore
movetur tota magnitudo infinita. Sequitur ergo impossibile,
quodcumque horum detur, sive quod sit magnitudo finita constans ex
magnitudinibus numero infinitis, sive quod sit magnitudo infinita, et
motus eius in tempore finito; cum sit ostensum supra quod mobile
infinitum non potest moveri tempore finito. Ergo impossibile est hoc
ex quo sequebatur, scilicet quod procedatur in infinitum in moventibus
et motis. Manifestum est ergo quod hoc quod unum moveatur ab altero,
non procedit in infinitum: sed stabit alicubi, et erit aliquod primum
mobile, quod scilicet moveatur ab altero immobili.
5. Et quia praedicta
probatio procedit supposito quodam, scilicet quod omnia infinita
moventia et mota continuentur ad invicem et constituant unam
magnitudinem, et sic posset alicui videri quod non simpliciter
concludatur; ideo subiungit quod non differt hanc demonstrationem
processisse quodam supposito; quia ex contingenti supposito, etiam si
sit falsum, non potest sequi aliquod impossibile. Cum ergo praedicta
ratio ducat ad impossibile, illud impossibile non sequitur ex isto
contingenti supposito, sed ex alio, quod oportet esse impossibile,
cum ex eo impossibile sequatur. Et sic patet quod in demonstrationibus
ad impossibile ducentibus, nihil refert utrum accipiatur falsum
contingens adiunctum impossibili, vel verum. Ostenditur enim
impossibile esse illud, ex quo, cum adiunctione contingentis falsi,
sequitur impossibile, sicut si ex eo impossibile sequeretur, adiuncto
quodam vero: quia sicut ex vero non potest sequi impossibile, ita nec
ex contingenti.
6. Sed potest
aliquis dicere, quod non est contingens omnia mobilia continuari; sed
impossibile est continuari elementa ad invicem, et cum caelestibus
corporibus. Sed dicendum est quod alio modo accipitur contingens et
impossibile, cum demonstratur aliquid de genere, et cum demonstratur
aliquid de specie. Quia cum agitur de specie, oportet accipi ut
impossibile esse illud, cui repugnat vel genus vel differentia
speciei, ex quibus ratio speciei constituitur. Cum vero agitur de
genere, accipitur ut contingens omne illud cui non repugnat ratio
generis, licet ei repugnet differentia constituens speciem: sicut si
loquerer de animali, possem accipere ut contingens, quod omne animal
esset alatum; sed si descenderem ad considerationem hominis,
impossibile esset hoc animal esse alatum. Quia igitur Aristoteles hic
loquitur de mobilibus et moventibus in communi, nondum applicando ad
determinata mobilia; esse autem contiguum vel continuum indifferenter
se habet ad rationem moventis et mobilis; ideo accepit ut contingens,
quod omnia mobilia sint continua ad invicem: quod tamen est
impossibile, si mobilia considerentur secundum suas naturas
determinatas.
|
|