|
1. Postquam
philosophus ostendit rationibus propriis quod motus reflexus non est
continuus, hic ostendit idem rationibus communibus et logicis. Et
circa hoc duo facit: primo dicit de quo est intentio; secundo probat
propositum, ibi: omne enim quod movetur et cetera. Dicit ergo
primo, quod si aliquis velit rationabiliter, idest logice, intendere
ad propositum ostendendum, videbitur hoc idem sequi, scilicet quod
motus reflexus non est continuus, ex rationibus quae ponentur.
2. Deinde cum
dicit: omne enim quod movetur etc., ostendit propositum: et primo
solum in motu reflexo locali; secundo communiter in omnibus motibus,
ibi: amplius et ex his manifestum et cetera. Prima ratio talis est.
Omne quod movetur continue, a principio sui motus ferebatur sicut in
finem ad hoc ad quod pervenit secundum loci mutationem, nisi fuerit
aliquid prohibens (quia a prohibente potuisset in aliam partem
deflecti). Exemplificat autem hanc propositionem, dicens quod si
aliquid per motum localem pervenit ad b, non solum quando propinquum
erat, sed statim quando incepit moveri, movebatur ad b: non est enim
aliqua ratio quare magis moveatur ad b nunc quam prius. Et simile est
in aliis motibus. Si autem ita sit quod motus reflexus sit continuus,
verum erit dicere quod id quod movetur ab a in c, et iterum reflectitur
in a, continue movetur. Ergo in prima parte motus qui est ab a in c,
movebatur ad terminum ultimae partis qui est a; et sic dum movetur ab
a, movetur ad a. Sequitur ergo quod simul moveatur contrariis
motibus: quia in motibus rectis contrarium est moveri ab eodem et in
idem; in motibus autem circularibus non est contrarium. Hoc autem est
impossibile, quod aliquid simul moveatur contrariis motibus: ergo
impossibile est quod motus reflexus sit continuus.
3. Deinde cum
dicit: simul autem et ex hoc etc., ex eodem medio ducit ad aliud
inconveniens. Si enim aliquid, dum movetur ab a, movetur ad a; non
autem potest moveri ad a nisi ex aliquo contraposito, quod sit c, in
quo mobile nondum fuit cum incipit moveri ab a: sequitur quod aliquid
movetur ex illo termino in quo non est; quod est impossibile. Non
enim potest aliquid recedere a loco in quo non est. Sic ergo
impossibile est quod motus reflexus sit continuus. Et si hoc est
impossibile, necesse est quod in puncto reflexionis mobile quiescat,
scilicet in c. Ex quo patet quod non est unus motus; quia motus qui
distinguitur per interpositionem quietis, non est unus.
4. Deinde cum
dicit: amplius et ex his etc., probat idem universalius in quolibet
genere motus, tribus rationibus. Quarum prima talis est. Omne quod
movetur, movetur aliqua specierum motus supra assignatarum: et
similiter omne quod quiescit oportet quod quiescat aliqua quietum
oppositarum praedictis motibus. Ostensum est enim supra in quinto,
quod non potest esse alius motus praeter assignatos. Accipiamus ergo
aliquem motum distinctum ab aliis motibus hoc modo, quod sit differens
specie ab aliis, sicut dealbatio differt a denigratione; non autem sic
quod motus qui accipitur distinguatur ab aliis sicut una pars motus ab
aliis partibus eiusdem motus, ut una pars dealbationis distinguitur ab
aliis partibus dealbationis eiusdem. Accepto ergo uno tali motu sicut
dictum est, verum est dicere quod illud quod non semper movetur hoc
motu, ex necessitate prius quiescebat opposita quiete: sicut quod non
semper dealbatur, aliquando quiescebat quiete opposita dealbationi.
Sed haec propositio non esset vera, si aliqua pars determinata motus
acciperetur: non enim est necesse ut id quod non semper movebatur hac
parte dealbationis, quod antea quiesceret quiete opposita; quia antea
etiam dealbabatur alia parte dealbationis. Et propter hoc signanter
dixit: et non si aliqua pars est totius. Hanc autem propositionem sic
probat. Duorum privative oppositorum necesse est, cum unum non
inest, alterum inesse susceptibili: quies autem opponitur motui
privative: ergo si mobile erat quando sibi motus non inerat, ex
necessitate sequitur quod tunc quies sibi inesset. Hac ergo
propositione probata, ex ratione supra posita assumit minorem, dicens
quod si motus recti contrarii sunt qui est ab a ad c, et qui est a c ad
a; et non contingit simul esse motus contrarios: manifestum est quod
quando movebatur ab a ad c, non movebatur tunc a c ad a; et sic isto
motu qui est a c ad a non semper movebatur. Unde secundum
propositionem praemissam, necesse est quod mobile prius quiesceret
quiete opposita. Ostensum est autem in quinto, quod motui qui est a
c, opponitur quies quae est in c: ergo quiescebat in c. Non ergo
motus reflexus erat unus et continuus, cum distinguatur per
interpositionem quietis.
5. Secundam
rationem ponit ibi: amplius autem et haec ratio etc.: quae talis
est. Simul corrumpitur non album et generatur album: et e contrario
simul corrumpitur album et fit non album. Sed si motus reflexus in
quolibet genere sit continuus, sequetur quod continue alteratio
terminetur ad album, et incipiat ex albo recedere, et quod non
quiescet ibi aliquo tempore: alioquin non esset continua alteratio, si
interponeretur quies. Sed sicut dictum est, cum fit album,
corrumpitur non album; et cum receditur ab albo, fit non album.
Sequetur ergo quod simul corrumpatur non album, et fiat non album:
quia ista tria sunt in eodem tempore, scilicet fieri album, et
corrumpi non album, et iterum fieri non album: si tamen continuetur
reflexio absque interpositione quietis. Hoc autem est manifeste
impossibile, quod simul fiat non album et corrumpatur non album. Non
ergo est possibile quod motus reflexus sit continuus. Haec autem ratio
ad generationem et corruptionem pertinere videtur. Et propter hoc,
hanc rationem dicit esse magis propriam quam praemissas, quia in
contradictoriis magis apparet quod non possunt esse simul vera. Et
tamen quod dicitur in generatione et corruptione, extenditur ad omnes
motus; quia in quolibet motu est quaedam generatio et corruptio.
Sicut enim in alteratione generatur et corrumpitur album vel non
album, ita et in quolibet alio motu.
6. Tertiam
rationem ponit ibi: amplius non si continuum etc.: quae talis est.
Sicut supra in quinto habitum est, non est necessarium si continuum
est tempus, quod propter hoc motus sit continuus. Motus enim
diversarum specierum, etsi succedant sibi in tempore continuo, non
tamen sunt continui, sed consequenter se habentes; eo quod oportet
continuorum esse unum communem terminum; contrariorum autem et specie
differentium, ut albedinis et nigredinis, non potest esse unus
communis terminus. Cum igitur motus qui est ab a in c, sit contrarius
motui qui est a c in a in quocumque genere motus, ut supra in quinto
ostensum est, impossibile est quod isti duo motus sint continui ad
invicem, etiam si tempus eorum sit continuum, nulla interposita
quiete. Relinquitur ergo quod motus reflexus nullo modo potest esse
continuus. Est autem considerandum quod rationes praemissae dicuntur
logicae, quia procedunt ex quibusdam communibus, scilicet ex
proprietate contrariorum.
|
|