|
1. Postquam
philosophus ostendit quod motus reflexus non potest esse continuus et
unus, hic secundum praemissa solvit quasdam dubitationes. Et
dividitur in partes tres, secundum tres dubitationes quas ex praemissis
solvit: secunda pars incipit ibi: eodem autem modo obviandum est
etc.; tertia ibi: manifestum autem et cetera. Circa primum duo
facit: primo ponit dubitationem; secundo solvit eam, ibi: non ergo
ponendum est et cetera.
2. Dicit ergo
primo, quod hoc quod dictum est ad probandum quod motus reflexus non
est continuus, potest etiam dici ad solvendum quandam dubitationem.
Est enim una talis dubitatio. Sint duae magnitudines aequales,
quarum una dicatur e et alia z. Sint etiam duo mobilia aequaliter
velocia, quorum unum sit a et aliud sit d; et moveatur a continue ab
extremo, idest principio magnitudinis, ad c; d vero feratur ad I.
Et ponamus quod in magnitudine quae est e, signetur quoddam signum
medium quod est b, quod tantum distet a c, quantum in magnitudine quae
est z, distat z ab I. Et ponamus quod simul dum a in suo motu
continuo accedit ad b signum, quod d mobile in suo motu continuo
recedat a z, et veniat ad I. Cum ergo motus sint regulares et aeque
veloces utriusque mobilis, sequetur quod prius veniet d in I, quam a
veniat in c: quia quod prius recedit, prius perveniet ad finem
aequalis magnitudinis; prius autem recessit d a z, quam a recederet a
b, quia d recessit a z quando a pertingebat ad b. Ergo secundum hoc a
non simul advenit in b, et recessit ab eo; et ita sequitur quod
posterius recesserit quam advenerit: quia si simul adveniret et
recederet, non posterius moveri inciperet. Et ita necessitas est quod
a, dum continue fertur, quiescat in b: et sic motus continuus erit
compositus ex quietibus, sicut Zeno ponebat, ut supra habitum est in
sexto.
3. Deinde cum
dicit: non ergo ponendum etc., solvit motam dubitationem secundum
praemissa. Supponebat enim obiectio praedicta quod a, dum continue
movetur, accedit ad aliquod signum in medio magnitudinis positum,
scilicet ad b, et quod simul dum accedit a ad b, d recedit a quodam
alio signo, scilicet a z; quod est contra praemissa. Dictum est enim
supra, quod cum aliquid continue fertur, neque potest adesse neque
abesse, idest recedere et accedere, a signo medio. Ergo non est
ponendum hoc quod obiectio supponebat, quod cum a affuit, idest
accessit ad b, ipsum d simul recessit a z: quia si detur quod a
accessit ad b, erit pari ratione dare quod recesserit, et quod hoc non
fuerit simul, sed in duobus instantibus, ita quod in tempore
intermedio quieverit. Sed sicut dictum est prius, cum aliquid
continue movebatur, in aliquo signo medio non aberat et aderat, sed
simpliciter erat; non quidem per aliquod tempus, quia sic quiesceret,
sed in decisione temporis, idest in aliquo nunc, quod dividit tempus.
Hoc ergo quod obiectio supponebat, scilicet quod a adesset, et quod d
abesset ab aliquo signo medio, impossibile est dicere in motu
continuo. Sed in reflexo necesse est ut ita dicatur. Si enim aliquod
mobile quod est I, feratur ad punctum quod est d, et iterum
reflectatur, manifestum est quod mobile utitur ultimo quod est d,
quasi principio et quasi fine, scilicet uno signo ut duobus: unde
necesse est quod ibi quiescat. Nec est dicendum quod simul accesserit
ad ipsum d, et recesserit ab eodem: quia sequeretur quod simul in
eodem instanti esset ibi et non esset. Omne enim quod motum est, est
in termino ad quem movebatur; et omne quod incipit moveri, non est in
termino a quo incipit moveri: hoc autem significatur, cum dicimus
adesse vel accedere, quod est terminari motum ad punctum illud; cum
autem dicimus abesse vel recedere, significamus motum incipere. Unde
necesse est omne quod accedit vel adest ad aliquod signum, esse in eo:
quod autem abest vel abscedit, non esse in eo. Quia ergo impossibile
est simul esse et non esse in aliquo signo, per consequens impossibile
est quod simul adsit et absit eidem, ut superius pluries est
suppositum. Est autem hic attendendum quod aliter utitur hic litteris
quam supra. Utitur enim hic I pro mobili, d vero pro termino: supra
autem e converso. Non est autem in motu reflexo danda solutio, quae
prius data est in motu continuo. Non enim potest dici quod mobile quod
est I, sit in termino quod est d, a quo incipit reflecti, solum in
decisione temporis, idest in nunc; et quod mobile neque affuerit neque
defuerit eidem, sicut dicebatur in motu continuo: quia in motu reflexo
necesse est venire ad finem qui est actu finis, et non in potentia
tantum, sicut medium in motu continuo erat principium et finis solum in
potentia. Illud ergo quod est in medio motus continui, est in
potentia tantum principium et finis; sed hoc a quo incipit reflexio,
est actu principium et finis: finis quidem motus qui erat deorsum,
puta lapidis; principium autem est in actu motus reflexi qui est
sursum, dum lapis cadens in terram resilit sursum. Sicut ergo in
magnitudine in qua est motus, signum a quo reflectitur est principium
et finis in actu; ita et in ipsis motibus est accipere actu finem unius
et principium alterius: quod non esset, nisi quies interveniret
media. Necesse est ergo quod id quod reflectitur in linea recta,
quiescat. Et ita sequitur quod in recta magnitudine non possit esse
motus continuus et perpetuus: quia magnitudo recta non est infinita,
et ita non posset esse in perpetuum motus rectus continuus, nisi
reflecteretur.
4. Deinde cum
dicit: eodem autem modo obviandum etc., ponit secundam dubitationem.
Et circa hoc tria facit: primo movet dubitationem; secundo excludit
quandam solutionem supra in sexto positam, ibi: in primis igitur
etc.; tertio ponit veram solutionem, ibi: sed verum dicendum et
cetera. Dicit ergo primo, quod eodem modo per ea quae supra ostensa
sunt, possumus obviare ad eos qui ponunt obiectionem Zenonis, qui sic
volebant argumentari. Omne quod movetur oportet quod prius pertranseat
medium quam perveniat ad finem: sed inter quoslibet duos terminos sunt
infinita media, propter hoc quod magnitudo est divisibilis in
infinitum; et ita impossibile est transire media, quia infinita non
contingit transire: ergo nihil potest movendo ad aliquem terminum
pervenire. Vel potest eadem dubitatio aliter formari, sicut quidam
eam proponunt. Omne quod pertransit aliquod totum, prius pertransit
medietatem: et cum medietas iterum dividatur in medietatem, oportet
quod prius pertransierit medietatem medietatis: et ita omne quod
movetur, numerat quamlibet medietatem, pertingendo ad ipsam. Sed
medietates sic accipi possunt in infinitum: ergo sequitur quod si
aliquid pertransit totam magnitudinem, quod numeravit numerum
infinitum; quod est manifeste impossibile.
5. Deinde cum
dicit: in primis igitur rationibus etc., excludit solutionem quam
supra in sexto posuerat ad hanc obiectionem: et primo recitat eam;
secundo excludit, ibi: sed haec solutio et cetera. Dicit ergo primo
quod praedicta obiectio soluta est supra in sexto, cum de motu in
communi agebatur, per hoc quod sicut magnitudo dividitur in infinitum,
ita et tempus; et sic eodem modo tempus habet in seipso infinita,
sicut et magnitudo. Et ita non est inconveniens si infinita quae sunt
in magnitudine, transeat aliquis in infinitis quae sunt in tempore:
quia non est inconveniens quod infinita magnitudo transeatur tempore
infinito; sed sicut in sexto ostensum est, infinitum eodem modo
invenitur in magnitudine et in tempore.
6. Deinde cum
dicit: sed haec solutio etc., excludit hanc solutionem. Et dicit
quod haec solutio sufficiens est ad obviandum interroganti qui sic
interrogabat: an contingeret in tempore finito transire et numerare
infinita. Quae quidem interrogatio repellebatur per hoc quod dicitur,
quod tempus finitum habet infinita, in quibus possunt transiri infinita
quae sunt in magnitudine. Sed ista solutio non sufficit ad rei
veritatem: quia si aliquis praetermittat quaerere de magnitudine; et
praetermittat interrogare an in tempore finito contingat infinita
transire; et faciat hanc eandem interrogationem de ipso tempore, utrum
scilicet infinita quae sunt in tempore possint transiri, propter hoc
quod tempus in infinitum dividitur: ad hanc interrogationem non
sufficiet praedicta solutio, et ideo oportet aliam solutionem
quaerere.
7. Deinde cum
dicit: sed verum dicendum est etc., ponit veram solutionem, secundum
ea quae supra praemiserat. Et dicit quod secundum veritatem hoc
dicendum est ad solutionem dubitationis motae, illud quod praemisimus
in rationibus supra positis proxime, scilicet quod si aliquis dividat
continuum in duo media, tunc utitur uno signo, scilicet in quo
dividitur continuum, tanquam duobus, quia facit ipsum et principium
unius partis, et finem alterius. Facit autem hoc numerando, et in
duo media dividendo. Cum autem sic divisum fuerit continuum, iam non
erit continuum, sive dividatur magnitudo, ut linea, sive dividatur
motus: quia nec motus potest esse continuus nisi sit continui,
scilicet et subiecti et temporis et magnitudinis super quam transit
motus. Sic ergo dividens numerat, et numerando continuitatem solvit.
Sed in continuo dum continuitas durat, sunt infinita media non in
actu, sed in potentia: quia si faciat aliquis aliquod medium esse in
actu, hoc erit per divisionem, ut dictum est, in quantum accipietur
ut principium unius et finis alterius; et sic non remanebit continuum,
sed stabit; idest iam media in actu non erunt infinita, sed in eis
erit status. Quod maxime accidit in eo qui vult numerare media: quia
necesse est ei quod unum signum numeret quasi duo, inquantum est unius
medietatis finis, et alterius principium. Et hoc dico quando non
numeratur totum continuum ut unum, sed numerantur duae medietates in
ipso. Si enim accipietur totum continuum ut unum, tunc iam dictum est
quod signum medium non accipitur ut finis et principium in actu, sed in
potentia tantum. His ergo visis, respondendum est ad eum qui
interrogat an contingat infinita transire sive in tempore sive in
magnitudine, quod quodammodo contingit, et quodammodo non contingit.
Cum enim sint infinita in actu, non contingit ea transire: cum autem
sint infinita in potentia, contingit. Et sic cum in continuo non sint
infinita media nisi in potentia, contingit infinita transire: quia
illud quod continue movetur, secundum accidens transivit infinita,
scilicet in potentia. Per se enim transivit lineam finitam, cui
accidit quod insint ei infinita media in potentia; sed ipsa linea
secundum substantiam et rationem est alia ab illis mediis infinitis.
Non enim linea componitur ex punctis: sed puncta possunt signari in
linea, inquantum dividitur.
8. Deinde cum
dicit: manifestum autem et quia etc., solvit tertiam dubitationem.
Et circa hoc tria facit: primo ponit dubitationem et solutionem;
secundo manifestat utrumque per exempla, ibi: sit tempus etc.;
tertio infert quoddam corollarium ex dictis, ibi: si autem quodcumque
et cetera. Ponit ergo dubitationem primo, quae solet fieri in
generationibus et corruptionibus. Quod enim generatur, desinit non
esse et incipit esse. Oportet autem aliud tempus assignari ei quod est
esse rei generatae vel corruptae, et aliud ei quod est non esse: puta
si ex aere generetur ignis, in toto tempore ab erat non ignis sed aer;
in toto autem tempore bc est ignis. Cum ergo hoc signum temporis quod
est b, sit utrique tempori commune, videtur quod in illo instanti
communi sit simul esse ignis et non esse eiusdem. Hanc ergo
dubitationem philosophus solvens, dicit manifestum esse quod nisi
aliquis illud signum temporis, quod dividit tempus prius a posteriori,
faciat semper esse posterioris rei, idest quod in illo instanti hoc
modo se habeat res sicut in tempore sequenti, sequitur quod idem sit
ens et non ens simul, et sequitur quod quando aliquid factum est, sit
non ens. Tunc enim factum est, quando generatio terminatur, scilicet
in illo nunc quod dividit tempus prius et posterius: si ergo in toto
tempore priori erat non ens, in hoc etiam nunc quando iam generatum
est, est etiam non ens, quia istud nunc est finis prioris temporis.
Quomodo autem ista inconvenientia non sequantur ostendit, subdens quod
unum et idem numero signum, scilicet nunc, est commune utrique
tempori, scilicet priori et posteriori: sed quamvis sit unum
subiecto, non tamen est unum ratione, sed duo; est enim finis prioris
temporis et principium posterioris. Sed si accipiatur in ipso nunc
quod res est, idest si accipiatur secundum quod est unum re, semper
tenet se cum posteriori passione. Vel aliter: quamvis ipsum nunc sit
finis temporis prioris et principium posterioris, et sic sit communis
utrique; tamen secundum quod est rei, idest secundum quod comparatur
ad rem quae movetur, semper est posterioris passionis; quia res quae
movetur, in illo instanti est subiecta passioni posterioris temporis.
9. Sic ergo
obiectione et solutione posita, manifestat utrumque per exempla: et
primo obiectionem, cum dicit: sit tempus et cetera. Dicit ergo: sit
tempus acb; res autem quae movetur sit d; quod quidem d in a tempore
sit album, in b autem non album. Videtur ergo sequi quod in c sit
album et non album. Et quomodo hoc sequatur ostendit subdens: si enim
in toto tempore a est album, sequitur quod in quolibet accepto in ipso
a sit album; et similiter si in toto tempore b est non album, sequitur
quod in quolibet ipsius accepto sit non album: cum ergo c sit acceptum
in utroque, quia est huius finis et illius principium, videtur sequi
quod in c sit album et non album.
10. Secundo ibi:
non ergo dandum est etc., manifestat solutionem supra positam. Et
dicit quod non est concedendum quod in quolibet accepto in a sit album,
sed est excipiendum ultimum nunc, quod est c, quod quidem iam est
postremum, idest ultimus terminus mutationis: puta si album vel fiebat
vel corrumpebatur in toto a, in c non corrumpitur nec fit album, sed
iam factum est et corruptum. Quod autem factum est, est; quod autem
corruptum est, non est. Unde manifestum est quod in c primo verum est
dicere hoc esse album, si ibi terminetur generatio albi, aut esse non
album, si ibi terminetur corruptio albi. Aut si hoc non dicatur,
sequentur inconvenientia supra posita, scilicet quod cum aliquid est
iam generatum, adhuc est non ens, et cum corruptum est, adhuc est
ens. Aut etiam sequitur quod aliquid simul sit album et non album, et
universaliter ens et non ens.
11. Deinde cum
dicit: si autem quodcumque etc., infert quoddam corollarium ex
praemissis, scilicet quod tempus non dividatur in indivisibilia
tempora: quia hoc posito, non poterit solvi praemissa dubitatio.
Dicit ergo quod necesse est omne quod est prius non ens et postea ens,
aliquando fieri ens: et iterum necesse est quod cum aliquid fit, non
est. Si autem haec duo quae supponit, sunt vera, impossibile est
quod tempus dividatur in indivisibilia tempora. Dividatur enim tempus
in indivisibilia tempora: et sit primum tempus indivisibile a;
secundum autem, consequenter se habens ad ipsum, sit b. D autem,
quod prius non erat album, et postmodum est album, fiebat album in a,
et tunc non erat album: oportet autem dare quod sit factum in aliquo
tempore indivisibili et habito, idest consequenter se habente,
scilicet in b, in quo iam est. Si autem fiebat album in a, sequitur
quod in a non erat album: in b autem est album. Cum ergo inter non
esse et esse sit generatio media, quia nihil transit de non esse in
esse nisi per generationem, sequitur quod inter a et b sit generatio
media: ergo erit aliquod tempus medium inter a et b, in quo fiebat
album (quia hoc ponitur tempus b, d generationis). Et similiter cum
in illo medio tempore indivisibili fiat album, est non album: unde
eadem ratione oportebit ponere aliud tempus adhuc medium, et sic in
infinitum. Et hoc ideo, quia non potest poni quod in eodem tempore
fiat et factum sit. Sed non est eadem ratio si dicatur quod non sunt
indivisibilia tempora in quae tempus dividitur. Dicemus enim secundum
hoc, quod unum et idem tempus est in quo fiebat et factum est. Sed
fiebat et erat non ens in toto tempore praecedenti: est autem factum et
ens in ultimo nunc temporis; quod quidem non se habet ad tempus
praecedens, sicut habitum aut consequenter, sed sicut terminus eius.
Sed si ponantur tempora indivisibilia, necesse est quod consequenter
se habeant. Manifestum est autem secundum praemissa, quod non
suppositis temporibus indivisibilibus, si aliquid fiat album in toto
tempore a, non est maius tempus in quo factum est et fiebat, quam in
quo fiebat solum. Quia in toto tempore fit, in ultimo autem termino
temporis est factum: tempus autem et terminus temporis non sunt aliquid
maius quam tempus tantum, sicut etiam punctum nihil magnitudinis
adiicit lineae. Sed si ponantur tempora indivisibilia, manifestum est
ex praemissis, quod oportet plus temporis esse in quo fit et factum
est, quam in quo fit solum. Ultimo autem epilogando concludit
principale intentum, dicens quod praemissae rationes sunt, et similes
eis, quibus credendum est tanquam propriis, quod motus reflexus non
est continuus.
|
|