|
1. Postquam
philosophus in praecedenti libro ostendit quod necesse est ponere primum
mobile, et primum motum, et primum motorem; in hoc libro intendit
inquirere qualis sit primus motor, et primus motus, et primum mobile.
Et dividitur in partes duas: in prima praemittit quoddam quod est
necessarium ad sequentem investigationem, scilicet motum esse
sempiternum; in secunda procedit ad investigationem propositi, ibi:
principium autem considerationis et cetera. Circa primum tria facit:
primo movet dubitationem; secundo ostendit veritatem secundum suam
opinionem, ibi: incipiemus autem primum etc.; tertio solvit ea quae
in contrarium obiici possunt, ibi: contraria autem his et cetera.
Circa primum tria facit: primo proponit dubitationem; secundo ponit
opiniones ad utramque partem, ibi: sed quanti quidem etc.; tertio
ostendit utilitatem huius considerationis, ibi: considerandum igitur
de hoc et cetera. Circa primum duo facit: primo proponit dubitationem
de qua investigare intendit; secundo respondet tacitae quaestioni,
ibi: esse quidem igitur et cetera.
2. Circa primum
sciendum est, quod Averroes dicit quod Aristoteles in hoc capitulo
non intendit inquirere in universali utrum motus sit sempiternus, sed
de primo motu. Sed si quis consideret et verba et processum
philosophi, hoc est omnino falsum. Verba enim philosophi
universaliter de motu loquuntur, quia dicit: utrum factus sit
aliquando motus, cum non esset prius, et corrumpitur iterum sic quod
moveri nihil sit. Ex quo manifeste apparet quod non de aliquo motu
determinato quaerit, sed universaliter: utrum aliquando nihil fuerit
motus. Ex ipso etiam Aristotelis processu apparet hoc esse falsum.
Primo quidem quia consuetudo sua est, semper ad propositum ex propriis
argumentari; si quis autem sequentes rationes consideret quas inducit,
in nulla earum sumitur aliquid pro medio, quod proprie ad primum motum
pertineat, sed ad motum in communi. Unde ex hoc satis apparet quod
intendit hic inquirere de sempiternitate motus in communi. Secundo
quia, si iam probatum esset quod est aliquis motus unus vel plures
sempiterni, frustra inquireret inferius, utrum aliqua moveantur
semper; cum hoc iam esset probatum. Ridiculum est etiam dicere quod
Aristoteles inferius reiteret suam considerationem a principio, quasi
aliquid omisisset, ut Commentator fingit. Erat enim copia
Aristoteli corrigendi librum suum, et supplendi in loco debito quod
fuerat omissum, ut non inordinate procederet. Si enim hoc capitulum
exponatur secundum praedicti Commentatoris intentionem, omnia
sequentia confusa et inordinata apparebunt. Nec est mirum: quia uno
inconvenienti posito, alia sequuntur. Adhuc autem manifestius hoc
apparet per hoc, quod Aristoteles inferius inquirere intendens de
sempiternitate primi motus, utitur eo quod hic demonstratur, quasi
principio: quod nullo modo faceret, si hic probasset primum motum esse
aeternum. Ratio autem ex qua Averroes motus fuit, omnino frivola
est. Dicit enim quod si dicatur quod Aristoteles hic intendit
inquirere de sempiternitate motus in communi, sequetur quod
consideratio Aristotelis hic sit diminuta; quia non apparet per id
quod hic determinatur, quomodo motus semper possint continuari ad
invicem. Sed hoc nihil est: quia Aristoteli sufficit in hoc capitulo
probare in communi quod motus semper fuerit; qualiter autem
sempiternitas motus continuetur, utrum per hoc quod omnia semper
moveantur, vel per hoc quod omnia quandoque moveantur et quandoque
quiescant, vel per hoc quod quaedam semper moventur, quaedam vero
quandoque moventur et quandoque quiescunt, statim immediate inquiret.
Sic igitur secundum hanc intentionem exponendum est praesens
capitulum, quod intendit hic inquirere de motu in communi. Quaerit
ergo secundum hoc, utrum motus in communi aliquando esse inceperit,
ita quod prius nihil unquam motum fuerit; et quandoque sic deficiat
quod nihil postmodum moveatur: aut e contrario, neque unquam
inceperit, neque unquam deficiet; sed semper erat, et semper erit.
Et ponit exemplum in animalibus, propter hoc quod quidam dixerunt
mundum esse quoddam animal magnum. Videmus enim quod animalia vivunt,
quamdiu apparet in eis aliquis motus: cessante autem omni motu,
dicuntur animalia mori. Sic igitur et in tota universitate naturalium
corporum motus consideratur ut vita quaedam. Si ergo motus semper fuit
et semper erit, ista quasi vita naturalium corporum erit immortalis et
sine cessatione.
3. Deinde cum
dicit: esse quidem igitur etc., respondet tacitae quaestioni. In
praecedentibus enim libris Aristoteles locutus fuerat de motu in
communi, non applicando ad res: nunc autem inquirens an motus semper
fuerit, applicat communem considerationem motus ad esse quod habet in
rebus. Posset ergo aliquis dicere, quod in hac consideratione prius
erat quaerendum de motu, an habeat esse in rebus, quam quaeratur an
sit sempiternus: et praecipue, cum quidam negaverint esse motum. Ad
hoc respondet, dicens quod omnes qui locuti sunt de natura rerum,
affirmant quod motus sit. Et hoc patet per hoc, quod dicunt mundum
esse factum; et quod omnes considerant de generatione et corruptione
rerum, quae non potest esse sine motu. Est igitur communis suppositio
in scientia naturali, quod motus habeat esse in rebus. Unde de hoc
non est quaerendum in scientia naturali: sicut nec in aliqua scientia
movetur quaestio de suppositionibus illius scientiae.
4. Deinde cum
dicit: sed quanti quidem etc., ponit opiniones ad utramque partem
quaestionis motae. Et primo ponit opiniones dicentium motum semper
esse; secundo opiniones ponentium motum non semper esse, ibi:
quicumque autem et cetera. Ad evidentiam ergo primae partis sciendum
est, quod Democritus posuit prima rerum principia corpora
indivisibilia per se et semper mobilia, ex quorum aggregatione dicebat
mundum casualiter factum: et non solum istum in quo nos sumus, sed
infinitos alios, secundum quod accidit in diversis partibus infiniti
vacui, praedicta corpora congregata mundos fecisse. Nec tamen hos
mundos ponebat in perpetuum duraturos; sed quosdam eorum fieri per
aggregationem atomorum, quosdam vero corrumpi per eorum segregationem.
Quotcumque igitur philosophi hoc ponunt cum Democrito, dicunt semper
esse motum; quia semper dicunt esse generationes et corruptiones
aliquorum mundorum, quas necessarium est esse cum motu.
5. Deinde cum
dicit: quicumque autem etc., ponit opiniones ad partem contrariam.
Et dicit quod quicumque ponunt unum solum mundum, et non esse eum
sempiternum, etiam de motu ponunt quod consequitur secundum rationem,
ut scilicet non semper sit. Si ergo ponatur quod sit aliquod tempus in
quo nihil movebatur, oportet quod hoc accidat duobus modis, sicut
etiam duobus modis potest poni hic mundus non semper fuisse: uno modo
quod mundus iste sic inceperit quod nunquam antea fuerit, sicut posuit
Anaxagoras; alio modo quod mundus sic inceperit quod aliquo tempore
non fuerit, sed ante illud tempus iterum fuerit, ut posuit
Empedocles. Et similiter circa motum Anaxagoras dixit quod quondam
omnia simul erant unum cum alio commixtum, et nihil erat ab alio
segregatum: in qua quidem rerum mixtura necesse fuit ponere quod omnia
quiescerent: motus enim non est absque disgregatione; omne enim quod
movetur, ab aliquo recedit, ut in aliud tendat. Hanc ergo rerum
mixturam et quietem posuit praeextitisse in tempore infinito, ita quod
nunquam antea fuerat aliquis motus; et quod intellectus, qui solus non
erat permixtus, incepit de novo facere motum, et disgregare res ab
invicem. Empedocles vero dixit quod in aliqua parte temporis est
aliquid moveri, et iterum in alia parte temporis est omnia quiescere.
Ponebat enim Empedocles quod amicitia et discordia sunt prima rerum
moventia: amicitiae autem proprium est quod ex multis faciat unum,
discordiae vero quod ex uno faciat multa. Quia vero ad esse corporis
mixti requiritur quod elementa sint in unum commixta, ad esse vero
mundi requiritur quod elementa sint in locis suis per ordinem
distributa: ponebat quod amicitia est causa generationis corporum
mixtorum, discordia vero causa corruptionis; sed e contrario in toto
mundo amicitia causa corruptionis, et discordia generationis. Sic
ergo ponebat moveri totum mundum, cum vel amicitia ex multis facit
unum, vel discordia multa facit ex uno: sed quietem ponebat esse in
mediis temporibus, non quidem ita quod nihil moveretur, sed quantum ad
generalem mundi mutationem. Et quia posuit sententiam Empedoclis,
ponit etiam eius verba, quae difficultatem habent, quia metrice
scripsit. Sic ergo suam sententiam expressit Empedocles his verbis,
quae sic construenda sunt: didicit nasci, idest sic consuetum est
aliquid generari, inquantum ex pluribus fit unum; et iterum, idest
alio modo, ex uno geminato, idest composito, perficiuntur plurima,
idest fiunt multa per disgregationem: quaedam enim sunt quae generantur
per compositionem, quaedam vero per disgregationem. Et sicut hoc
videmus in particularibus generationibus, sic fiunt res, idest sic est
intelligendum in universali rerum generatione quantum ad totum mundum.
Et nullo modo est ipsius saeculum unum, idest non est unus status
durationis rerum; sed quandoque generatur mundus, quandoque
corrumpitur, quandoque medio modo se habet: saeculum enim dicitur
mensura durationis alicuius rei. Distinctionem autem horum saeculorum
exprimit subdens, sic autem permutantur; quasi dicat: unum saeculum
est in quo res permutantur per congregationem vel segregationem. Et ne
aliquis opinaretur quod ad generationem mundi non requiritur saeculum,
idest tempus aliquod, sed mundus fit in instanti, ad hoc excludendum
subiungit: neque simul perficiuntur, sed per multam moram temporis.
Deinde de alio saeculo subdens dicit: sic autem semper sunt
immobiles; quia scilicet in medio tempore generationis et corruptionis
posuit res quiescere. Et ne aliquis crederet quod semper antea fuerit
permutatio, et postea semper futura sit quies, ad hoc excludendum
dicit, secundum circulum; quasi dicat: circulariter hoc contingit,
quod permutantur res et postea quiescunt, et iterum permutantur, et
sic in infinitum. Deinde subduntur verba Aristotelis exponentis
praedicta verba Empedoclis, maxime quantum ad hoc quod dixit, sic
autem permutantur. Dicit ergo quod opinandum est in hoc quod dixit,
sic permutantur, intellexisse ab hinc inde, idest a quodam principio
usque nunc; non quod semper fuerit motus, vel quod postquam incepit,
sit interruptus.
6. Deinde cum
dicit: considerandum igitur etc., ostendit utilitatem huius
considerationis. Et dicit quod considerandum est quomodo se habeat
veritas circa hanc quaestionem: quia scire veritatem huius quaestionis
est praeopere, idest pernecessarium, non solum ad considerationem
scientiae naturalis, sed etiam ad scientiam de primo principio: quia
et hic in octavo et in Metaphys., ad probandum primum principium,
utitur aeternitate motus. Haec enim via probandi primum principium
esse, est efficacissima, cui resisti non potest. Si enim mundo et
motu existente sempiterno, necesse est ponere unum primum principium;
multo magis sempiternitate eorum sublata; quia manifestum est quod omne
novum indiget aliquo principio innovante. Hoc ergo solo modo poterat
videri quod non est necessarium ponere primum principium, si res sunt
ab aeterno. Unde si etiam hoc posito sequitur primum principium esse,
ostenditur omnino necessarium primum principium esse.
|
|