|
1. Postquam
philosophus ostendit quod in mobilibus et in moventibus non proceditur
in infinitum, sed est devenire ad aliquod primum, quod vel est
immobile, vel est seipsum movens; hic ostendit quod etiamsi
perveniatur ad primum quod est seipsum movens, quod nihilominus oportet
devenire ad primum quod est immobile. Et dividitur in partes tres: in
prima ostendit quod movens seipsum dividitur in duas partes, quarum una
movet et alia movetur; in secunda ostendit quomodo huiusmodi partes se
habeant ad invicem, ibi: quoniam autem movet etc.; in tertia
concludit ex praemissis quod necesse est devenire ad aliquod primum
immobile, ibi: manifestum igitur ex his et cetera. Circa primum duo
facit: primo ostendit quod in eo quod movet seipsum, una pars movet et
alia movetur, ex hoc quod totum non potest se totum movere; in secunda
excludit alios modos, quibus aliquis opinari posset quod esset aliquid
movens seipsum, ibi: quod autem non contingat et cetera. Circa
primum tria facit: primo proponit quod movens seipsum non totum movet
se totum; secundo probat propositum, ibi: totum enim feretur etc.,
tertio concludit principale intentum, ibi: hoc quidem igitur movet et
cetera.
2. Quia vero totum
et pars locum non habent nisi in rebus divisibilibus, ideo ex probatis
in sexto concludit primo, quod necesse est omne quod movetur esse
divisibile in semper divisibilia: hoc enim est de ratione continui,
omne autem quod movetur est continuum, si per se movetur (per accidens
enim moveri aliquod indivisibile non est impossibile, ut punctum aut
albedinem). Et hoc ostensum est prius in sexto huius: omnia enim
quae ante hunc octavum dixit, vocat universalia naturae, quia in hoc
octavo ea quae supra de motu in communi dixerat, incipit applicare ad
res. Sic ergo cum id quod movetur sit divisibile, potest in omni quod
movetur inveniri totum et pars. Si ergo sit aliquid quod moveat
seipsum, erit in eo accipere totum et partem: sed totum non poterit
movere seipsum totum (quod est penitus movere ipsum seipsum).
3. Deinde cum
dicit: totum enim feretur etc., probat propositum duabus rationibus:
quarum prima talis est. Moventis seipsum simul et semel est unus motus
numero: si igitur hoc modo aliquid moveat seipsum quod totum moveat
totum, sequetur quod unum et idem erit movens et motum secundum unum et
eundem motum, sive sit loci mutatio sive alteratio. Et hoc videtur
inconveniens: quia movens et motum habent oppositionem ad invicem;
opposita autem non possunt inesse eidem secundum idem. Non est ergo
possibile quod secundum eundem motum sit aliquid idem movens et motum.
Cum enim aliquid simul movet et movetur, alius est motus secundum quem
movet, et alius secundum quem movetur; sicut cum baculus motus a manu
movet lapidem, alius numero est motus baculi et motus lapidis. Sic
ergo sequetur ulterius quod aliquis docebit et docebitur simul secundum
unum et idem scibile; et similiter quod aliquis sanabit et sanabitur
secundum unam et eandem numero sanitatem.
4. Secundam
rationem ponit ibi: amplius determinatum est etc.; quae talis est.
Determinatum est in tertio, quod id quod movetur est mobile, scilicet
in potentia existens: quia quod movetur, inquantum est in potentia et
non in actu movetur: ex hoc enim movetur aliquid, quod cum sit in
potentia, tendit in actum. Nec tamen id quod movetur, est ita in
potentia ut nullo modo sit in actu; quia ipse motus est quidam actus
mobilis inquantum movetur: sed est actus imperfectus, quia est actus
eius inquantum est adhuc in potentia. Sed illud quod movet, iam est
in actu: non enim reducitur quod est in potentia in actum, nisi per id
quod est actu; hoc autem est movens: sicut calefacit calidum, et
generat illud quod habet speciem generativam, sicut hominem generat
quod habet speciem humanam, et sic de aliis. Si ergo totum moveat se
totum, sequitur quod idem secundum idem simul est calidum et non
calidum; quia inquantum est movens erit actu calidum, inquantum est
motum erit calidum in potentia. Et similiter est in omnibus aliis, in
quibus movens est univocum, idest conveniens in nomine et ratione cum
moto; sicut cum calidum facit calidum, et homo generat hominem. Et
hoc ideo dicit, quia sunt quaedam agentia non univoca, quae scilicet
non conveniunt in nomine et ratione cum suis effectibus, sicut sol
generat hominem. In quibus tamen agentibus, etsi non sit species
effectus secundum eandem rationem, est tamen quodam modo altiori et
universaliori. Et sic universaliter verum est quod movens est quodam
modo in actu secundum id secundum quod mobile est in potentia. Si
igitur totum moveat se secundum totum, sequitur quod idem sit simul
actu et potentia; quod est impossibile. Ex hoc ergo concludit
principale intentum, quod moventis seipsum una pars movet et alia
movetur.
5. Deinde cum
dicit: quod autem non contingat etc., excludit quosdam modos, quos
aliquis posset existimare in motu moventis seipsum. Et primo ostendit
quod moventis seipsum non movetur utraque pars ab altera; secundo
ostendit quod pars moventis seipsum non movet seipsam, ibi: at vero
neque ipsius primo seipsum et cetera. Circa primum duo facit: primo
proponit quod intendit; secundo probat propositum, ibi: neque enim
erit et cetera. Dicit ergo primo, manifestum esse ex iis quae
sequuntur, quod non contingit aliquid movere seipsum, hoc modo quod
utraque pars eius moveatur a residua; sicut si ab moveat seipsum, quod
a moveat b, et b moveat a.
6. Deinde cum
dicit: neque enim erit primum etc., probat propositum quatuor
rationibus. Et est attendendum, quod ad hanc conclusionem resumit
rationes supra positas ad ostendendum quod non omne movens movetur ab
alio. Unde ex praemissis abbreviate hic colligit quatuor rationes.
Quarum primam sumit ex prima ratione, quam supra posuit duplici
ordine, ad ostendendum quod non proceditur in infinitum in hoc quod
semper aliquid ab alio moveatur, propter hoc quod non esset aliquod
primum movens, quo remoto removerentur sequentia. Unde et hic primo
praemittit idem inconveniens. Dicit enim quod si in primo moto quod
ponitur movens seipsum, utraque pars ab altera reciproce moveatur,
sequetur quod non sit aliquod primum movens. Et hoc ideo, quia sicut
supra dictum est, movens prius est magis causa movendi et magis movet,
quam posterius movens. Et hoc ideo supra probabatur, quia dupliciter
aliquid movet. Uno enim modo movet aliquid ex eo quod movetur ab
alio, sicut baculus movet lapidem eo quod movetur a manu; et hoc est
secundum movens: alio modo movet aliquid ex eo quod movetur ex seipso,
sicut homo movet; et haec est dispositio primi moventis. Illud autem
quod movet non eo quod movetur ab alio, magis est remotum ab ultimo
quod movetur, et magis proximum primo moventi, quam medium, quod
scilicet movet eo quod ab alio movetur. Debet ergo haec ratio sic
formari. Si totius moventis seipsum utraque pars movet aliam
reciproce, non magis movet una quam alia: sed primum movens magis
movet quam secundum: ergo neutra earum erit primum movens. Quod est
inconveniens: quia sic sequeretur quod illud quod movetur ex seipso,
non esset propinquius primo principio motus (quod nullum sequitur
esse), quam id quod movetur ab alio; cum tamen supra sit ostensum,
quod movens seipsum sit primum in genere mobilium. Non ergo hoc est
verum quod moventis seipsum utraque pars per aliam moveatur.
7. Deinde cum
dicit: amplius, non necesse est etc., sumit duas rationes ad idem,
ex una ratione quam supra posuerat ad ostendendum quod non omne movens
movetur, ita quod moveri conveniat moventi per accidens. In qua
quidem ratione supra duas conclusiones intulit: primam scilicet quod
movens contingit et non moveri; alteram quod motus non sit aeternus:
et secundum has duas conclusiones, duas hic rationes format. Primo
enim dicit quod non necesse est movens moveri nisi a seipso secundum
accidens: et est sensus quod nisi accipiatur primum movens moveri a
seipso, non erit etiam necesse quod movens primum moveatur secundum
accidens; sicut quidam posuerunt quod omne movens movetur, et tamen
hoc est ei per accidens. Cum ergo ponitur quod moventis seipsum pars
quae movet, e contra aequaliter movetur ab altera, hoc non erit nisi
per accidens. Sed sicut supra accipiebamus, quod est per accidens
contingit non esse: ergo contingit illam partem quae movet, non
moveri. Sic ergo remanet quod moventis seipsum una pars movetur, et
alia movet et non movetur.
8. Deinde cum
dicit: amplius, non necesse est etc., ponit aliam rationem
correspondentem secundae conclusioni, quam supra intulerat, scilicet
quod sequitur motum non semper esse. Hic autem converso ordine sic
arguit. Si necesse est motum semper esse, non necesse est movens cum
movet e contrario moveri; sed necesse est quod vel movens sit
immobile, vel quod ipsum moveatur a seipso. Huius autem conditionalis
ratio ex supra posita ratione apparet. Quia si movens non movet nisi
moveatur; et tamen non inest ei moveri nisi per accidens; sequitur
quod contingat ipsum non moveri; ergo per consequens neque movere, et
sic non erit motus. Sed motum supra ostenderat esse sempiternum: ergo
non necesse est movens, cum movet, contra moveri. Et ita non est
verum, quod utraque pars moventis seipsum moveatur ab altera.
9. Deinde cum
dicit: amplius, si movet motum etc., ponit quartam rationem, quae
sumitur ex ratione quam supra posuit ad ostendendum quod non inest per
se moventi quod moveatur: quia sequeretur quod esset devenire in hoc,
quod movens eodem motu moveretur quo movet, ut supra expositum est.
Et ideo hic abbreviando hanc rationem, dicit quod si utraque pars ab
altera moveatur, sequetur quod secundum eundem motum movet et movetur:
unde sequitur quod calefaciens calefiat, quod est impossibile. Ideo
autem sequitur, si moventis seipsum utraque pars ab alia moveatur,
quod secundum eundem motum aliquid movet et movetur; quia moventis
seipsum est unus motus, et secundum illum oportebit quod pars quae
movet moveatur.
10. Deinde cum
dicit: at vero neque etc., excludit alium modum, scilicet quod
moventis seipsum pars seipsam non movet. Et primo proponit quod
intendit; secundo probat propositum, ibi: totum enim si movetur et
cetera. Dicit ergo primo, quod si accipiatur aliquid quod est primo
movens seipsum, non potest dici neque quod una pars eius seipsam
moveat, neque quod plures, ita quod quaelibet earum seipsam moveat.
11. Deinde cum
dicit: totum enim si movetur ipsum etc., probat propositum duabus
rationibus: quarum prima talis est. Si totum movetur ipsum a seipso,
aut hoc conveniet ei ratione suae partis quae movetur a seipsa, aut
ratione totius. Si conveniat ei ratione suae partis, ergo illa pars
erit primum seipsum movens, quia illa pars separata a toto movebit
seipsam: sed totum iam non erit movens seipsum primum, ut ponebatur.
Si vero dicatur quod totum movet seipsum ratione totius, ergo quod
aliquae partes moveant seipsas, hoc non erit nisi per accidens. Quod
autem est per accidens, non est necessarium: ergo in primo movente
seipsum maxime oportet accipere quod partes non moveantur a seipsis.
Totius ergo primi moventis seipsum, una pars movebit cum sit
immobilis, alia movebitur. Istis enim solum duobus modis possibile
esset quod pars movens moveretur, scilicet aut quod moveretur a parte
altera quam movet, aut quod moveret seipsam. Unde attendendum est
quod Aristoteles, excludendo hos duos modos, intendit concludere quod
pars movens in movente seipsum, sit immobilis; non autem quod movens
seipsum dividatur in duas partes, quarum una sit movens, et alia
mota: hoc enim sufficienter conclusum est per id quod primo ostendit,
quod totum non movet seipsum totum. Et sic patet quod non fuit
necessarium Aristoteli inducere divisionem quinque membrorum, ut
quidam dixerunt: quorum unum membrum sit, quod totum moveat totum;
secundum quod totum moveat partem; tertium quod pars moveat totum;
quartum quod duae partes vicissim se moveant; quintum quod una pars sit
movens et alia mota. Si enim totum non movet totum, per eandem
rationem sequitur quod totum non moveat partem, nec pars totum: quia
utrobique sequeretur quod aliqua pars mota moveret seipsam. Unde hoc
quod totum non movet totum, sufficit ad concludendum quod una pars sit
movens et alia mota: sed ad concludendum quod pars movens non
moveatur, probat duo alia, scilicet quod pars movens non moveatur a
mota, et quod non moveatur a seipsa.
12. Et ad hoc
secundum probandum inducit secundam rationem ibi: amplius si tota
etc.: quae talis est. Si detur quod pars movens moventis seipsum,
ipsa tota seipsam moveat, sequitur per supra probata, quod ipsius
partis iterum una pars moveat et alia moveatur: iam enim ostensum est
supra quod totum non movet seipsum aliter, nisi per hoc quod una pars
eius movet et alia movetur. Sit ergo pars movens moventis seipsum,
ab: per rationem ergo praemissam sequitur quod una pars eius sit
movens, scilicet a, et alia mota, scilicet b. Si ergo ab moveat
tota se totam, ut tu ponis, sequitur quod idem moveatur a duobus
motoribus, scilicet a toto, quod est ab, et a parte, quae est a;
quod est impossibile. Relinquitur ergo quod pars movens in movente
seipsum, est omnino immobilis.
|
|