|
1. Postquam ostendit
in motu locali, quod movens et motum sunt simul, ostendit idem in
alteratione; quod scilicet nihil est medium alterantis et alterati.
Et hoc probat primo per inductionem. In omnibus enim quae
alterantur, manifestum est quod simul sunt ultimum alterans et primum
alteratum. Videtur autem hoc habere instantiam in quibusdam
alterationibus: sicut cum sol calefacit aerem sine hoc quod calefaciat
orbes medios planetarum; et piscis quidam in reti detentus, stupefacit
manus trahentis rete, absque hoc quod stupefaciat rete. Sed dicendum
est quod passiva recipiunt actionem activorum secundum proprium modum;
et ideo media quae sunt inter primum alterans et ultimum alteratum,
aliquid patiuntur a primo alterante, sed forte non eodem modo sicut
ultimum alteratum. Aliquid igitur patitur rete a pisce stupefaciente,
sed non stupefactionem, quia eius non est capax: et orbes medii
planetarum aliquid recipiunt a sole, scilicet lumen, non autem
calorem.
2. Secundo ibi:
quale enim alteratur etc., probat idem per rationem: quae talis est.
Omnis alteratio est similis alterationi quae fit secundum sensum: sed
in alteratione quae est secundum sensum, alterans et alteratum sunt
simul: ergo et in qualibet alteratione. Primum sic probat. Omnis
alteratio fit secundum qualitatem sensibilem, quae est tertia species
qualitatis. Secundum illa enim alterantur corpora, quibus primo
corpora ab invicem differunt; quae sunt sensibiles qualitates: ut
gravitas et levitas, durities et mollities, quae percipiuntur tactu;
sonus et non sonus, qui percipiuntur auditu (sed tamen si sonus in
actu accipiatur, est qualitas in aere, consequens aliquem motum
localem; unde non videtur secundum huiusmodi qualitatem esse primo et
per se alteratio: si vero sonus in aptitudine accipiatur, sic per
aliquam alterationem fit aliquid sonabile vel non sonabile); albedo et
nigredo, quae pertinent ad visum; dulcedo et amaritudo, quae
pertinent ad gustum; humiditas et siccitas, densitas et raritas, quae
pertinent ad tactum. Et eadem ratio est de his contrariis, et de
mediis horum. Et similiter etiam sunt alia quae sub sensu cadunt,
sicut calor et frigus, et lenitas et asperitas, quae etiam tactu
comprehenduntur. Huiusmodi enim sunt quaedam passiones sub genere
qualitatis contentae: et dicuntur passiones, quia passionem ingerunt
sensibus, vel quia ab aliquibus passionibus causantur, ut in
praedicamentis dicitur. Dicuntur autem passiones sensibilium
corporum, quia sensibilia corpora secundum huiusmodi differunt;
inquantum scilicet unum est calidum et aliud frigidum, unum grave et
aliud leve, et sic de aliis; aut inquantum aliquod unum de praemissis
inest duobus secundum magis et minus. Ignis enim differt ab aqua
secundum differentiam calidi et frigidi; ab aere vero secundum magis et
minus calidum. Et etiam secundum hoc attenditur sensibilium corporum
differentia, inquantum patiuntur aliquod horum, licet non insit eis
naturaliter; sicut dicimus differre calefacta ab infrigidatis, et ea
quae fiunt dulcia ab his quae fiunt amara, per aliquam passionem, et
non ex natura. Alterari autem secundum huiusmodi qualitates, est
omnium corporum sensibilium, tam animatorum quam inanimatorum. Et
quia in corporibus animatis quaedam partes sunt animatae, idest
sensitivae, ut oculus et manus, quaedam autem inanimatae, idest non
sensitivae, ut capilli et ossa; utraeque partes secundum huiusmodi
qualitates alterantur, quia sensus sentiendo patiuntur: actiones enim
sensuum, ut auditio et visio, sunt quidam motus per corpus cum aliqua
sensus passione. Non enim sensus habent aliquam actionem, nisi per
organum corporeum: corpori autem convenit moveri et alterari. Unde
passio et alteratio magis proprie dicitur in sensu quam in intellectu,
cuius operatio non est per aliquod organum corporeum. Sic igitur patet
quod secundum quascumque qualitates, et secundum quoscumque motus,
alterantur corpora inanimata, secundum eosdem motus et easdem
qualitates alterantur corpora animata. Sed non convertitur; quia in
corporibus animatis invenitur alteratio secundum sensum, quae non
invenitur in corporibus inanimatis. Non enim corpora inanimata
cognoscunt suam alterationem, sed latet ea; quod non accideret, si
secundum sensum alterarentur. Et ne aliquis hoc reputaret
impossibile, quod aliquid alteraretur secundum sensibilem qualitatem
absque sensu alterationis, subiungit quod non solum hoc est verum in
rebus inanimatis, sed hoc contingit etiam in rebus animatis. Nihil
enim prohibet quod etiam animata corpora lateat cum alterantur; sicut
cum aliqua alteratio accidit in ipsis absque alteratione sensus, sicut
cum alterantur secundum partes non sensitivas. Ex hoc igitur patet,
quod si passiones sensus sunt tales, quod nihil est medium inter agens
et patiens; et omnis alteratio est per huiusmodi passiones quibus
alterantur sensus, sequitur quod alterans inferens passiones et
alteratum patiens sint simul, et nullum sit ipsorum medium.
3. Deinde cum
dicit: huic autem etc., probat secundum, quod in alteratione sensus
alterans et alteratum sint simul, quia huic, scilicet sensui, puta
visui, aer continuus est, idest absque medio coniunctus, aeri vero
corpus visibile; et superficies quidem visibilis corporis, quae est
subiectum coloris, terminatur ad lumen, idest ad aerem illuminatum,
qui terminatur ad visum. Et sic patet quod aer alteratus, et alterans
ipsum, sunt simul, et similiter visus alteratus cum aere alterante.
Et similiter est in auditu et in odoratu, si comparentur ad id quod
primum movet, scilicet ad sensibile corpus; quia hi sensus sunt per
medium extrinsecum. Gustus autem et sapor sunt simul; non enim
coniunguntur per aliquod medium extrinsecum: et simile est de tactu.
Et eodem modo se habet in rebus inanimatis et insensibilibus, scilicet
quod alterans et alteratum sunt simul.
4. Deinde cum
dicit: et quod augetur etc., probat idem in motu augmenti et
decrementi. Et primo in motu augmenti. Oportet enim quod augetur et
auget esse simul, quia augmentum est quaedam appositio: per
appositionem enim alicuius quanti aliquid augetur. Et similiter est in
decremento; quia causa decrementi est quaedam subtractio alicuius
quanti. Et potest intelligi haec probatio dupliciter. Uno modo
secundum quod ipsum quantum appositum vel subtractum, est proximum
movens illis motibus: nam et Aristoteles dicit in secundo de anima,
quod caro auget prout est quanta. Et sic manifeste simul cum movente
motum est: non enim potest aliquid apponi vel subtrahi alicui, si non
sit simul cum eo. Procedit etiam haec ratio de principali agente.
Appositio enim omnis congregatio quaedam est, subtractio autem
disgregatio quaedam. Supra autem ostensum est, quod in motu
congregationis et disgregationis movens et motum sunt simul: unde
relinquitur, quod etiam in motu augmenti et decrementi. Et sic
ulterius concludit universaliter, quod inter ultimum movens et primum
motum nihil est medium.
|
|