|
1. Postquam
philosophus ostendit quod motus localis est primus inter omnes motus,
hic ostendit quis motus localis sit primus. Et quia, sicut supra
dixit, necesse est eundem esse motum continuum et primum, dividitur
haec pars in partes duas: in prima ostendit quis motus possit esse
semper continuus; in secunda ostendit quod ille motus est primus,
ibi: quod autem lationum circularis et cetera. Prima autem pars
dividitur in partes tres: in prima ostendit quod nullus motus potest
esse continuus nisi localis; in secunda quod nullus motus localis
potest esse continuus praeter circularem, ibi: quoniam autem contingit
esse quendam etc.; in tertia ostendit quod motum circularem contingit
esse continuum, ibi: qui autem in circulari et cetera. Circa primum
duo facit: primo proponit quod intendit; secundo probat propositum,
ibi: omnes enim ex oppositis et cetera. Dicit ergo primo, quod cum
ostensum sit quod loci mutatio est prima inter omnes species motus,
nunc ostendendum est quae loci mutatio sit prima; quia eius etiam sunt
multae species, ut in septimo ostensum est. Et simul etiam secundum
eandem methodum, idest artem, idest secundum eandem artificialem
considerationem, erit manifestum id quod nunc paulo supra diximus, et
quod etiam prius suppositum est in principio huius octavi, quod
contingit aliquem motum esse continuum et perpetuum. Oportet enim quod
idem sit primus et continuus, ut supra ostensum est; et ideo sub eadem
consideratione utrumque eorum cadit. Quod ergo nulla alia species
motus praeter loci mutationem possit esse continua et perpetua,
manifestum est ex his quae dicentur.
2. Deinde cum
dicit: omnes enim ex oppositis etc., ostendit propositum. Et circa
hoc duo facit: primo ostendit quod nulla alia species mutationis
praeter localem potest esse continua et perpetua, una et eadem
existens; secundo quod nec duae mutationes aliae oppositae possunt sibi
succedere sine interpositione quietis, ibi: amplius in generatione et
cetera. Circa primum duo facit: primo ostendit propositum; secundo
excludit quasdam obiectiones, ibi: nihil enim differt et cetera.
Circa primum duo facit: primo ostendit propositum in motibus; secundo
in mutationibus, ibi: similiter autem et in mutationibus et cetera.
Proponit ergo primo unam propositionem, quae communiter vera est tam
in motibus quam in mutationibus, quod scilicet omnes motus et
mutationes sunt ex oppositis in opposita: a qua generalitate excipitur
quodammodo loci mutatio, ut in fine sexti dictum est. Generatio enim
et corruptio, quae sunt mutationes, habent pro terminis esse et non
esse; alterationis vero termini oppositi sunt contrariae passiones,
idest passibiles qualitates, ut calidum et frigidum, album et nigrum;
augmenti vero et diminutionis oppositi termini sunt magnum et parvum,
sive perfectum et imperfectum in magnitudine seu quantitate.
Manifestum est autem ex his quae dicta sunt in quinto, quod motus qui
sunt in contraria sunt contrarii: motus igitur qui est in album,
contrarium est motui qui est in nigrum. Sed contraria non possunt esse
simul: ergo dum aliquid movetur ad album, non simul movetur ad
nigrum. Quod ergo incipit moveri ab albo in nigrum motu
denigrationis, etiamsi moveretur motu dealbationis dum fieret album,
tamen manifestum est quod non poterat simul moveri motu denigrationis.
Quod autem prius existebat, si non semper movebatur aliquo motu
determinato, necesse est dicere quod prius quiescebat quiete opposita
huic motui: quia omne quod est natum moveri, vel quiescit vel
movetur. Manifestum est ergo quod id quod movetur in aliquod
contrarium, aliquando quiescebat quiete opposita tali motui. Nullus
ergo motus qui est in aliquod contrarium, potest esse continuus et
perpetuus. Si ergo huic conclusioni addatur quod primo positum est,
scilicet quod omnis motus alterationis vel augmenti vel decrementi sit
in aliquod contrarium, sequetur quod nullus huiusmodi motus possit esse
continuus et perpetuus.
3. Deinde cum
dicit: similiter autem etc., ostendit idem in mutationibus, idest in
generatione et corruptione; quia generatio et corruptio opponuntur et
universaliter secundum communem oppositionem entis et non entis, et
iterum in singulari, sicut generatio ignis opponitur corruptioni
ignis, secundum oppositionem esse ipsius et non esse. Unde si
impossibile est simul esse oppositas mutationes, sequetur quod nulla
mutatio sit continua et perpetua, eodem modo sicut et prius de
motibus: sed necesse erit inter duas generationes eiusdem, intervenire
medium tempus in quo erat corruptio; et similiter inter corruptiones
tempus generationis.
4. Deinde cum
dicit: nihil enim differt etc., excludit tres obiectiones. Primo
quia posset aliquis dicere quod cum mutationes opponantur secundum
oppositionem terminorum; termini autem generationis et corruptionis non
sunt contrarii, sed oppositi secundum contradictionem; videtur sequi
quod generatio et corruptio non sunt contraria: et sic non erit eadem
ratio de eis et de motibus qui sunt contrarii. Huic ergo obiectioni
respondet, dicens quod nihil differt mutationes quae differunt secundum
contradictorios terminos, esse contrarias vel non contrarias, dummodo
hoc solum verum sit, quod impossibile sit ambas eidem simul inesse.
Hoc enim quod est esse contrarium vel non contrarium, nihil est utile
ad rationem praemissam.
5. Secundam
obiectionem excludit ibi: neque si non necesse et cetera. Posset enim
aliquis dicere, quod necesse est illud quod non semper movetur prius
quiescere, quia motus opponitur quieti; sed hoc non habet locum in
mutationibus generationis et corruptionis, quibus non opponitur quies
proprie loquendo, ut in quinto dictum est. Huic ergo obiectioni
respondet, dicens quod nihil etiam differt quantum ad propositam
rationem, si non est necesse quiescere in aliquo contradictoriorum
terminorum; neque etiam si mutatio non contrariatur quieti (quia
fortasse illud quod non est, non potest quiescere: corruptio autem est
in non esse: unde videtur quod in termino corruptionis non possit esse
quies): sed hoc solum sufficit ad propositum, si sit tempus medium
inter duas generationes aut inter duas corruptiones. Sic enim
consequens erit quod neutra istarum mutationum sit continua. Post hoc
autem redit ad primam obiectionem: et dicit quod ideo non differt
contrarias aut non contrarias esse secundum contradictionem mutationes,
quia neque etiam in prioribus, in quibus agebatur de motibus, non erat
utile ad propositum quod in eis est contrarietas, sed quod non
contingit eos simul esse; quod non est proprium contrariorum, sed
commune omnibus oppositis.
6. Tertiam
obiectionem excludit ibi: non oportet autem turbari et cetera.
Dixerat enim supra, motus esse contrarios qui sunt in contraria: cum
ergo motus sit contrarius quieti, videtur sequi quod uni sint duo
contraria; quod est impossibile, ut probatur in X Metaphys. Ad hoc
ergo excludendum dicit, quod non oportet de hoc turbari, quod videtur
sequi idem esse contrarium pluribus, scilicet motus et quieti et motui
qui est in contrarium. Sed hoc solum debemus accipere, quod unus
motus contrarius opponitur quodammodo et motui contrario et quieti;
motui quidem contrario secundum directam contrarietatem, quieti autem
magis secundum oppositionem privativam; quae tamen habet aliquid de
contrarietate, inquantum quies opposita est finis et complementum
contrarii motus: sicut etiam aequale et commensurabile opponitur
quodammodo duobus, scilicet excellenti et ei quod excellitur, sive
magno et parvo, quibus opponitur secundum privationem magis, ut patet
in X Metaphys. Et iterum hoc oportet accipere, quod non contingit
simul esse neque oppositos motus neque oppositas mutationes.
7. Deinde cum
dicit: amplius in generatione et corruptione etc., ostendit quod non
solum inter duos motus vel mutationes eiusdem speciei oportet esse
medium tempus; et quod nulla mutatio una, quae est in aliquod
oppositorum, potest esse perpetua et continua; sed etiam quod
impossibile est quod oppositi motus aut mutationes sic succedant sibi
invicem, quod non intercidat tempus medium. Hoc enim videtur penitus
esse inconveniens in generatione et corruptione, si quando aliquid
factum est, generatione completa, statim necesse sit quod corruptio
incipiat; et quod nullo tempore permaneat id quod generatum est.
Frustra enim aliquid generaretur, nisi generatum in esse permaneret.
Unde ex his mutationibus potest fieri fides in aliis: hoc enim est
naturale quod similiter se habet in omnibus, quia natura semper eodem
modo operatur. Sicut ergo inconveniens videtur quod id quod
generatur, statim cum generatum est corrumpatur; ita inconveniens
videtur quod id quod dealbatur, statim cum factum est album
denigretur, et quod id quod augetur statim decrescat. In omnibus enim
his naturae intentio frustraretur.
|
|