|
1. Quia philosophus
in demonstratione praecedenti supposuerat quod movens est contiguum vel
continuum mobili, hoc intendit nunc probare. Et primo ostendit
propositum; secundo probat quoddam, quod in hac probatione supponit,
ibi: quoniam autem quae alterantur et cetera. Circa primum duo
facit: primo proponit intentum; secundo probat propositum, ibi:
quoniam autem tres sunt motus et cetera. Dicit ergo primo, quod
movens et motum sunt simul. Sed aliquid dicitur movere dupliciter.
Uno modo sicut finis movet agentem; et tale movens aliquando distans
est ab agente quem movet: alio modo sicut movet id quod est principium
motus; et de tali movente hic intelligit. Et propter hoc addidit:
non sicut cuius causa, sed unde est principium motus. Item movens
sicut principium motus, quoddam est immediatum, et quoddam remotum.
Intelligit autem hic de immediate movente, et ideo dixit primum
movens; ut per primum significetur immediatum mobili, non autem id
quod est primum in ordine moventium. Et quia in quinto dixerat ea esse
simul quae sunt in eodem loco, posset aliquis credere ex hoc quod dicit
quod movens et motum simul sunt, quod quando unum corpus movetur ab
altero, quod oporteat ambo esse in eodem loco: et ideo ad hoc
excludendum subiungit, quod simul dicit hic, non quidem esse in eodem
loco, sed quia nihil est medium inter movens et motum; secundum quod
contacta vel continua sunt simul, quia termini eorum sunt simul, vel
quia sunt unum. Et quia in praecedenti demonstratione processerat
solum de motu locali, posset aliquis credere quod hoc haberet veritatem
solum in huiusmodi motu: et ideo ad hoc removendum subiungit, quod hoc
dictum est communiter, quod movens et motum sunt simul, et non
specialiter de motu locali; quia hoc est commune in omni specie motus,
quod movens et motum sunt simul, modo exposito.
2. Deinde cum
dicit: quoniam autem tres etc., probat propositum. Et circa hoc duo
facit: primo enumerat species motus; secundo in singulis probat
propositum, ibi: omne igitur quod fertur et cetera. Dicit ergo primo
quod tres sunt motus: unus secundum locum, qui dicitur loci mutatio:
alius secundum qualitatem, qui dicitur alteratio: alius secundum
quantitatem, qui dicitur augmentum et decrementum. Non facit autem
mentionem de generatione et corruptione, quia non sunt motus, ut in
quinto probatum est. Sed cum sint termini motus, scilicet
alterationis, ut habitum est in sexto, per hoc quod probatur
propositum in alteratione, sequitur etiam idem de generatione et
corruptione. Sicut igitur tres sunt species motus, ita tres sunt
species mobilium, et etiam moventium; et in omnibus est verum quod
dictum est, scilicet quod movens et motum sint simul, ut ostendetur in
singulis. Sed primo hoc est ostendendum in motu locali, qui est
primus motuum, ut in octavo probabitur.
3. Deinde cum
dicit: omne igitur quod fertur etc., ostendit propositum in singulis
trium praedictorum motuum: et primo in motu locali; secundo in motu
alterationis, ibi: at vero neque alterati etc.; tertio in motu
augmenti et decrementi, ibi: et quod augetur et augens et cetera.
Circa primum duo facit: primo ostendit propositum in quibus magis est
manifestum; secundo in quibus magis latet, ibi: quod autem ab alio
movetur et cetera. Dicit ergo primo, quod necesse est dicere quod
omne quod movetur secundum locum, aut movetur a seipso aut ab altero.
Quod autem dicit a seipso aliquid moveri, potest intelligi
dupliciter. Uno modo ratione partium, sicut ostendet in octavo quod
moventium seipsa, una pars movet et alia movetur: alio modo primo et
per se, ut scilicet aliquid secundum se totum moveat se totum, sicut
supra probavit quod hoc modo nihil movet seipsum. Si autem concedatur
utroque modo aliquid moveri a seipso, manifestum est quod movens erit
in ipso quod movetur, vel sicut idem est in seipso, vel sicut pars est
in toto, ut anima in animali. Et sic sequetur quod simul sit movens
et quod movetur, ita quod nihil erit ipsorum medium.
4. Deinde cum
dicit: quod autem ab alio movetur etc., ostendit idem in iis quae
moventur secundum locum ab alio, de quibus minus est manifestum. Et
circa hoc tria facit: primo distinguit modos quibus aliquid contingit
ab altero moveri; secundo reducit eos ad duos, ibi: manifestum igitur
est etc.; tertio in illis duobus probat propositum, ibi: hoc autem
manifestum et cetera. Circa primum duo facit. Primo dividit modos
quibus aliquid movetur ab altero; et dicit quod sunt quatuor, scilicet
pulsio, tractio, vectio et vertigo. Omnes enim motus qui sunt ab
alio, reducuntur in istos.
5. Secundo ibi:
pulsionis igitur etc., manifestat praemissos quatuor modos. Et primo
manifestat pulsionem, quae est cum movens facit aliquod mobile a se
distare movendo. Dividit autem pulsionem in duo, scilicet in
impulsionem et expulsionem. Dicitur autem impulsio, quando movens sic
pellit aliquod mobile, quod non deficit ipsi deferendo ipsum, sed
simul cum eo tendit quo ducit: expulsio autem est, quando movens sic
movet mobile, quod tamen deficit ei deserendo ipsum, nec comitatur
ipsum usque ad finem motus.
6. Secundo ibi:
vectio autem etc., manifestat de vectione; et dicit quod vectio
fundatur in tribus aliis motibus, scilicet pulsione, tractione et
vertigine, sicut quod est per accidens fundatur in eo quod est per se.
Illud enim quod vehitur, non movetur per se, sed per accidens,
inquantum scilicet aliquid alterum movetur, in quo ipsum est, sicut
cum aliquis vehitur a navi in qua est; vel super quod est, sicut cum
aliquis vehitur equo. Illud autem quod vehit, movetur per se, eo
quod non est procedere in iis quae moventur per accidens in infinitum.
Et sic oportet quod primum vehens moveatur aliquo motu per se, vel
pulsu vel tractu vel vertigine. Ex quo manifestum est quod vectio in
tribus aliis motibus continetur.
7. Tertio ibi:
tractio autem etc., manifestat tertium modum, scilicet tractum. Et
sciendum est quod tractio a pulsione differt, quia in pulsione movens
se habet ad mobile ut terminus a quo est motus eius, in tractu vero se
habet ut terminus ad quem. Illud ergo trahere dicitur, quod movet
alterum ad seipsum. Movere autem aliquid secundum locum ad seipsum
contingit tripliciter. Uno modo sicut finis movet; unde et finis
dicitur trahere, secundum illud poetae: trahit sua quemque voluptas:
et hoc modo potest dici quod locus trahit id quod naturaliter movetur ad
locum. Alio modo potest dici aliquid trahere, quia movet illud ad
seipsum alterando aliqualiter, ex qua alteratione contingit quod
alteratum moveatur secundum locum: et hoc modo magnes dicitur trahere
ferrum. Sicut enim generans movet gravia et levia, inquantum dat eis
formam per quam moventur ad locum, ita et magnes dat aliquam qualitatem
ferro, per quam movetur ad ipsum. Et quod hoc sit verum patet ex
tribus. Primo quidem quia magnes non trahit ferrum ex quacumque
distantia, sed ex propinquo: si autem ferrum moveretur ad magnetem
solum sicut ad finem, sicut grave ad suum locum, ex qualibet distantia
tenderet ad ipsum. Secundo quia si magnes aliis perungatur, ferrum
attrahere non potest; quasi aliis vim alterativam ipsius
impedientibus, aut etiam in contrarium alterantibus. Tertio quia ad
hoc quod magnes attrahat ferrum, oportet prius ferrum liniri cum
magnete, maxime si magnes sit parvus; quasi ex magnete aliquam
virtutem ferrum accipiat ut ad eum moveatur. Sic igitur magnes
attrahit ferrum non solum sicut finis, sed etiam sicut movens et
alterans. Tertio modo dicitur aliquid attrahere, quia movet ad
seipsum motu locali tantum. Et sic definitur hic tractio, prout unum
corpus trahit alterum, ita quod trahens simul moveatur cum eo quod
trahitur.
8. Hoc est ergo quod
dicit, quod tractio est cum motus trahentis ad seipsum vel ad alterum,
sit velocior, non separatus ab eo quod trahitur. Dicit autem: ad
ipsum vel ad alterum, quia movens voluntarium potest uti altero ut
seipso: unde potest ab alio pellere sicut a seipso, et ad aliud
trahere sicut ad seipsum. Sed hoc in motu naturali non contingit;
immo semper pulsio naturalis est a pellente, et tractio naturalis ad
trahentem. Addit autem: cum velocior sit motus; quia contingit
quandoque quod id quod trahitur, etiam per se movetur illuc quo
trahitur; sed a trahente velociori motu compellitur moveri: et quia
trahens movet suo motu, oportet quod motus trahentis sit velocior quam
motus naturalis eius quod trahitur. Adiungit autem: non separatus ab
eo quod trahitur, ad differentiam pulsionis. Nam in pulsione pellens
quandoque separatur ab eo quod pellit, quandoque vero non; sed trahens
nunquam separatur ab eo quod trahitur; quinimmo simul movetur trahens
cum eo quod trahitur. Exponit autem quod dixerat, ad ipsum vel ad
alterum, quia contingit esse tractionem ad ipsum trahentem et ad
alterum in motibus voluntariis, ut dictum est.
9. Et quia sunt
quidam motus in quibus non ita manifeste salvatur ratio tractionis,
consequenter ostendit eos etiam reduci ad hos modos tractionis quos
posuerat, scilicet ad seipsum et ad alterum. Et hoc est quod dicit,
quod omnes alii tractus, qui non nominantur tractus, reducuntur in hos
duos modos tractionis; quia sunt idem specie cum eis quantum ad hoc
quod motus accipiunt speciem a terminis; quia et illi tractus sunt ad
seipsum vel ad alterum, sicut patet in inspiratione et expiratione.
Inspiratio enim est attractio aeris, expiratio vero est aeris
expulsio; et similiter spuitio est expulsio sputi. Et similiter
dicendum est de omnibus aliis motibus, per quoscumque aliqua corpora
extra mittuntur vel intra recipiuntur; quia emissio reducitur ad
pulsionem, receptio autem ad tractionem. Et similiter spathesis est
pulsio, et kerkisis est attractio. Spathe enim in Graeco dicitur
ensis vel spatha: unde spathesis idem est quod spathatio, idest
percussio per ensem, quae fit pellendo. Et ideo alia littera quae
dicit speculatio, videtur esse vitio scriptoris corrupta; quia pro
spathatione posuit speculationem. Kerkisis autem est attractio. Est
autem kerkis in Graeco quoddam instrumentum quo utuntur textores, quod
ad se trahunt texendo, quod Latine dicitur radius: unde alia littera
habet radiatio. Horum enim duorum, et quorumcumque motuum emissivorum
et receptivorum, aliud est congregatio, quod pertinet ad
attractionem, quia congregans movet aliquid ad alterum: aliud est
disgregatio, quae pertinet ad pulsionem, quia pulsio est motus
alicuius ab alio. Sic ergo patet quod omnis motus localis est
aggregatio vel disgregatio; quia omnis motus localis est ab aliquo vel
ad aliquid. Et per consequens patet quod omnis motus localis est
pulsio vel tractio.
10. Deinde cum
dicit: vertigo autem etc., manifestat quid sit vertigo; et dicit
quod vertigo est quidam motus compositus ex tractu et pulsu. Cum enim
aliquid vertitur, ex una parte pellitur et ex alia trahitur.
11. Deinde cum
dicit: manifestum igitur etc., ostendit quod omnes quatuor motus
praedicti ad pulsum et tractum reducuntur, et quod idem est iudicium de
omnibus et de istis duobus. Quia enim vectio consistit in tribus
aliis, et vertigo componitur ex pulsu et tractu, relinquitur quod
omnis motus localis qui est ab alio, reducitur ad pulsum et tractum.
Unde manifestum est quod si in pulsu et tractu movens et motum sint
simul, idest ita quod pellens sit simul cum eo quod pellitur, et
trahens cum eo quod trahitur; consequens erit universaliter verum
esse, quod nullum sit medium inter movens secundum locum et motum.
12. Deinde cum
dicit: hoc autem manifestum etc., probat propositum in his duobus
motibus. Et primo ponit duas rationes ad propositum ostendendum;
secundo excludit obiectionem, ibi: proiectio autem et cetera. Prima
autem ratio sumitur ex definitione utriusque motus: quia pulsio est
motus ab ipso movente vel ab aliquo alio in aliquid aliud; et sic
oportet quod saltem in principio motus pellens sit simul cum eo quod
pellitur, dum pellens id quod pellitur removet a se vel ab alio. Sed
tractus est motus ad ipsum vel ad alterum, ut dictum est; et quod non
separatur trahens ab eo quod trahitur. Ex quo manifestum est in his
duobus motibus, quod movens et motum sint simul. Secunda ratio
sumitur ex congregatione et disgregatione. Dictum est enim quod pulsio
est disgregatio, et tractio est congregatio. Et hoc est quod dicit:
adhuc autem synosis, idest congregatio, et diosis, idest divisio.
Non autem posset aliquid congregare vel disgregare, nisi adesset his
quae congregantur et disgregantur. Et sic patet quod in pulsione et
tractu movens et motum sunt simul.
13. Deinde cum
dicit: proiectio autem etc., excludit quandam obiectionem, quae
accidere potest circa pulsionem. De tractione enim dictum est quod
motus trahentis non separetur ab eo quod trahitur: sed in pulsione
dictum est quod aliquando deficit pellens ab eo quod pellitur. Et
talis pulsio vocatur expulsio, cuius species est proiectio, quae est
quando aliquid pellitur cum quadam violentia in remotum; et sic in
proiectione videtur quod movens et motum non sint simul. Et ideo ad
hoc excludendum dicit, quod proiectio est, quando motus eius quod
fertur, sit velocior quam motus naturalis, et hoc propter aliquam
fortem impulsionem factam. Cum enim aliquid proiicitur ex forti
impulsione, movetur aer velociori motu quam sit motus eius naturalis;
et ad motum aeris defertur corpus proiectum. Et quamdiu durat aer
impulsus, tamdiu proiectum movetur: et hoc est quod dicit, quod facta
tali impulsione, tamdiu accidit aliquid ferri proiectum, quamdiu in
aere sit fortior motus quam eius motus naturalis. Sic ergo remota hac
dubitatione, concludit quod movens et motum sint simul, et quod inter
ea nihil est medium.
|
|