|
1. Postquam
philosophus ostendit quod primum movens est immobile et primus motus est
perpetuus, hic incipit ostendere quis sit primus motus, et quale sit
primum movens. Et dividitur in partes duas: in prima ostendit quis
sit primus motus; in secunda quale sit primum movens, ibi: quod autem
hoc necesse est etc.: circa primum duo facit: primo dicit de quo est
intentio; secundo exequitur propositum, ibi: tribus autem
existentibus et cetera. Dicit ergo primo, quod ad hoc quod praemissa
certius considerentur, oportet ab alio principio incipere, ut scilicet
consideremus utrum sit aliquis motus, quem contingat esse in infinitum
continuum: et si contingat aliquem motum talem esse, quis est hic, et
quis est etiam primus motuum. Et ne aliquis putaret alium esse quem
contingit esse continuum, et qui est primus, ad hoc excludendum
subiungit manifestum esse quod, cum necessarium sit motum semper esse,
et quod primus est in sempiternum continuus, propter hoc quod causatur
a primo movente immobili; necesse est quod sit unus et idem motus quem
contingit esse in sempiternum continuum, et qui est primus.
2. Deinde cum
dicit: tribus autem existentibus etc., ostendit propositum: et primo
per rationes; secundo per antiquorum dicta, ibi: quod autem secundum
locum mutatio et cetera. Circa primum duo facit: primo ostendit quod
motus localis est primus; secundo quis motus localis, ibi: quae autem
loci mutatio et cetera. Primum ostendit tripliciter: primo quidem per
proprietates motuum; secundo per distinctionem prioris et posterioris,
ibi: amplius et hinc considerantibus etc.; tertio per ordinem
mobilium, ibi: maxime autem manifestum est et cetera.
3. Circa primum
ponit duas rationes: circa quarum primam sic procedit. Primo enim
proponit quod intendit: et dicit quod cum sint tres species motus,
unus quidem qui est secundum quantitatem, qui vocatur augmentum et
diminutio; alius autem qui est secundum passibilem qualitatem, et
vocatur alteratio; tertius autem qui est secundum locum, et vocatur
loci mutatio: necesse est quod iste sit primus inter omnes. Et hoc
secundo probat sic: quia impossibile est quod augmentum sit primus
motus. Augmentum enim esse non potest nisi alteratio praeexistat;
quia illud quo aliquid augmentatur, est quodammodo dissimile et
quodammodo simile. Quod enim sit dissimile, patet; quia illud quo
aliquid augmentatur est alimentum, quod est in principio contrarium ei
quod nutritur, propter diversitatem dispositionis. Sed quando iam
additur ut augmentum faciat, necesse est quod sit simile. De
dissimilitudine autem non transitur ad similitudinem, nisi per
alterationem. Necesse est ergo quod ante augmentum praecedat
alteratio, per quam alimentum de una contraria dispositione mutetur in
aliam. Tertio vero ostendit quod ante omnem alterationem praecedat
motus localis: quia si aliquid alteratur, necesse est quod sit aliquid
alterans, quod potentia calidum faciat esse actu calidum. Si autem
hoc alterans semper esset eodem modo propinquum in eadem distantia ad
alteratum, non magis faceret calidum nunc quam prius: manifestum est
ergo quod movens in alteratione non similiter distat ab eo quod
alteratur, sed aliquando est propinquius, aliquando remotius; quod
non potest contingere sine loci mutatione. Si ergo necesse est motum
semper esse, necesse est loci mutationem semper esse, cum sit prima
motuum. Et si inter loci mutationes una est prior alia, necesse est,
si praemissa sunt vera, quod prima sit sempiterna.
4. Secundam
rationem ponit ibi: amplius autem omnium etc.: quae talis est.
Alteratio, sicut in septimo probatum est, fit secundum passiones vel
passibiles qualitates; inter quas, secundum antiquorum opinionem,
principium esse videtur densitas et raritas; quia et grave et leve, et
molle et durum, et calidum et frigidum videntur consequi rarum et
densum, et secundum ea distingui (in elementis enim densa quidem
inveniuntur gravia et frigida, rara vero calida et levia). Et hoc
quidem aliqualiter verum est, si in passionibus ordo attendatur
secundum propinquitatem ad materiale principium: nam rarum et densum
maxime videntur ad materiam pertinere, ut patet ex his quae in quarto
sunt dicta. Densitas autem et raritas videntur esse quaedam
congregatio et disgregatio; secundum quas, scilicet congregationem et
disgregationem, antiqui philosophi ponebant fieri generationem et
corruptionem substantiarum. Qua quidem opinione nunc utitur ut
probabili, antequam veritatem generationis et corruptionis ostendat in
libro de generatione. Illa autem quae congregantur et disgregantur,
ex hoc ipso secundum locum mutari videntur. Loci ergo mutatio
principium est alterationis. Sed attendendum quod congregatio et
disgregatio corporum existentium in actu ad motum localem pertinent:
congregatio vero et disgregatio, secundum quod eadem materia continetur
sub magnis vel parvis dimensionibus, non pertinent ad motum localem,
sed ad motum alterationis. Et secundum hoc Aristoteles supra in
quarto assignavit rationem rari et densi. Sed hic loquitur secundum
quod erat probabile ex opinione aliorum philosophorum. Sicut autem
motus localis requiritur ad alterationem, ita etiam requiritur ad
augmentum. Necesse est enim quod eius quod augetur et decrescit,
magnitudo mutetur secundum locum; quia quod augetur excrescit in
maiorem locum, quod autem decrescit in minorem contrahitur. Sic ergo
patet quod motus localis est naturaliter prior et alteratione et
augmento.
5. Deinde cum
dicit: amplius et hinc considerantibus etc., probat idem,
distinguendo modos prioris et posterioris. Et dicit quod ex hac
consideratione manifestum erit quod loci mutatio est prima inter motus;
quia sicut in aliis rebus prius aliquid altero dicitur multipliciter,
ita et in motu. Dicitur enim uno modo prius, quo non existente, non
erunt alia, sed illud potest esse sine aliis: sicut unum est prius
duobus, quia duo non possunt esse nisi sit unum, unum autem potest
esse si non sint duo. Secundo dicitur aliquid prius tempore: quod
scilicet est remotius a praesenti nunc in praeterito, vel propinquius
in futuro, ut in quarto dictum est. Tertio dicitur aliquid prius
secundum substantiam, idest secundum substantiae complementum; sicut
actus est prior potentia, et perfectum imperfecto.
6. Secundo ibi:
quare quoniam motum etc., probat motum localem esse primum tribus
modis praedictis; et primo quantum ad primum; secundo quantum ad
secundum, ibi: adhuc tempore etc.; tertio quantum ad tertium, ibi:
omnino autem videtur et cetera. Dicit ergo primo, quod cum necesse
sit semper motum esse, ut supra probatum est, hoc potest intelligi
dupliciter: uno modo quod sit aliquis continuus motus; alio modo
secundum quod sunt motus consequenter se habentes, inter quos nihil sit
medium. Magis autem salvatur sempiternitas motus, si motus sit
continuus: et iterum dignius est esse continuum, quam consequenter,
quia plus habet de ratione unitatis et perpetuitatis; semper autem in
natura debemus accipere quod dignius est, si sit possibile. Est autem
possibile aliquem motum esse in infinitum continuum; non autem aliquem
alium nisi loci mutationem: quod nunc quidem supponatur, posterius
quidem probabitur. Ex quo apparet necesse esse ponere motum localem
esse primum. Alii enim motus non requiruntur ad hoc quod sit motus
localis. Nulla enim necessitas est, ut id quod movetur secundum
locum, augmentetur vel alteretur; quia non est necesse quod corpus
quod movetur secundum locum, generetur aut corrumpatur; augmentum
autem et alteratio locum habent solum in iis quae generantur et
corrumpuntur. Sed nullum horum motuum esse contingit, nisi sit ille
motus sempiternus, et quem movet primum movens, quem diximus non esse
nisi motum localem. Sic igitur motus localis potest esse sine aliis,
sed non e converso. Est ergo primus, primo modo prioritatis.
7. Deinde cum
dicit: adhuc tempore prior est etc., probat quod sit prius tempore.
Et circa hoc duo facit: primo ostendit quod simpliciter loquendo est
prius tempore; quia id quod est perpetuum, simpliciter loquendo, est
prius tempore quam non perpetuum: solum autem motum localem contingit
esse perpetuum, ut dictum est: ergo simpliciter loquendo est primus
tempore.
8. Secundo ibi:
sed in uno quidem etc., excludit quandam obiectionem, per quam
videtur hoc removeri. Quia si consideremus aliquod unum corpus quod de
novo generetur, loci mutatio est postrema tempore inter omnes motus;
quia primo generatur, postea alteratur et augetur, et demum habet
motum secundum locum, quando iam perfectum est, ut patet in homine et
in pluribus animalibus. Sed per hoc non excluditur quin simpliciter
motus localis sit primus tempore: quia ante omnes istos motus qui sunt
in hoc generato, necesse est praecedere quendam motum localem in aliquo
priori mobili, quod sit causa generationis his quae generantur sicut
generans est causa eius quod generatur, ita tamen quod ipsum non est
generatum. Quod autem motus qui praecedit generationem sit motus
localis, et quod sit simpliciter primus motuum, ostendit subdens:
quoniam generatio videtur esse prima motuum in his quae generantur,
quia primo oportet rem fieri quam moveatur; et hoc verum est in
quocumque generato: sed tamen necesse est esse aliquod prius motum quam
ea quae generantur, et quod ipsum non sit generatum; vel si est
generatum, quod etiam illo priori sit aliud prius; et sic vel
procedetur in infinitum, quod est impossibile, ut supra ostensum est,
vel pervenietur ad aliquod primum. Sed impossibile est generationem
esse primam, quia sic sequeretur quod omnia quae moventur essent
corruptibilia: omne enim generabile est corruptibile. Si ergo primum
mobile generatur, sequitur quod sit corruptibile, et per consequens
omnia consequentia mobilia. Si ergo generatio non est prima
simpliciter, manifestum est quod nullus consequentium motuum potest
esse simpliciter primus. Et dico consequentes motus, augmentum,
alterationem, decrementum, et tandem corruptionem, qui omnes motus
tempore generationem sequuntur. Si ergo generatio non est prior loci
mutatione, sequitur quod nulla aliarum mutationum possit esse prior
simpliciter quam loci mutatio. Et ita, cum necesse sit esse aliquam
primam simpliciter, sequitur quod loci mutatio sit prima.
9. Deinde cum
dicit: omnino autem videtur etc., probat quod motus localis sit
primus perfectione. Et hoc ostendit dupliciter. Primo sic: omne
quod fit, dum fit, est imperfectum, et tendit ad principium, idest
ut assimiletur principio suae factionis, quod est primum naturaliter.
Ex quo patet quod id quod est posterius in generatione, est prius
secundum naturam. Sed in processu generationis in omnibus
generabilibus ultimo invenitur loci mutatio, non solum in eodem, sed
etiam considerando totum progressum naturae generabilium; inter quae
quaedam viventia sunt penitus immobilia secundum locum propter
indigentiam organi, sicut plantae, quae non habent organa motus
processivi, et similiter multa genera animalium; sed perfectis
animalibus inest motus localis. Si igitur loci mutatio inest illis
quae magis comprehendunt naturam, idest quae magis perveniunt ad
perfectionem naturae, sequitur quod motus localis sit primus secundum
substantiae perfectionem inter omnes motus.
10. Secundo ibi:
et quia nequaquam etc., ostendit idem sic. Quanto aliquis motus
minus removet a mobili, tanto subiectum eius est perfectius, et sic
ipse motus etiam quodammodo est perfectior. Secundum autem motum
localem solum nihil removetur quod insit subiecto mobili: secundum enim
alterationem fit transmutatio secundum qualitatem, in augmento vero et
decremento secundum quantitatem, quae insunt subiecto; transmutatio
vero generationis et corruptionis attenditur secundum formam quae
constituit substantiam subiecti; motus autem localis est solum secundum
locum, qui exterius continet. Relinquitur ergo quod motus localis sit
maxime perfectus.
11. Deinde cum
dicit: maxime autem manifestum est etc., probat quod motus localis
sit primus, ex parte mobilis. Manifestum est enim quod movens seipsum
propriissime movet se secundum motum localem. Cum igitur movens
seipsum sit principium aliorum moventium et mobilium, et per consequens
sit primum inter omnia quae moventur; sequitur quod motus localis, qui
est ei proprius, sit primus inter omnes motus. Sic igitur concludit
ex praemissis, quod loci mutatio sit prima inter omnes motus.
|
|