|
1. Postquam
philosophus ostendit quod in mobilibus et motoribus necesse est ponere
aliquod primum; quia ea quae sunt unius ordinis videntur comparabilia
esse, et hoc ipsum quod est prius et posterius comparationem importat,
vult ex consequenti inquirere de motuum comparatione. Et circa hoc duo
facit: primo enim ostendit qui motus sint comparabiles ad invicem;
secundo qualiter motus ad invicem comparentur, ibi: quoniam autem
movens movet et cetera. Circa primum tria facit: primo movet
dubitationem; secundo obiicit ad partes dubitationis, ibi: si ergo
cum in aequali etc.; tertio dubitationem solvit, ibi: sed quaecumque
non aequivoca et cetera. Movet autem dubitationem primo quidem in
communi, quaerens utrum omnis motus sit comparabilis cuilibet motui,
vel non: deinde vero in speciali, dubitationem inferens primo quidem
de motibus unius generis. Quia si omnis motus cuilibet motui sit
comparabilis secundum velocitatem et tarditatem (dictum est autem in
sexto quod aequaliter velox est, quod movetur in aequali tempore per
aequale spatium), sequetur quod motus circularis sit aequalis recto et
maior et minor in velocitate; et ulterius quod linea circularis sit
aequalis lineae rectae in quantitate, aut maior et minor; ex quo aeque
velox est quod per aequale movetur in aequali tempore. Deinde infert
dubitationem de motibus diversorum generum. Si enim omnes motus
comparabiles sunt in velocitate, sequetur quod si in aequali tempore
hoc quidem alteretur, illud vero moveatur secundum locum, quod sit
aequalis in velocitate alteratio loci mutationi. Et ulterius, per
definitionem aeque velocis, sequetur quod passio, idest passibilis
qualitas, secundum quam est alteratio, sit aequalis longitudini
spatii, quae pertransitur per motum localem: quod est impossibile
manifeste, quia non conveniunt in eadem ratione quantitatis.
2. Deinde cum
dicit: si ergo etc., obiicit ad propositam dubitationem: et primo
quantum ad comparationem alterationis et loci mutationis; secundo
quantum ad comparationem motus circularis et recti, ibi: in circulo
autem et recto et cetera. Concludit ergo primo ex praemissa ratione ad
impossibile ducente, contrarium posito; quasi dicat: dictum est quod
inconveniens est passionem esse aequalem longitudini: sed tunc aliquid
est aequaliter velox, cum in aequali tempore movetur per aequale:
ergo, cum nulla passio sit aequalis longitudini, sequitur quod loci
mutatio non est aequalis in velocitate alterationi, neque maior aut
minor. Ex quo ulterius concludi poterit, quod non omnes motus sint
comparabiles.
3. Deinde cum
dicit: in circulo autem etc., prosequitur quantum ad aliam partem
dubitationis, scilicet de motu circulari et recto. Et primo obiicit
ad hoc quod motus circularis sit aeque velox motui recto; secundo
obiicit in contrarium, ibi: at vero si sunt comparabilia et cetera.
Circa primum duo facit: primo obiicit ad propositum; secundo excludit
cavillosam responsionem, ibi: amplius nihil differt et cetera.
Obiicit autem primo sic. Motus circularis et rectus sunt differentiae
motus localis, sicut et motus sursum et deorsum. Sed statim necesse
est quod aliquid velocius aut tardius moveatur, si unum movetur
sursum, aliud deorsum; vel etiam si idem quandoque movetur sursum,
quandoque deorsum. Videtur ergo quod similiter oporteat dicere quod
motus rectus sit velocior aut tardior circulari; sive idem sit quod
movetur circulariter et recte, sive aliud et aliud. Est autem
considerandum quod in hac ratione non facit mentionem de aeque veloci,
sed de velociori et tardiori, quia haec ratio sumitur ex similitudine
motus qui est sursum, cuius principium est levitas, et motus qui est
deorsum, cuius principium est gravitas; quidam autem existimaverunt
gravitatem et levitatem idem esse velocitati et tarditati (quod in
quinto removit).
4. Deinde cum
dicit: amplius nihil differt etc., excludit quandam cavillosam
obviationem. Posset enim aliquis propter rationem praemissam concedere
quod motus circularis esset aut velocior aut tardior quam rectus, non
autem aeque velox. Et hoc excludit, dicens quod nihil differt quantum
ad praesentem rationem, si aliquis dicat quod necessarium est quod id
quod movetur circulariter, moveatur velocius aut tardius quam id quod
movetur recte; quia secundum hoc motus circularis erit maior vel minor
in velocitate quam rectus; unde sequitur quod etiam esse possit
aequalis. Et quod hoc sequatur manifestat sic. Sit a tempus in quo
aliquid velocius motum pertranseat ipsum b, qui est circulus: aliud
autem tardius in eodem tempore pertranseat ipsum c, quod est recta
linea. Quia ergo velocius in eodem tempore pertransit maius, sequetur
quod b circulus sit aliquid maius quam c linea recta: sic enim supra in
sexto definivimus velocius. Sed ibidem etiam diximus quod velocius in
minori tempore pertransit aequale. Ergo erit accipere aliquam partem
huius temporis quod est a, in qua corpus quod circulariter movetur,
pertransibit aliquam partem huius circuli quod est b, et in eadem parte
temporis pertransibit ipsum c; cum tamen corpus tardius in toto a
tempore pertransiret totum c. Sequetur ergo quod illa pars circuli sit
aequalis toti c, quia idem pertransit aequale in aequali tempore. Et
sic linea circularis erit aequalis rectae, et motus circularis per
consequens aeque velox recto.
5. Deinde cum
dicit: at vero si sunt comparabilia etc., obiicit in contrarium.
Quia si motus circularis et rectus sunt comparabiles in velocitate,
sequitur quod modo dictum est, scilicet quod linea recta sit aequalis
circulo, propter hoc quod aeque velox est quod per aequale movetur.
Sed linea circularis et linea recta non sunt comparabiles, ut possint
dici aequales: ergo neque motus circularis et rectus possunt dici aeque
veloces.
6. Deinde cum
dicit: sed quaecumque non aequivoca etc., solvit propositam
dubitationem. Et primo inquirit in communi quid cui sit comparabile;
secundo adaptat ad propositum, ibi: sic et circa motum et cetera.
Circa primum tria facit: primo ponit unum quod requiritur ad
comparationem; secundo secundum, ibi: aut quia sunt in alio etc.;
tertio concludit tertium, ibi: sic ergo non solum oportet et cetera.
Circa primum tria facit: primo ponit quid requiratur ad
comparationem; secundo obiicit in contrarium, ibi: aut primum quidem
etc.; tertio solvit, ibi: aut et in his eadem ratio et cetera.
7. Dicit ergo
primo, quod quaecumque non sunt aequivoca, videntur esse
comparabilia; ita scilicet quod secundum ea quae non aequivoce
praedicantur, possint ea de quibus praedicantur, ad invicem
comparari. Sicut acutum aequivoce sumitur: uno enim modo dicitur in
magnitudinibus, secundum quem modum angulus dicitur acutus, et stylus
acutus; alio modo dicitur in saporibus, secundum quem modum vinum
dicitur acutum; tertio modo dicitur in vocibus, secundum quem modum
vox ultima, idest suprema, in melodiis, vel chorda in cythara dicitur
acuta. Ideo ergo non potest fieri comparatio ut dicatur quid sit
acutius, utrum stylus aut vinum aut vox ultima, quia acutum de eis
aequivoce praedicatur: sed vox ultima potest comparari secundum
acuitatem, ei quae est iuxta ipsam in ordine melodiae, propter hoc
quod acutum non aequivoce, sed secundum eandem rationem praedicatur de
utraque. Secundum hoc ergo poterit dici ad propositam quaestionem,
quod ideo motus rectus et circularis non comparantur in velocitate,
quia velox aequivoce dicitur hic et ibi. Et multo minus est eadem
ratio velocis in alteratione et loci mutatione: unde etiam haec multo
minus comparabilia sunt.
8. Deinde cum
dicit: aut primum quidem etc., obiicit contra id quod dictum est.
Et dicit quod quantum ad primum aspectum hoc non videtur esse verum,
quod si aliqua non sunt aequivoca, quod sint comparabilia.
Inveniuntur enim aliqua non aequivoca, quae tamen non sunt
comparabilia; sicut hoc ipsum quod est multum, secundum eandem
rationem dicitur de aqua et de aere, et tamen non sunt comparabilia aer
et aqua secundum multitudinem. Si autem non velit aliquis hoc
concedere quod multum idem significet propter eius communitatem, saltem
concedet quod duplum, quod est species multiplicis, idem significat in
aere et aqua: utrobique enim significat proportionem duorum ad unum.
Et tamen non sunt comparabilia aer et aqua secundum duplum et
dimidium, ut dicatur quod aqua est duplum aeris, aut e converso.
9. Deinde cum
dicit: aut et in his eadem ratio etc., solvit propositam
obiectionem. Et circa hoc duo facit: primo ponit solutionem; secundo
confirmat eam, quandam quaestionem movendo, ibi: quoniam propter quid
et cetera. Dicit ergo primo, quod potest dici quod in multo et duplo
est eadem ratio quare non sunt comparabilia secundum quod dicuntur de
aqua et aere, quae dicta est de acuto, secundum quod dicitur de
stylo, vino et voce; quia etiam hoc ipsum quod est multum, aequivocum
est. Et quia posset aliquis contra hoc obiicere ex hoc quod est eadem
ratio multi secundum quod dicitur de utroque, ad hoc excludendum
subiungit quod etiam rationes, idest definitiones, quorundam sunt
aequivocae: sicut si dicat aliquis quod definitio multi est quod est
tantum et adhuc amplius, hoc ipsum quod est tantundem et aequale, quod
idem est, aequivocum est; quia aequale est quod habet unam
quantitatem, non est autem eadem ratio unius quantitatis in omnibus.
Ponitur autem hic ratio multi secundum quod multum importat
comparationem, prout opponitur pauco; et non secundum quod accipitur
absolute, prout opponitur uni. Et quod dixerat de multo, dicit
consequenter de duplo. Quamvis enim ratio dupli sit, quod est
proportio duorum ad unum, tamen ista etiam ratio continet
aequivocationem: quia forte potest dici quod ipsum unum est
aequivocum; et si unum aequivoce dicitur, sequitur quod duo, quia duo
nihil aliud est quam bis unum. Est autem considerandum, quod multa
quidem secundum abstractam considerationem vel logici vel mathematici
non sunt aequivoca, quae tamen secundum concretam rationem naturalis ad
materiam applicantis, aequivoce quodammodo dicuntur, quia non secundum
eandem rationem in qualibet materia recipiuntur: sicut quantitatem et
unitatem, quae est principium numeri, non secundum eandem rationem
contingit invenire in corporibus caelestibus et in igne et in aere et
aqua.
10. Deinde cum
dicit: quoniam propter quid etc., confirmat quod dictum est, movendo
quandam quaestionem. Si enim dicatur quod sit una natura multi et
dupli et aliorum huiusmodi, quae non sunt comparabilia, sicut eorum
quae univoce praedicantur; remanet quaestio quare quaedam quae habent
unam naturam, sunt comparabilia, quaedam vero non sunt comparabilia.
Videtur enim quod de similibus debeat esse idem iudicium. Deinde cum
dicit: aut quia sunt in alio etc., respondet ad quaestionem motam,
ponendo secundum quod ad comparationem requiritur. Et circa hoc duo
facit: primo ponit secundum quod requiritur ad comparationem; secundo
ostendit quod nec istud sufficit, ibi: aut manifestum est et cetera.
Dicit ergo primo, quod ista potest esse ratio quare quaedam quorum est
una natura, sunt comparabilia, quaedam vero non: quia si una natura
recipiatur in diversis secundum unum primum subiectum, erunt illa ad
invicem comparabilia; sicut equus et canis comparari possunt secundum
albedinem, ut dicatur quod eorum sit albius, quia non solum est eadem
natura albedinis in utroque, sed etiam est unum primum subiectum in quo
recipitur albedo, scilicet superficies. Et similiter magnitudo est
comparabilis in utroque, ut dicatur quod eorum sit maius; quia idem
est subiectum magnitudinis in utroque, scilicet substantia corporis
mixti. Sed aqua et vox non sunt comparabilia secundum magnitudinem,
ut dicatur quod vox est maior quam aqua, aut e converso; quia licet
magnitudo secundum se sit eadem, non tamen est idem receptivum: quia
secundum quod dicitur de aqua, subiectum eius est substantia; secundum
autem quod dicitur de voce, subiectum eius est sonus, qui est
qualitas.
11. Deinde cum
dicit: aut manifestum est etc., ostendit quod nec hoc sufficit,
duabus rationibus. Quarum prima est: si propter hoc solum aliqua
essent comparabilia, quia est subiectum non differens, sequeretur quod
omnia haberent unam naturam; quia de quibuscumque diversis posset
dici, quod non differunt nisi quia sunt in alio et alio subiecto
primo. Et secundum hoc sequeretur quod hoc ipsum quod est aequale, et
quod est dulce, et quod est album, esset una et eadem natura; sed
differret solum per hoc quod est in alio et alio receptivo. Et hoc
videtur inconveniens, quod omnia habeant unam naturam. Est autem
considerandum, quod ponere diversitatem rerum propter diversitatem
susceptivi tantum, est opinio Platonica, quae posuit unum ex parte
formae, et dualitatem ex parte materiae; ut tota diversitatis ratio ex
materiali principio proveniret. Unde et unum et ens posuit univoce
dici, et unam significare naturam: sed secundum diversitatem
susceptivorum, rerum species diversificari. Secunda ratio, quam
ponit ibi: amplius susceptivum etc., est quod non quodlibet est
susceptivum cuiuslibet; sed unum est primo susceptivum unius; et sic
forma et susceptivum ad invicem dicuntur. Si ergo sunt plura prima
susceptiva, necesse est quod sint plures naturae susceptae: aut si est
una natura suscepta, necesse est quod sit unum primum susceptivum.
12. Deinde cum
dicit: sic ergo non solum etc., concludit quod requiritur tertium ad
hoc quod aliqua sint comparabilia. Et dicit quod oportet ea quae sunt
comparabilia, non solum non esse aequivoca, quod erat primum; sed
etiam non habere differentiam, neque ex parte subiecti primi in quo
aliquid recipitur, quod erat secundum; neque ex parte eius quod
recipitur, quod est forma vel natura; et hoc est tertium. Et
exemplificat de hoc tertio. Quia color dividitur in diversas species
coloris: unde non est comparabile secundum quod de eis praedicatur;
licet non dicatur aequivoce, et licet etiam habeat unum primum
subiectum, quod est superficies, quod est primum subiectum generis,
non autem alicuius speciei coloris. Non enim possumus dicere quid sit
magis coloratum, utrum album vel nigrum: haec enim comparatio non
esset secundum aliquam determinatam speciem coloris, sed secundum ipsum
colorem communem. Secundum vero album, quod non dividitur in diversas
species, potest fieri comparatio omnium alborum, ut dicatur quid sit
albius.
|
|