|
1. Postquam
philosophus ostendit quod primum movens est perpetuum et omnino
immobile, ratione sumpta ex perpetuitate generationis et corruptionis
animalium, quae movent seipsa; hic intendit idem ostendere, ratione
sumpta ex principiis moventibus. Et circa hoc tria facit: primo
commemorat ea quae dicta sunt a principio huius tractatus; secundo ex
praemissis accipit rationem ad propositum, ibi: ex quibus est scire
etc.; tertio concludit solutionem cuiusdam dubitationis supra motae,
ibi: manifestum igitur factum est ex dictis et cetera.
2. Circa primum
tria resumit: primo destructionem quarundam improbabilium positionum.
Et dicit quod non solum ex praemissis potest aliquis scire quod est
aliquod primum movens immobile, sed etiam per considerationem
principiorum motus. Et sicut supra dictum est, manifestum est ad
sensum quod in rebus naturalibus inveniuntur quaedam, quae aliquando
moventur et aliquando quiescunt. Et ex hoc manifestatum est supra quod
nulla trium positionum est vera: neque illa quae dicit quod omnia
moventur semper; neque illa quae dicit quod omnia quiescunt semper;
neque illa quae dicit quod omnia quae quiescunt, quiescunt semper, et
omnia quae moventur, moventur semper. Huius enim rei veritatem
demonstrant illa quae sub utroque inveniuntur, scilicet motu et
quiete, dum habent potentiam ut quandoque moveantur et quandoque
quiescant.
3. Secundo ibi:
quoniam autem huiusmodi etc., commemorat processum supra habitum ad
investigandum primum motorem immobilem. Et dicit quod quia ista quae
quandoque moventur et quandoque quiescunt, sunt omnibus manifesta: ne
iterum aliquis sequeretur quartam positionem, ponens omnia entia esse
huiusmodi ut quandoque moveantur et quandoque quiescant; volumus
demonstrare duplicem naturam diversam, ostendentes scilicet quod
quaedam sunt quae sunt semper immobilia, et iterum quod quaedam sunt
quae semper moventur. Et circa hoc procedentes, proposuimus primo
quod omne quod movetur, movetur ab aliquo; et quod necesse est hoc a
quo aliquid movetur, aut esse immobile aut moveri; et si movetur, aut
a seipso aut ab alio. Et cum non sit procedere in infinitum ut ab alio
moveatur, oportet devenire ad hoc quod sit quoddam primum principium
motus: ita quidem quod in genere eorum quae moventur, est primum
principium quod movet seipsum; sed ulterius simpliciter inter omnia,
primum principium est quod est immobile. Nec debet reputari
inconveniens quod aliquid moveat seipsum: quia videmus manifeste esse
multa talia in genere animatorum et animalium.
4. Tertio ibi:
haec autem et opinionem etc., commemorat quandam obiectionem supra
positam et solutam. Cum enim probasset motus perpetuitatem, posuit
obiectionem in contrarium ex rebus animatis, quae cum prius
quieverunt, incipiunt quandoque moveri. Et hoc est quod hic dicit,
quod ista animata quae movent seipsa, videbantur opinionem inducere
quod contingit in toto universo motum fieri cum prius non fuerit;
propter hoc quod videmus in eis hoc contingere, quod cum prius non
moverentur, incipiunt quandoque moveri. Et ad huius solutionem
oportet hic accipere, quod animalia movent seipsa secundum unum motum,
scilicet secundum motum localem: hic enim solus motus invenitur in
animalibus appetitui subiectus. Et tamen nec secundum hunc motum
proprie animalia seipsa movent, ita scilicet quod huius motus alia
causa non praeexistat. Non enim animali ex seipso est prima causa quod
localiter moveatur: sed praecedunt alii motus, non voluntarii, sed
naturales, vel ab interiori vel ab exteriori, secundum quos animalia
non movent seipsa; sicut patet de motu augmenti et decrementi et
respirationis, secundum quos motus animalia moventur, quamvis
quiescant secundum motum localem, quo moventur a seipsis. Horum autem
motuum naturalium causa est vel continens extrinsecum, scilicet caelum
et aer, a quo immutantur corpora animalium exterius; vel aliquid
intrans corpora animalium, sicut aer intrat per respirationem, et
alimentum intrat per comestionem et potum. Et ex huiusmodi
transmutationibus, sive ab interiori sive ab exteriori causatis,
contingit quod animalia quandoque incipiunt moveri, cum prius non
moverentur; sicut patet ex transmutatione quae est circa alimentum:
quia dum decoquitur alimentum, propter vapores resolutos animalia
dormiunt; sed quando alimentum est iam digestum et dissolutum,
vaporibus residentibus, evigilant animalia et surgunt et movent seipsa
motu locali; cum tamen primum principium motionis sit aliquid
extrinsecum a natura animalis quod movet seipsum. Et inde est quod
animalia non semper moventur a seipsis: quia respectu uniuscuiusque
animalis moventis seipsum, invenitur aliquod aliud prius movens, quod
movetur et movet. Si enim esset omnino immobile, semper eodem modo se
haberet in movendo: et ita etiam motus animalis esset sempiternus.
Sed quia hoc movens extraneum quod movet animalia, etiam ipsum
movetur, non semper eodem modo movet. Unde nec animalia semper eodem
modo movent seipsa, quia in his omnibus primum movens quod est causa
animali movendi seipsum, sicut anima, sic movet quod movetur, non
quidem per se sed per accidens: quia corpus mutatur secundum locum,
mutato autem corpore, mutatur, et id quod in corpore existit, per
accidens, scilicet anima. Et sic ex necessitate mutatur totum movens
seipsum, ut non sit in eadem dispositione movendi.
5. Deinde cum
dicit: ex quibus est scire etc., ex praemissis ostendit propositum:
et primo quod primum movens sit immobile; secundo quod primus motus sit
sempiternus, ibi: at vero si aliquid est et cetera. Circa primum duo
facit: primo ostendit propositum; secundo excludit quandam
obiectionem, ibi: non est autem idem moveri secundum accidens et
cetera. Dicit ergo primo, quod ex praemissis possumus scire quod si
aliquod principium est movens immobile, quod tamen movetur secundum
accidens, non potest facere continuum motum et sempiternum. Ista enim
causa est assignata quare animalium animae non movent semper, quia
moventur per accidens. Sed ostensum est supra quod necesse est motum
universi esse continuum et sempiternum. Ergo necesse est primam causam
moventem in toto universo esse immobilem, ita quod nec etiam secundum
accidens moveatur. Sed sicut supra dictum est, in rebus naturalibus
inveniri debet quidam motus immortalis et incessabilis, et quod totum
ens, idest dispositio huius universi, maneat in sua dispositione et in
eodem statu. Ex immobilitate enim principii quod ponitur manere
immobile, sequitur quod totum universum habeat quandam permanentiam
sempiternam, secundum quod continuatur primo principio immobili,
recipiendo influentiam ab ipso.
6. Deinde cum
dicit: non est autem idem etc., excludit quandam obiectionem.
Dixerat enim quod si aliquod movens movetur per accidens, non movet
motu sempiterno. Hoc autem videtur habere instantiam, quia secundum
eius positionem motus inferiorum orbium, puta solis et lunae et aliorum
planetarum, sunt sempiterni; et tamen motores eorum videntur moveri
per accidens, si sequamur ea quae superius dixit. Ea enim ratione
dixit animam animalis per accidens moveri, quia corpus animalis movetur
quodam alio motu ab exteriori principio, qui non est ab anima:
similiter autem apparet quod orbis solis movetur quodam alio motu,
quasi delatus ex motu primi orbis, secundum quod revolvitur ab oriente
in occidentem; isto autem motu non movetur a proprio motore, sed e
converso ab occidente in orientem. Hanc ergo obiectionem excludit,
dicens quod moveri secundum accidens potest attribui alicui vel secundum
seipsum, vel secundum alterum; et hoc non est idem. Motoribus igitur
orbium planetarum attribui potest moveri per accidens, non ita quod
ipsi per accidens moveantur, sed ita quod orbes ab eis moti per
accidens moventur, delati ex motu superioris orbis. Et hoc est quod
dicit, quod moveri per accidens ab altero, idest ratione alterius,
inest quibusdam principiis caelestium motuum, quantum ad motores orbium
qui moventur pluribus motibus, scilicet motu proprio et motu superioris
orbis: sed alterum, scilicet moveri per accidens secundum seipsum,
invenitur solum in corruptibilibus, sicut in animabus animalium. Et
huius diversitatis ratio est, quia motores superiorum orbium non
constituuntur in suo esse ex sua unione ad corpora, et eorum connexio
est invariabilis; et ideo quamvis corpora orbium moveantur, ipsi non
moventur per accidens: sed animae quae movent animalia, constituuntur
in suo esse secundum unionem ad corpora, et variabiliter eis
connectuntur; et ideo secundum transmutationem corporum ipsae etiam
animae dicuntur per accidens mutari.
7. Deinde cum
dicit: at vero si aliquid est etc., probat quod primus motus est
sempiternus. Et hoc duabus rationibus: quarum prima dependet ex
praemissis, et talis est. Motus qui non est semper, invenitur esse a
motore qui movetur per se vel per accidens, ut ex praedictis patet:
cum ergo primum movens sit immobile et perpetuum, ita quod nec per se
nec per accidens movetur, necesse est quod primum mobile, quod movetur
ab hoc motore penitus immobili, perpetuo moveatur. Est autem
attendendum, quod supra probavit immobilitatem primi motoris, per
perpetuitatem motus supra ostensam: hic autem e converso, per
immobilitatem primi motoris probat perpetuitatem motus: esset autem sua
probatio circularis, si de eodem motu intelligeret. Unde dicendum est
quod supra probavit immobilitatem primi motoris ex perpetuitate motus in
communi; unde dixit quod in his quae sunt, est incessabilis quidam et
immortalis motus: hic autem per immobilitatem primi motoris probat
perpetuitatem primi motus. Ex quo manifestum est falsum esse quod
Commentator dicit, quod supra in principio huius octavi probavit motum
primum esse perpetuum.
8. Secundam
rationem ponit ibi: hoc autem est manifestum etc., quae sumitur ex
perpetuitate generationis. Et dicit quod primum motum esse perpetuum,
manifestum est etiam ex eo quod non est possibile aliter esse
generationem et corruptionem et huiusmodi mutationes non temporales,
nisi sit aliquid quod moveat et moveatur: quod enim omnis mutatio sit
ab aliquo motore, iam supra ostensum est. Oportet ergo generationem
et corruptionem et huiusmodi mutationes esse ab aliquo motore. Non
autem possunt esse immediate a motore immobili, quia immobile semper
movebit eundem motum et eodem modo; quia non mutabitur eius dispositio
et habitudo ad mobile; manente autem eadem habitudine motoris ad
mobile, semper manet idem motus. Non autem generatio et corruptio
semper eodem modo sunt, sed quandoque aliquid generatur, quandoque
corrumpitur: non ergo sunt immediate a motore immobili, sed a motore
mobili. Quod autem movetur a motore moto, quod tamen movetur a motore
immobili, in alternatione diversorum motuum potest habere
perpetuitatem: quia propter id quod movens mobile aliter et aliter se
habet ad res motas, non causabit eundem motum semper; sed magis,
propter id quod in diversis locis (si moveatur motu locali) vel in
diversis speciebus (si moveatur motu alterationis) causabit contrarium
motum in aliis, et faciet quandoque quiescere, quandoque autem
moveri. Dicit autem contrariis locis aut speciebus, quia nondum est
probatum qua specie motus primum mobile moveatur; sed hoc infra
inquiret. Sic igitur inquantum movetur, est causa diversitatis
motuum; inquantum vero movetur a motore immobili, est causa
perpetuitatis in hac mutationum diversitate. Ipsa ergo perpetuitas
generationis ostendit primum motum esse perpetuum, et a motore immobili
moveri. Est autem sciendum quod hae rationes, quibus Aristoteles
probare nititur primum motum esse perpetuum, non ex necessitate
concludunt: potest enim contingere absque omni mutatione primi
motoris, quod non semper moveat, sicut supra ostensum est in principio
huius octavi.
9. Deinde cum
dicit: manifestum igitur factum est etc., infert quandam
conclusionem, quam supra dimiserat insolutam; scilicet quare quaedam
moventur semper, et quaedam non semper. Et dicit quod huius causa
manifesta est ex praemissis: quae enim moventur a motore immobili et
perpetuo, moventur semper; quae autem moventur a motore mutato, non
semper moventur: quia immobile, ut prius dictum est, cum simpliciter
et similiter et in eadem dispositione maneat, movebit unum motum et
simplicem.
|
|