|
1. Postquam
philosophus ostendit quod in iis quae moventur ab alio, non est
procedere in infinitum, sed est devenire ad aliquod primum, quod vel
est immobile vel movet seipsum: et ostendit ulterius quod moventis
seipsum una pars est movens immobile, et sic utrobique accidit quod
primum movens sit immobile; quia tamen in moventibus se quae sunt apud
nos, scilicet animalibus corruptibilibus, contingit quod pars movens
in movente seipsum est corruptibilis et movetur per accidens, scilicet
anima: vult hic ostendere quod primum movens est incorruptibile, et
non movetur nec per se nec per accidens. Et circa hoc duo facit:
primo proponit quod intendit; secundo probat, ibi: sit autem si
aliquis velit et cetera. Circa primum tria facit: primo resumit ea
quae supra ostensa sunt; secundo praetermittit quoddam quod videbatur
posse valere ad suum propositum, ibi: unumquodque igitur etc.;
tertio exponit suum propositum, ibi: quoniam autem necessarium est
esse et cetera. Dicit ergo primo, quod supra ostensum est quod motus
semper est et nunquam deficit: et quia omnis motus est ab aliquo
movente, in moventibus autem non est procedere in infinitum, necesse
est esse aliquod primum movens. Et quia nondum probatum est quod
primum movens sit unum, ideo sub dubio derelinquit utrum sit unum vel
plura. Et ulterius ostensum est quod primum movens est immobile, sive
statim ascendendo de motis ad moventia perveniatur ad primum immobile,
sive perveniatur ad primum movens seipsum, cuius una pars est movens
immobile.
2. Fuit autem
quorundam positio, quod omnia principia moventia in iis quae movent
seipsa, sunt perpetua: posuit enim Plato omnes animas animalium
perpetuas. Et si vera esset haec opinio, iam statim Aristoteles
haberet propositum quantum ad hoc quod primum movens sit perpetuum.
Sed opinio Aristotelis est, quod de partibus animae solus intellectus
est incorruptibilis; cum tamen etiam aliae partes animae sint
moventes. Et ideo hoc consequenter praetermittit, dicens:
unumquodque igitur et cetera. Et dicit quod ad rationem quae prae
manibus habetur, nihil pertinet an unumquodque principiorum quae movent
et sunt immobilia, sit perpetuum, quamvis hoc aliqui posuerunt,
ponentes omnes animas incorruptibiles. Et dicit hoc non esse ad
praesentem rationem, quia hoc non supposito, habebit propositum.
3. Deinde cum
dicit: quoniam autem necessarium etc., exponit quid intendit
probare. Et dicit quod considerando ea quae sequuntur, manifestum
potest esse quod, etsi non omne movens immobile sit perpetuum, necesse
est tamen esse aliquid immobile, ita quod nullo modo ab extrinseco
moveatur, nec simpliciter nec per accidens, et tamen sit motivum
alterius. Dicit autem ab omni exterius mutatione, non intendens
excludere motum, idest operationem, quae est in operante, prout
intelligere dicitur motus, et prout appetitus movetur ab appetibili.
Huiusmodi enim motus non excluditur a primo movente de quo intendit.
4. Deinde cum
dicit: sit autem si aliquis etc., probat quod dixerat, scilicet quod
sit aliquod primum movens perpetuum et penitus immobile. Et primo
probat hoc per moventia se, quae quandoque sunt et quandoque non sunt;
secundo per principia moventia, quae quandoque movent et quandoque non
movent, ibi: et iterum considerans et cetera. Circa primum tria
facit: primo ostendit quod oportet esse aliquod primum movens
perpetuum; secundo quod tale movens magis debet esse unum quam plura,
ibi: unum autem magis etc.; tertio ostendit utrumque simul, scilicet
quod est unum primum movens et perpetuum, ibi: manifestum igitur ex
his et cetera. Circa primum duo facit: primo excludit quandam
rationem, per quam aliquis posset niti ad probandum propositum;
secundo procedit ad propositum ostendendum, ibi: manifestum est enim
et cetera.
5. Posset autem
aliquis sic procedere. Omne quod non potest quandoque esse et
quandoque non esse, est perpetuum: sed primum movens, cum sit
immobile, ut ostensum est, non potest quandoque esse et quandoque non
esse; quia quod quandoque est et quandoque non est, generatur et
corrumpitur; quod autem generatur et corrumpitur, movetur: ergo
primum movens est perpetuum. Aristoteles autem de hac ratione non
curat: quia potest aliquis dicere si vult, quod in quibusdam contingit
quod quandoque sint et quandoque non sint, absque hoc quod generentur
et corrumpantur per se loquendo, et per consequens absque hoc quod per
se moveantur. Necesse est enim, si aliquid impartibile, quod
scilicet non sit compositum ex materia et forma, quandoque sic est et
quandoque non est, quod omne tale sine mutatione sui quandoque sit et
quandoque non sit; sicut potest dici de puncto et de albedine et de
quolibet huiusmodi: ostensum est enim in sexto quod omne quod movetur
est partibile, et in VII Metaphys. quod omne quod generatur est
compositum ex materia et forma. Huiusmodi quidem igitur impartibilia
per se quidem non generantur neque mutantur, sed per accidens,
generatis aut mutatis aliis. Ex quo etiam patet quod si aliquid neque
per se neque per accidens movetur, quod illud est perpetuum: et si est
perpetuum, neque per accidens neque per se movetur, secundum hoc quod
est perpetuum. Si ergo conceditur esse contingens quod aliquid
quandoque sit et quandoque non sit, absque eo quod generetur et
corrumpatur; etiam et hoc concedatur esse contingens, quod quaedam
principia moventia immobilia, ita tamen quod possint moveri per
accidens, quandoque sint et quandoque non sint. Nequaquam tamen
possibile est omnia principia moventia et immobilia talia esse, ut
quandoque sint et quandoque non sint.
6. Deinde cum
dicit: manifestum est enim etc., ostendit propositum. Et dicit quod
si quaedam moventia seipsa quandoque sunt et quandoque non sunt,
necesse est quod sit aliqua causa generationis et corruptionis ipsorum,
qua quandoque sunt et quandoque non sunt: quia omne quod movetur,
habet causam sui motus; quod autem quandoque est et quandoque non est,
si sit compositum, generatur et corrumpitur. Movens autem seipsum
necesse est quod habeat magnitudinem, quia movetur, et ostensum est in
sexto quod nihil impartibile movetur. Sed ex dictis non potest haberi
quod sit necessarium movens habere magnitudinem, et sic non movetur per
se, si quandoque sit et quandoque non sit. Si autem generationis et
corruptionis eorum quae movent seipsa, est aliqua causa, oportet quod
etiam huius sit aliqua causa, quod eorum generatio et corruptio
perpetue continuatur. Non autem potest dici quod huius continuitatis
causa sit aliquod illorum immobilium quae non semper sunt: neque etiam
potest dici quod sempiternae generationis et corruptionis quorundam
moventium seipsa, sint causa quaedam moventia immobilia quae non semper
sunt, et aliorum alia. Et hoc exponit subdens, quod huius continuae
et sempiternae generationis non potest esse causa neque unum ipsorum
neque omnia. Et quod unum non possit esse causa, sic ostendit: quia
illud quod non est semper, non potest esse causa eius quod est semper
perpetuum et ex necessitate. Quod autem omnia non possint esse causa,
ostendit per hoc quod omnia huiusmodi principia corruptibilia, si
generatio est perpetua, sunt infinita et non simul sunt: impossibile
est autem unum effectum dependere ex infinitis causis. Et iterum ea
quae non simul sunt, non possunt esse causa alicuius; licet possit
esse quod eorum quae non simul sunt, quaedam disponant et quaedam
causent, ut patet in guttis successive cadentibus, quae causant
lapidis effossionem: sed si aliqua multa sunt directe causa alicuius,
oportet quod simul sint. Sic igitur manifestum est quod si sint mille
millia principia moventia et immobilia; et si sint etiam multa quae
moveant seipsa, quorum quaedam corrumpantur et alia generentur; et
inter ista, quaedam sint mobilia et quaedam moventia: nihilominus
tamen oportet esse aliquid super omnia, quod sua virtute contineat
omnia quae praedicto modo generantur et corrumpuntur: quod quidem sit
causa continuae mutationis ipsorum, per quam quandoque sunt et
quandoque non sunt; et per quam haec sunt causa generationis et motus
his et haec aliis: quia omne generans est causa generationis generato,
sed tamen generantia corruptibilia habent quod sint causa generationis,
ab aliquo primo incorruptibili. Si ergo motus, per quem quaedam
quandoque sunt et quandoque non sunt, est perpetuus, ut supra ostensum
est; et effectus perpetuus non potest esse nisi a causa perpetua:
necesse est quod primum movens sit perpetuum, si est unum; et si sunt
plura prima moventia, quod etiam illa plura sint perpetua.
7. Deinde cum
dicit: unum autem magis etc., ostendit quod magis debeat poni unum
principium perpetuum quam multa. Et dicit quod sicut oportet
existimare magis esse principia finita quam infinita, ita oportet
existimare quod sit magis unum primum principium quam plura. Si enim
eadem accidant vel consequantur in effectibus ex positione finitorum
principiorum, quae ex positione infinitorum, magis est accipiendum
quod sint principia finita quam infinita: quia in his quae sunt
secundum naturam, semper est magis accipiendum illud quod est melius,
si sit possibile, quia ea quae sunt secundum naturam, sunt optime
disposita; melius autem est finitum principium quam infinitum, et unum
quam multa. Sufficit autem ad causandum perpetuitatem motus, quod sit
unum primum principium immobile, si sit perpetuum: non ergo sunt
ponenda plura prima principia.
8. Deinde cum
dicit: manifestum igitur ex his etc., concludit ex praedictis quod
necesse est esse aliquod unum primum movens et perpetuum. Et quamvis
hoc ex superioribus sufficienter probatum videatur, posset tamen
aliquis calumniose dicere, quod causa continuitatis generationis est
aliquod primum movens seipsum perpetuum: sed motor illius moventis
seipsum, non est perpetuum et unum, sed movetur a diversis
moventibus, quorum quaedam corrumpuntur et quaedam generantur. Sed
hoc intendit excludere: quia si motus est perpetuus, ut supra
probaverat, necesse est quod motus primi moventis seipsum, quod
ponitur causa totius perpetuitatis motus, sit sempiternus et
continuus: si enim non esset continuus, non esset sempiternus. Sed
quod consequenter est, non est continuum: ad hoc autem quod motus sit
continuus, necesse est quod sit unus: ad hoc vero quod sit unus,
necesse est quod sit ab uno movente et unius mobilis. Si vero sit
aliud et aliud movens, non erit totus motus continuus, sed
consequenter se habens. Necesse est ergo omnino quod primum movens sit
unum et perpetuum. Movens autem immobile quod movetur per accidens,
non est perpetuum, ut supra dictum est. Relinquitur ergo quod primum
movens sit omnino immobile, et per se et per accidens.
|
|