|
1. Quia in
praecedenti ratione philosophus supposuerat quod omnis alteratio sit
secundum sensibilia, hoc intendit hic probare. Et primo proponit quod
intendit; secundo probat propositum, ibi: aliorum enim maxime et
cetera. Dicit ergo primo, quod ex sequentibus considerandum est quod
omnia quae alterantur, alterantur secundum qualitates sensibiles: et
per consequens illis solum competit alterari, quae per se patiuntur ab
huiusmodi qualitatibus.
2. Deinde cum
dicit: aliorum enim maxime etc., probat propositum arguendo a
maiori. Quod quidem primo ponit; secundo quaedam quae supponit
probat, ibi: ex quo quidem enim et cetera. Dicit ergo primo, quod
praeter qualitates sensibiles, maxime videtur esse alteratio in quarta
specie qualitatis, quae est qualitas circa quantitatem, scilicet forma
et figura: et in prima specie qualitatis, quae continet sub se habitus
et dispositiones. Videtur enim quod alteratio quaedam sit, per hoc
quod huiusmodi qualitates de novo removentur, aut de novo acquiruntur:
non enim videtur hoc sine mutatione posse contingere; mutatio autem
secundum qualitatem alteratio est, ut supra dictum est. Sed in
praedictis qualitatibus primae et quartae speciei, non est alteratio
primo et principaliter, sed secundario: quia huiusmodi qualitates
consequuntur quasdam alterationes primarum qualitatum; sicut patet quod
cum materia subiecta densatur aut rarescit, sequitur mutatio secundum
figuram; et similiter cum calefiat aut infrigidetur, sequitur mutatio
secundum sanitatem et aegritudinem, quae pertinent ad primam speciem
qualitatis. Rarum autem et densum, calidum et frigidum sunt
sensibiles qualitates: et sic patet quod non est alteratio in prima et
quarta specie qualitatis primo et per se; sed remotio et acceptio
huiusmodi qualitatum consequuntur ad aliquam alterationem, quae est
secundum sensibiles qualitates. Ex quo etiam patet quare non facit
mentionem de secunda specie qualitatis, quae est potentia vel
impotentia naturalis. Manifestum est enim quod potentia vel impotentia
naturalis non accipitur aut removetur nisi transmutata natura, quod fit
per alterationem; et ideo hoc quasi manifestum praetermisit.
3. Deinde cum
dicit: ex quo quidem etc., probat quod supposuerat. Et primo quod
non sit alteratio in quarta specie qualitatis; secundo quod non sit in
prima, ibi: neque enim in habitibus et cetera. Circa primum ponit
duas rationes: quarum prima sumitur ex modo loquendi. Ubi
considerandum est quod forma et figura in hoc ab invicem differunt,
quod figura importat terminationem quantitatis; est enim figura, quae
termino vel terminis comprehenditur: forma vero dicitur, quae dat esse
specificum artificiato; formae enim artificiatorum sunt accidentia.
Dicit ergo quod illud ex quo fit forma statuae, non dicimus formam;
idest, materia statuae non praedicatur de statua in principali et
recto; et similiter est in figura pyramidis vel lecti: sed in talibus
materia praedicatur denominative; dicimus enim triangulum aeneum aut
cereum aut ligneum, et simile est in aliis. Sed in his quae
alterantur, et passionem praedicamus de subiecto, quia dicimus aes
esse humidum aut forte aut calidum; et e converso, humidum vel calidum
dicimus esse aes, aequaliter praedicantes materiam de passione, et e
converso; et dicimus hominem esse album, et album esse hominem. Quia
ergo in formis et figuris materia non aequaliter dicitur cum ipsa
figura, ita quod alterum de altero dicatur in principali et recto, sed
solum denominative materia praedicatur de figura et forma; in his autem
quae alterantur, subiectum et passio aequaliter de invicem
praedicantur; sequitur quod in formis et figuris non sit alteratio,
sed solum in sensibilibus qualitatibus.
4. Secundam rationem
ponit ibi: amplius et aliter etc.; et sumitur a proprietate rei.
Ridiculum enim est dicere quod homo vel domus vel quidquid aliud,
alteretur ex hoc ipso quod accipit finem suae perfectionis: puta si
domus perficitur per hoc quod tegitur, vel per hoc quod lateribus
ornatur aut cooperitur, ridiculum est dicere quod domus alteretur,
quando cooperitur aut lateratur. Est etiam manifestum quod alteratio
non est eorum quae fiunt, inquantum fiunt; sed unumquodque perficitur
et fit, inquantum accipit formam propriam et figuram. Non est ergo
alteratio in acceptione figurae et formae.
5. Ad evidentiam
autem harum rationum considerandum est, quod inter omnes qualitates,
figurae maxime consequuntur et demonstrant speciem rerum. Quod maxime
in plantis et animalibus patet, in quibus nullo certiori iudicio
diversitas specierum diiudicari potest, quam diversitate figurarum.
Et hoc ideo, quia sicut quantitas propinquissime se habet ad
substantiam inter alia accidentia, ita figura, quae est qualitas circa
quantitatem, propinquissime se habet ad formam substantiae. Unde
sicut posuerunt aliqui dimensiones esse substantiam rerum, ita
posuerunt aliqui figuras esse substantiales formas. Et ex hoc
contingit quod imago, quae est expressa rei repraesentatio, secundum
figuram potissime attendatur, magis quam secundum colorem vel aliquid
aliud. Et quia ars est imitatrix naturae, et artificiatum est quaedam
rei naturalis imago, formae artificialium sunt figurae vel aliquid
propinquum. Et ideo propter similitudinem huiusmodi formarum et
figurarum ad formas substantiales, dicit philosophus quod secundum
acceptionem formae et figurae non est alteratio, sed perfectio. Et
exinde etiam est quod materia de huiusmodi non praedicatur nisi
denominative, sicut etiam est in substantiis naturalibus: non enim
dicimus hominem terram, sed terrenum.
6. Deinde cum
dicit: neque enim in habitibus etc., ostendit quod non est alteratio
in prima specie qualitatis. Et primo quantum ad habitus et
dispositiones corporis; secundo quantum ad habitus et dispositiones
animae, ibi: neque itaque circa animae virtutes et cetera. Circa
primum ponit talem rationem. Habitus qui sunt in prima specie
qualitatis, etiam corporei, sunt quaedam virtutes et malitiae.
Virtus enim universaliter cuiuslibet rei est quae bonum facit
habentem, et opus eius bonum reddit: unde virtus corporis dicitur,
secundum quam bene se habet et bene operatur, ut sanitas; e contrario
autem est de malitia, ut de aegritudine. Omnis autem virtus et
malitia dicuntur ad aliquid. Et hoc manifestat per exempla. Sanitas
enim, quae est quaedam virtus corporis, est quaedam commensuratio
calidorum et frigidorum; et dico hanc commensurationem fieri, secundum
debitam proportionem eorum quae sunt infra, idest humorum ex quibus
componitur corpus, ad invicem et ad continens, idest ad totum corpus.
Aliqua enim contemperatio humorum est sanitas in leone, quae non esset
sanitas in homine, sed eius extinctio; quia eam humana natura ferre
non posset. Commentator autem exponit ad continens, idest ad aerem
continentem. Sed primum melius est: quia sanitas animalis non
attenditur per comparationem ad aerem; sed potius e converso dispositio
aeris dicitur sana per comparationem ad animal. Similiter pulchritudo
et macies dicuntur ad aliquid (et sumitur macies pro dispositione, qua
aliquis est expeditus ad motum et actionem). Huiusmodi enim sunt
quaedam dispositiones eius quod est perfectum in sua natura per
comparationem ad optimum, idest ad finem, qui est operatio. Sicut
enim dictum est, ex hoc huiusmodi dispositiones virtutes dicuntur,
quod bonum faciunt habentem, et opus eius bonum reddunt. Dicuntur
ergo huiusmodi dispositiones per relationem ad debitum opus, quod est
optimum rei. Nec oportet exponere optimum, aliquid extrinsecum,
sicut quod est pulcherrimum aut sanissimum, ut Commentator exponit:
accidit enim pulchritudini et sanitati relatio quae est ad extrinsecum
optime dispositum; sed per se competit eis relatio quae est ad bonum
opus. Et ne aliquis accipiat perfectum, quod iam adeptum est finem,
dicit quod perfectum hic accipitur hoc quod est sanativum et dispositum
secundum naturam. Non autem est hic intelligendum quod huiusmodi
habitus et dispositiones hoc ipsum quod sunt, ad aliquid sint; quia
sic non essent in genere qualitatis, sed relationis: sed quia eorum
ratio ex aliqua relatione dependet. Quia igitur huiusmodi habitus ad
aliquid sunt; et in ad aliquid non est motus neque generatio neque
alteratio, ut in quinto probatum est; manifestum est quod in huiusmodi
habitibus non est alteratio primo et per se: sed eorum transmutatio
consequitur aliquam priorem alterationem calidi et frigidi, aut
alicuius huiusmodi; sicut etiam relationes esse incipiunt per
consequentiam ad aliquos motus.
|
|