|
1. Postquam
philosophus ostendit in communi, quid requiratur ad hoc quod aliqua
sint comparabilia, applicat inventam veritatem ad comparationem
motuum, de qua hic intendit. Et primo in communi; secundo comparando
motus diversorum generum, ibi: si autem aliud etc.; tertio
comparando motus unius generis ad invicem, ibi: quare si quae in
aequali et cetera. Dicit ergo primo, quod sicut in aliis requiritur
ad hoc quod sint comparabilia, quod non sint aequivoca, et quod sit
idem primum susceptivum, et quod sit eadem species; sic et circa motum
aeque velox dicitur illud quod movetur in aequali tempore, per tantum
et aequale alterius longitudinis, in hac, idest secundum mutationem
eiusdem speciei.
2. Deinde cum
dicit: si autem aliud etc., agit de comparatione motuum diversorum
generum. Et dicit secundum praemissa, quod si unum mobile alteretur,
aliud vero ducatur, idest secundum locum moveatur, numquid potest dici
quod alteratio sit aeque velox loci mutationi? Sed hoc dicere esset
inconveniens. Cuius causa est, quia motus habet diversas species, et
iam dictum est quod ea quae non sunt unius speciei, non sunt
comparabilia. Quia ergo loci mutatio non est eiusdem speciei cum
alteratione, non sunt comparabiles velocitates alterationis et loci
mutationis.
3. Deinde cum
dicit: quare si quae in aequali tempore etc., agit de comparatione
motuum unius generis in uno genere. Et primo quantum ad loci
mutationem; secundo quantum ad alterationem, ibi: de alteratione
autem quomodo etc.; tertio quantum ad generationem et corruptionem,
ibi: et in generatione autem et cetera. De augmento autem et
diminutione mentionem non facit, quia eadem ratio est in his et in loci
mutatione, cum sint et ipsi secundum aliquam magnitudinem. Circa
primum tria facit: primo ostendit quid requiritur ad hoc quod duo motus
locales sint ad invicem comparabiles; secundo excludit quoddam quod
videbatur ad hoc requiri, ibi: aliquando autem in quo etc.; tertio
concludit principale intentum, ibi: quare quae in aequali tempore et
cetera. Circa primum duo facit: primo concludit inconveniens quod
sequeretur si omnes loci mutationes essent comparabiles; secundo
assignat causam quare non sint comparabiles, ibi: utrum ergo causa et
cetera.
4. Dicit ergo
primo, quod si aeque velocia sunt quae moventur localiter per aequalem
magnitudinem in aequali tempore, et omnes loci mutationes contingit
esse aeque veloces, sequetur quod sit aequalis rectus et circularis.
Quod potest intelligi dupliciter: uno modo de motu recto et
circulari; alio modo de linea recta et circulari; et hoc melius est,
hoc enim sequitur ex eo quod praemisit. Si enim omnis motus rectus et
circularis sunt aeque veloces; sunt autem aeque veloces motus, quando
aequales magnitudines pertranseunt in aequali tempore; sequitur quod
magnitudo recta et circularis sint aequales. Quod relinquitur pro
inconvenienti.
5. Deinde cum
dicit: utrum ergo causa etc., inquirit de causa incomparabilitatis
motus recti et circularis. Quia enim concluserat quod si sunt aeque
veloces, sequitur etiam magnitudines esse aequales, quod inconveniens
videtur; posset aliquis dubitare utrum causa huius incomparabilitatis
sit ex parte motus, vel ex parte magnitudinum. Et hoc est quod
quaerit: utrum causa quare motus rectus non sit aeque velox motui
circulari, sit quia loci mutatio est genus continens sub se diversas
species (dictum est autem supra quod ea quae sunt diversa secundum
speciem, non comparantur); aut causa eius est, quia linea est genus
continens sub se rectum et circulare, sicut diversas species. Ex
parte autem temporis non potest esse causa huius incomparabilitatis,
quia omne tempus est atomus, idest indivisibile, secundum speciem.
Huic ergo quaestioni respondet quod utrumque simul coniungitur; quia
ex utraque parte invenitur differentia speciei: ita tamen quod
diversitas speciei in loci mutatione causatur ex diversitate speciei in
magnitudine super quam est motus. Et hoc est quod dicit, quod si
illud super quod movetur, habet species, sequitur quod loci mutatio
species habeat.
6. Deinde cum
dicit: aliquando autem in quo etc., excludit quoddam quod posset
videri esse requirendum ad identitatem speciei et comparabilitatem in
motibus localibus. Et dicit quod aliquando loci mutationes
diversificantur secundum illud in quo, idest per quod sicut per
instrumentum est loci mutatio; sicut si pedes sint quibus aliquid
movetur, dicitur ambulatio; si autem sint alae, dicitur volatio.
Sed hoc non facit diversitatem speciei in motibus localibus, sed
figuris loci mutatio alia: idest, ista diversitas mutationum non est
secundum speciem, sed solum secundum quandam figuram motus, ut
Commentator exponit. Sed melius potest dici, quod hic intendit
dicere quod loci mutatio specie non diversificatur per instrumenta
motus, sed per figuras magnitudinis super quam transit motus: sic enim
rectum et circulare differunt. Et ratio huius est, quia motus non
recipiunt speciem a mobilibus, sed potius a rebus secundum quas mobilia
moventur; instrumenta autem se tenent ex parte mobilium, figurae autem
ex parte rei in qua est motus.
7. Deinde cum
dicit: quare quae in aequali tempore etc., concludit propositum. Et
circa hoc tria facit: primo concludit principale propositum; secundo
elicit quoddam consideratione dignum ex conclusione praemissa, ibi: et
significat ratio haec etc.; tertio inquirit de diversitate speciei,
ibi: quando igitur altera est species et cetera. Concludit ergo
primo, quod ex quo motus non sunt comparabiles nisi sint unius
speciei; et motus locales non sint unius speciei nisi sit eadem
magnitudo secundum speciem: sequitur quod illa sint aeque velocia,
quae moventur in aequali tempore secundum magnitudinem eandem: sed ita
tamen, quod idem accipiatur quod est indifferens specie. Sic enim et
motui conveniet quod sit indifferens specie. Et ideo hoc praecipue
considerandum est in comparatione motuum, quae sit differentia motus:
quia si est differentia genere vel specie, non sunt comparabiles; si
autem est differentia secundum accidens, comparabiles sunt.
8. Deinde cum
dicit: et significat ratio haec etc., elicit ex praemissis quoddam
consideratione dignum, scilicet quod genus non est aliquid unum
simpliciter, species autem est aliquid unum simpliciter. Et hoc
significatur ex ratione praecedenti, qua ostensum est quod ea quae sunt
unius generis, non sunt comparabilia; quae vero sunt unius speciei,
comparabilia sunt; cum tamen supra dictum sit, quod eadem natura
comparabilium est: ex quo videtur quod genus non sit una natura, sed
species sit una natura. Et huius ratio est, quia species sumitur a
forma ultima, quae simpliciter una est in rerum natura: genus autem
non sumitur a forma aliqua quae sit una in rerum natura, sed secundum
rationem tantum; non est enim aliqua forma ex qua homo sit animal,
praeter illam ex qua homo est homo. Omnes igitur homines, qui sunt
unius speciei, conveniunt in forma quae constituit speciem, quia
quilibet habet animam rationalem: sed non est in homine, equo aut
asino aliqua anima communis, quae constituat animal, praeter illam
animam quae constituit hominem vel equum aut asinum (quod si esset,
tunc genus esset unum et comparabile, sicut et species); sed in sola
consideratione accipitur forma generis, per abstractionem intellectus a
differentiis. Sic igitur species est unum quid a forma una in rerum
natura existente: genus autem non est unum; quia secundum diversas
formas in rerum natura existentes, diversae species generis
praedicationem suscipiunt. Et sic genus est unum logice, sed non
physice. Quia ergo genus quodammodo est unum, et non simpliciter,
iuxta genera latent multa: idest, per similitudinem et propinquitatem
ad unitatem generis, multorum aequivocatio latet. Sunt autem quaedam
aequivocationum multum distantes, in quibus sola communitas nominum
attenditur; sicut si canis dicatur caeleste sidus, et animal
latrabile. Quaedam vero sunt quae habent quandam similitudinem; sicut
si hoc nomen homo dicatur de vero homine et de homine picto, inquantum
habet similitudinem quandam veri hominis. Quaedam vero aequivocationes
sunt proximae: aut propter convenientiam in genere (sicut si corpus
dicatur de corpore caelesti et de corpore corruptibili, aequivoce
dicitur, naturaliter loquendo, quia eorum non est materia una.
Conveniunt tamen in genere logico: et propter hanc generis
convenientiam videntur omnino non aequivoca esse): aut etiam sunt
propinquae secundum aliquam similitudinem; sicut ille qui docet in
scholis dicitur magister, et similiter ille qui praeest domui dicitur
magister domus, aequivoce, et tamen propinqua aequivocatione propter
similitudinem; uterque enim est rector, hic quidem scholarum, ille
vero domus. Unde propter hanc propinquitatem vel generis vel
similitudinis, non videntur esse aequivocationes, cum tamen sint.
9. Deinde cum
dicit: quando igitur altera etc., quia dixerat quod considerandum est
quae sit differentia motus, utrum scilicet motus differant specie; hic
inquirit quomodo differentia speciei accipi possit, tam in motibus quam
in aliis. Et quia essentiam speciei significat definitio, quaerit
duas quaestiones: unam de specie, et aliam de definitione. Quaerit
ergo primo de specie, quando sit iudicanda altera species: utrum ex
hoc solo quod eadem natura sit in alio et alio susceptibili, sicut
Platonici posuerunt. Sed hoc secundum praemissa non potest esse
verum. Dictum est enim quod genus non est simpliciter unum: et ideo
differentia speciei non attenditur per hoc quod aliquid idem sit in alio
et alio, nisi secundum Platonicos, qui posuerunt genus esse
simpliciter unum. Et propter hoc, quasi quaestionem solvens,
subiungit: aut si aliud in alio; quasi dicat: non propter hoc est
alia species, quia est idem in alio; sed quia est alia natura in alio
susceptibili. Secundam quaestionem movet de definitione: et est
quaestio quid sit terminus, idest, quae sit definitio declarans
speciem. Et quia ea quae sunt idem definitione, sunt idem
simpliciter, ideo quasi solvens subiungit, quod illud est propria
definitio rei, quo possumus discernere utrum sit idem aut aliud, puta
album vel dulce. Et hoc quod dico aliud, potest duobus modis accipi,
sicut et prius: uno scilicet modo ut album dicatur aliud a dulci, quia
in albo invenitur alia natura subiecta quam in dulci; alio modo, quia
non solum secundum naturam subiectam differunt, sed omnino non sunt
idem. Quae quidem duo sunt eadem cum his quae supra posuit: si idem
in alio, aut si aliud in alio. Manifestum est enim quod eadem est
ratio identitatis et diversitatis, et in specie et in definitione.
10. Deinde cum
dicit: de alteratione autem etc., agit de comparatione alterationum.
Et circa hoc duo facit: primo ostendit quod una alteratio est aeque
velox alteri; secundo inquirit secundum quid aequalitas velocitatis
attendatur in alteratione, ibi: sed quid alteratum est et cetera.
Quaerit ergo primo de alteratione, quomodo sit una alteratio
aequaliter velox alteri alterationi. Et quod duae alterationes sint
aeque veloces, probat. Sanari enim est alterari: contingit autem
unum cito sanari, et alium tarde; et contingit etiam quosdam simul
sanari: ergo una alteratio est aeque velox alteri; illud enim dicitur
aeque velociter moveri, quod in aequali tempore movetur.
11. Deinde cum
dicit: sed quid alteratum etc., quia in motu locali, ad hoc quod sit
aequalis velocitas, requiritur non solum aequalitas temporis, sed
etiam aequalitas magnitudinis quae pertransitur; supposito quod in
alteratione aequalitas temporis requiratur ad aequalem velocitatem,
inquirit quid aliud requiratur. Et hoc est quod dicit: sed quid
alteratum est? Idest, quid est illud, ad quod cum pervenerit
alteratio in aequali tempore, possit dici aeque velox? Et ratio
dubitationis est, quia in qualitate, circa quam est alteratio, non
invenitur aequale: ut possimus dicere quod quando pervenit ad aequalem
quantitatem in aequali tempore, sit aeque velox alteratio; sicut
dicebatur in motu locali, et etiam dici potest in augmento et
diminutione. Sed sicut in quantitate invenitur aequalitas, ita et in
qualitate invenitur similitudo. Huic ergo quaestioni respondet cum
subdit: sed sit idem et cetera. Et primo ponit responsionem ad
quaestionem: et dicit quod alteratio debet dici aeque velox, si in
aequali tempore mutatum sit idem, idest illud quod est alteratum.
12. Secundo ibi:
utrum ergo etc., movet quaestionem circa positam solutionem: et est
quaestio quam primo movet, talis. Cum enim dictum sit quod aeque
velox alteratio est, si sit idem quod alteratum est in aequali
tempore; in eo autem quod est alteratum duo est considerare, scilicet
passionem secundum quam fit alteratio, et subiectum in quo est passio:
est ergo quaestio utrum huiusmodi comparationem oporteat accipere
secundum identitatem passionis, an secundum identitatem subiecti in quo
est passio.
13. Secundo ibi:
hic igitur etc., solvit quaestionem quantum ad unam partem: et dicit
quod in alteratione ex parte passionis duplex identitas attendi debet,
ad hoc quod sit aeque velox alteratio. Primo quidem quod sit eadem
qualitas secundum speciem: puta ut accipiatur eadem sanitas, ut oculi
aut alicuius huiusmodi. Secundo ut eadem qualitas accepta similiter
insit, neque magis neque minus. Sed si passio, idest passibilis
qualitas, est altera secundum speciem, puta si unum alteratum fiat
album et aliud sanetur; in his duabus passionibus nihil est idem,
neque aequale, neque simile. Unde secundum diversitatem harum
passionum fiunt diversae species alterationis, et non est una
alteratio: sicut etiam supra dictum est, quod motus rectus et
circularis non sunt una loci mutatio. Et ideo ad comparandum tam loci
mutationes quam alterationes, considerandum est quot sint species
alterationis vel loci mutationis, utrum scilicet eadem vel plures. Et
hoc quidem potest considerari ex rebus in quibus est motus: quia si
illa quae moventur, idest secundum quae est motus per se et non
secundum accidens, differunt specie, et motus specie differunt; si
vero differunt genere, et motus differunt genere; et si numero, et
motus differunt numero, ut in quinto dictum est.
14. Tertio ibi:
sed utrum oporteat etc., determinata una parte quaestionis quam
moverat, quaerit de alia. Et est quaestio utrum ad hoc quod
iudicentur alterationes esse similes vel aeque veloces, oporteat
respicere solum ad passionem, si sit eadem; aut etiam oporteat
respicere ad subiectum quod alteratur; ita scilicet quod si huius
corporis tanta pars sit albata in hoc tempore, et alterius corporis
aequalis pars sit albata in eodem vel aequali tempore, dicatur
alteratio aeque velox. Et solvit quod oportet ad utrumque respicere,
scilicet ad passionem et subiectum: diversimode tamen. Quia iudicamus
alterationem esse eandem vel aliam ex parte passionis, secundum quod
est eadem vel alia: sed iudicamus alterationem aequalem vel
inaequalem, secundum quod pars subiecti alterati est aequalis vel
inaequalis: si enim huius corporis albetur magna pars, alterius autem
parva, erit quidem alteratio eadem specie, sed non aequalis.
15. Deinde cum
dicit: et in generatione etc., ostendit quomodo debeat fieri
comparatio in generatione et corruptione. Et primo secundum opinionem
propriam; secundo secundum opinionem Platonis, ibi: et si est
numerus substantia et cetera. Dicit ergo primo, quod in generatione
et corruptione, ad hoc quod generatio dicatur aeque velox,
considerandum est si in aequali tempore sit idem quod generatur et
indivisibile secundum speciem: puta si in utraque generatione generetur
homo in aequali tempore, est aeque velox generatio. Sed non est aeque
velox generatio ex hoc solo quod in aequali tempore generatur animal;
quia quaedam animalia propter sui perfectionem indigent maiori tempore
ad generationem: sed velocior dicitur esse generatio, si in aequali
tempore generetur alterum; puta si in tanto tempore, in quo ex una
parte generatur canis, ex alia parte generetur equus, esset equi
velocior generatio. Et quia in alteratione ex parte passionis dixerat
duo consideranda, scilicet si est eadem sanitas, et iterum si
similiter existit et neque magis neque minus; hic autem in generatione
unum tantum dixit considerandum, scilicet si sit idem quod generatur;
huius modo causam assignat dicens: non enim habemus aliqua duo in
quibus alteritas, sicut dissimilitudo. Quasi dicat: ideo in
generatione hoc solum considerandum utrum sit idem quod generatur, quia
in generatione non habemus aliquid quod possit variari per duo,
secundum quae attendatur aliqua alteritas; sicut in alteratione accidit
dissimilitudo per hoc quod una et eadem qualitas variatur secundum magis
et minus: substantia enim, cuius est generari, non recipit magis et
minus.
16. Deinde cum
dicit: et si est numerus etc., agit de comparatione generationis
secundum opinionem Platonis, qui ponebat numerum esse substantiam
rei, propter hoc quod unum quod est principium numeri, putabat esse
idem cum uno quod convertitur cum ente, et rei substantiam significat.
Ipsum autem quod est unum, est omnino unius naturae et speciei. Si
ergo numerus, qui nihil est aliud quam aggregatio unitatum, sit
substantia rerum secundum Platonicos, sequetur quod dicetur quidem
maior et minor numerus secundum diversam speciem quantitatis; sed tamen
quantum ad substantiam erit similis speciei. Et inde est quod Plato
posuit speciem, unum: contraria vero, per quae diversificantur res,
magnum et parvum, quae sunt ex parte materiae. Et sic sequetur quod
sicut una et eadem sanitas habet duo, inquantum recipit magis et
minus; sic etiam et substantia, quae est numerus, cum sit unius
speciei ex parte unitatis, habebit aliqua duo, inquantum est maior et
minor numerus. Sed in substantia non est commune nomen positum, quod
significet utrumque, idest diversitatem quae accidit ex maioritate et
minoritate numeri; sicut in passionibus, cum passio plus inest, aut
qualitercumque est excellens, dicitur magis, ut puta magis album vel
magis sanum; in quantitate autem, cum fuerit excellens, dicitur
maius, ut maius corpus aut maior superficies. Sic autem non habemus
nomen positum, quo communiter significetur excellentia substantiae,
quae est ex maioritate numeri, secundum Platonicos.
|
|