|
1. Postquam
philosophus ostendit qui motus sint comparabiles ad invicem, hic docet
quomodo comparentur. Et primo in motu locali; secundo in aliis
motibus, ibi: sic igitur est in alteratione et cetera. Circa primum
duo facit: primo ponit ea secundum quae oportet comparari motus locales
ad invicem; secundo accipit regulas comparationis secundum praedicta,
ibi: si igitur a quod est movens et cetera. Dicit ergo primo, quod
movens localiter semper movet aliquod mobile, et iterum in aliquo
tempore, et usque ad aliquam quantitatem spatii. Quod ideo oportet
esse, quia sicut in sexto probatum est, semper simul aliquid movet et
movit. Probatum est enim ibi, quod omne quod movetur, iam est motum
per aliquam partem spatii, et per aliquam partem temporis. Unde
sequitur quod et illud quod movetur est aliquod quantum et divisibile,
et etiam illud per quod movetur, et tempus in quo movetur. Movens
autem non omne est quantum, ut in octavo probabitur: sed tamen
manifestum est aliquod quantum esse movens; et de hoc movente hic
proponit regulas comparationis.
2. Deinde cum
dicit: si igitur a etc., ponit regulas comparationis. Et primo
secundum divisionem mobilis; secundo quando movens dividitur, ibi: et
si eadem potentia et cetera. Dicit ergo primo: accipiatur aliquod
movens quod sit a, et aliquod mobile quod sit b, et longitudo spatii
pertransiti quae sit c; et tempus in quo a movet b per c sit d. Si
ergo accipiatur aliqua alia potentia movens, aequalis potentiae ipsi
a, sequetur quod illa potentia movebit medietatem mobilis quod est b,
in eodem tempore per longitudinem quae sit dupla quam c; sed medietatem
mobilis movebit per totam longitudinem c, in medietate temporis quod
est d. Ex his igitur verbis philosophi duae regulae generales accipi
possunt. Quarum prima est, quod si aliqua potentia movet aliquod
mobile per aliquod spatium in aliquo tempore, medietatem illius mobilis
per duplum spatium movebit vel aequalis potentia in eodem tempore, vel
eadem in alio aequali. Alia regula est, quod medietatem mobilis
movebit per idem spatium aequalis potentia in medietate temporis. Et
horum ratio est, quia sic conservabitur eadem analogia, idest eadem
proportio. Manifestum est enim quod velocitas motus est ex victoria
potentiae moventis super mobile: quanto autem mobile fuerit minus,
tanto potentia moventis magis excedit ipsum: unde velocius movebit.
Velocitas autem motus diminuit tempus, et auget longitudinem spatii:
quia velocius est quod in aequali tempore pertransit maiorem
magnitudinem, et aequalem magnitudinem in minori tempore, ut in sexto
probatum est. Ergo secundum proportionem qua subtrahitur a mobili,
oportet subtrahi de tempore, vel addi ad longitudinem spatii, dummodo
movens sit idem vel aequale.
3. Deinde cum
dicit: et si eadem potentia etc., docet comparare motus ex parte
moventis: et primo secundum divisionem moventis; secundo secundum
oppositam congregationem, ibi: si vero duo et utrumque et cetera.
Circa primum tria facit: primo ponit comparationem veram; secundo
removet comparationes falsas, ibi: et si e ipsum z etc.; tertio ex
hoc solvit rationem Zenonis, ibi: propter hoc Zenonis ratio et
cetera. Dicit ergo primo, quod si aliqua potentia idem mobile movet
in eodem tempore per tantum spatium, ipsamet movet medietatem mobilis
in medietate temporis per idem spatium; vel in eodem tempore movet
medium mobilis per duplum spatium; sicut et de aequali potentia dictum
est. Et ulterius, si dividatur potentia, media potentia movebit
medietatem mobilis per idem spatium in aequali tempore. Sed hoc
intelligendum est, quando potentia est talis quae per divisionem non
corrumpitur. Loquitur enim secundum considerationem communem, nondum
applicando ad aliquam specialem naturam, sicut et in omnibus quae
praemisit. Et ponit exemplum. Si enim accipiatur medietas huius
potentiae quae est a, et dicatur e; et accipiatur medietas mobilis
quod est b, et dicatur z: sicut a movebat b per c in tempore d, ita e
movebit z per idem spatium in aequali tempore; quia et hic etiam
servatur eadem proportio virtutis motivae ad corpus ponderosum quod
movetur. Unde sequitur quod in aequali tempore fiat motus per aequale
spatium, sicut dictum est.
4. Deinde cum
dicit: et si e ipsum z etc., excludit duas falsas comparationes.
Quarum prima est, quod addatur ad mobile, et non addatur ad potentiam
moventem. Unde dicit quod si e, quod est medietas motivae potentiae,
moveat z, quod est medietas mobilis, in tempore d secundum spatium c;
non est necessarium quod ipsa potentia dimidiata, quae est e, moveat
mobile quod sit in duplo maius quam z, in aequali tempore secundum
medietatem spatii quod est c; quia poterit esse quod dimidia potentia
duplum mobile nullo modo movere poterit. Sed si posset movere,
teneret haec comparatio. Secunda falsa comparatio est, quando
dividitur movens, et non dividitur mobile. Et hanc excludit ibi: si
vero a etc.: dicens quod si potentia movens quae est a, moveat mobile
quod est b, in tempore d, per spatium quod est c; non oportet quod
medietas moventis moveat totum mobile quod est b, in tempore d, neque
etiam per quamcumque partem spatii c, cuius partis sit proportio ad
totum spatium c sicut e converso erat quando comparabamus a ad z, idest
totam potentiam motivam ad partem mobilis. Illa enim erat conveniens
comparatio, sed hic non: quia potest contingere quod medietas moventis
non movebit totum mobile per aliquod spatium. Si enim aliqua tota
virtus movet totum mobile, non sequitur quod medietas illius virtutis
moveat totum mobile, neque per quantumcumque spatium, neque in
quocumque tempore: quia sequeretur quod solus unus homo posset movere
navem per aliquod spatium, si potentia trahentium dividatur secundum
numerum trahentium, et secundum longitudinem spatii per quod omnes
simul trahunt navem.
5. Deinde cum
dicit: propter hoc Zenonis ratio etc., secundum praemissa solvit
rationem Zenonis, qui volebat probare quod quodlibet granum milii
faciat aliquem sonum, proiectum in terra, quia totus modius milii,
quando in terram effunditur, facit aliquem sonum. Sed Aristoteles
dicit quod haec Zenonis ratio non est vera, scilicet quod quaelibet
pars milii sonet, idest quodlibet granum milii sonum faciat cum cadit
in terram: quia nihil prohibet dicere quod granum milii in nullo
tempore movet aerem intantum ut faciat sonum, quem aerem movet ad sonum
faciendum totius modius cadens. Et ex hoc possumus concludere quod non
est necessarium, quod si aliqua quantacumque pars existens in toto,
movet, quod separatim per se existens movere possit: quia pars in toto
non est in actu, sed in potentia, maxime in continuis. Sic enim
aliquid est ens, sicut et unum; unum autem est quod est in se
indivisum et ab aliis divisum: pars autem prout est in toto, non est
divisa in actu, sed in potentia tantum: unde non est actu ens neque
una, sed in potentia tantum. Et propter hoc etiam non agit pars, sed
totum.
6. Deinde cum
dicit: si vero duo, et utrumque etc., ponit comparationem secundum
aggregationem moventium. Et dicit quod si sint duo, et utrumque eorum
moveat; quorum utrumque per se moveat tantum mobile in tanto tempore
per tantum spatium: quando coniunguntur istae duae potentiae
moventium, movebunt illud quod est coniunctum ex ponderibus motis, per
aequale spatium in aequali tempore: quia in hoc etiam servatur eadem
analogia.
7. Deinde cum
dicit: sic igitur est in alteratione etc., ponit easdem comparationis
regulas in aliis motibus. Et circa hoc tria facit: primo ostendit
divisibilitatem eorum secundum quae attenduntur comparationes motuum;
secundo ponit comparationes veras, ibi: in duplo duplum etc.; tertio
removet comparationes falsas, ibi: si autem alterans et cetera.
Dicit ergo primo quantum ad augmentum, quod sunt tria, scilicet
augens, et id quod augetur, et tempus: et haec tria habent aliquam
quantitatem. Est etiam quarto accipere quantitatem, secundum quam
augens auget, et auctum augetur. Et haec etiam quatuor est accipere
in alteratione: scilicet alterans, et quod alteratur, et quantitas
passionis secundum quam fit alteratio, quae inest secundum magis et
minus, et iterum quantitas temporis in quo fit alteratio; sicut et
haec quatuor in motu locali inveniebantur.
8. Deinde cum
dicit: in duplo duplum etc., ponit comparationes veras. Et dicit
quod si aliqua potentia secundum hos motus moveat tantum in tanto
tempore, in duplo tempore movebit duplum: et si moveat duplum, hic
erit in duplo tempore. Et similiter movebit eadem potentia medium in
medio tempore: aut si moveat in medio tempore, erit dimidium quod est
motum. Aut si sit dupla potentia, in aequali tempore movebit duplum.
9. Deinde cum
dicit: si autem alterans etc., excludit falsam comparationem. Et
dicit quod si aliqua potentia moveat motu alterationis et augmenti
tantum in tanto tempore, non necesse est quod medietas potentiae moveat
medietatem in eodem tempore, aut in medio tempore tantundem: sed forte
continget quod nihil augmentabit vel alterabit, sicut et in gravi,
idest sicut dictum est quod dimidiata potentia non potest movere totum
pondus, neque per totum spatium, neque per aliquam eius partem. Est
enim intelligendum, quod hoc quod dicit: in medio medium, aut in
aequali duplum, ly duplum et medium (quod in accusativo ponitur) non
accipitur pro dimidio vel duplo ipsius mobilis, sed pro dimidio et
duplo ex parte rei in qua est motus, scilicet qualitatis aut
quantitatis, quae ita se habent in istis duobus motibus, sicut
longitudo spatii in motu locali: alioquin non similiter esset in istis
motibus et in motu locali. In motu enim locali, dictum est quod si
tanta potentia movet tantum mobile, medietas movebit medietatem
mobilis: hic autem dicitur quod medietas forte nihil movebit. Sed
intelligendum est de toto mobili integro: quia virtus motiva dimidiata
non movebit ipsum, neque per tantam quantitatem aut qualitatem, neque
per eius medium.
|
|