|
1. Postquam movit
dubitationem de sempiternitate motus, hic intendit ostendere motum esse
sempiternum. Et dividitur in partes duas: in prima ostendit
propositum; in secunda solvit ea quae in contrarium obiici possent,
ibi: contraria autem his et cetera. Circa primum duo facit: primo
ponit rationes ad ostendendum sempiternitatem motus; secundo ponit
rationes contra opiniones philosophorum contrarium opinantium, ibi:
sed non aliquando et cetera. Circa primum duo facit: primo ostendit
quod motus semper fuit; secundo quod semper erit, ibi: eadem autem
ratio est et cetera. Circa primum duo facit: primo ostendit
propositum ratione accepta ex parte motus; secundo ratione accepta ex
parte temporis, ibi: adhuc autem prius et posterius et cetera. Circa
primum tria facit: primo praemittit quoddam quod est necessarium ad
probationem sequentem; secundo inducit probationem ad propositum
ostendendum, ibi: ergo et hoc necessarium est etc., tertio ostendit
necessitatem rationis inductae, ibi: alia quidem movent singulariter
et cetera.
2. Dicit ergo
primo, quod ad propositum ostendendum debemus incipere ab his quae
primo determinata sunt in physicis, ut eis quasi principiis utamur.
Per quod dat intelligere, quod praecedentes libri, in quibus de motu
in communi determinavit, et propter hoc appellantur universaliter de
naturalibus, habent quandam distinctionem ad hunc librum octavum, in
quo iam incipit motum ad res applicare. Assumit ergo id quod dictum
est in III physicorum, scilicet quod motus est actus mobilis
inquantum huiusmodi. Ex quo apparet quod ad hoc quod sit motus,
necesse est existere res quae possint moveri quocumque motu: quia non
potest esse actus sine eo cuius est actus. Sic ergo ex definitione
motus apparet quod necesse est esse subiectum mobile, ad hoc quod sit
motus. Sed etiam absque definitione motus per se manifestum est hoc,
ut patet ex communi sententia omnium: quilibet enim confitetur hoc esse
necessarium, quod non movetur nisi quod est possibile moveri: et hoc
secundum unumquemque motum; sicut quod non contingit alterari nisi quod
est alterabile, neque mutari secundum locum nisi quod est secundum
locum mutabile. Et quia subiectum naturaliter prius est eo quod est in
subiecto, possumus concludere in singulis mutationibus, et ex parte
mobilis et ex parte moventis, quod prius est ipsum subiectum
combustibile quam comburatur; et combustivum, idest subiectum potens
comburere, quam comburat; prius inquam, non semper tempore, sed
natura.
3. Ex hac autem
Aristotelis probatione, Averroes occasionem sumpsit loquendi contra
id quod secundum fidem de creatione tenemus. Si enim fieri quoddam
mutari est; omnis autem mutatio requirit subiectum, ut hic
Aristoteles probat; necesse est quod omne quod fit, fiat ex aliquo
subiecto: non ergo possibile est quod fiat aliquid ex nihilo. Adducit
etiam ad hoc secundam rationem: quia cum dicitur nigrum fieri ex albo,
hoc non dicitur per se, ita quod ipsum album convertatur in nigrum;
sed hoc dicitur per accidens, quia scilicet recedente albo, succedit
nigrum. Omne autem quod est per accidens, reducitur ad id quod est
per se: hoc autem ex quo aliquid fit per se, est subiectum, quod
intrat substantiam rei factae; omne ergo quod dicitur fieri ex
opposito, fit quidem ex opposito per accidens, per se autem ex
subiecto. Non ergo est possibile quod ens fiat ex non ente
simpliciter. Adducit autem ad hoc tertio communem opinionem omnium
antiquorum physicorum, ponentium nihil ex nihilo fieri. Assignat
autem duas causas, ex quibus reputat hanc positionem exortam, quod
aliquid ex nihilo fiat. Quarum prima est, quod vulgus non reputat
existentia, nisi ea quae sunt comprehensibilia visu: quia ergo vulgus
videt aliquid factum visibile, quod prius visibile non erat, reputat
possibile aliquid ex nihilo fieri. Secunda causa est, quia apud
vulgus reputatur esse ex diminutione virtutis agentis, quod indigeat
materia ad agendum: quod tamen non est ex impotentia agentis, sed ex
ipsa ratione motus. Quia ergo primum agens non habet potentiam aliquo
modo defectivam, sequitur quod agat absque subiecto.
4. Sed si quis recte
consideret, ex simili causa ipse deceptus fuit, ex qua causa nos
deceptos arbitratur, scilicet ex consideratione particularium entium.
Manifestum est enim quod potentia activa particularis praesupponit
materiam, quam agens universalius operatur; sicut artifex utitur
materia quam natura facit. Ex hoc ergo quod omne particulare agens
praesupponit materiam quam non agit, non oportet opinari quod primum
agens universale, quod est activum totius entis, aliquid
praesupponat, quasi non causatum ab ipso. Nec hoc etiam est secundum
intentionem Aristotelis. Probat enim in II Metaphys., quod id
quod est maxime verum et maxime ens, est causa essendi omnibus
existentibus: unde hoc ipsum esse in potentia, quod habet materia
prima, sequitur derivatum esse a primo essendi principio, quod est
maxime ens. Non igitur necesse est praesupponi aliquid eius actioni,
quod non sit ab eo productum. Et quia omnis motus indiget subiecto,
ut hic Aristoteles probat et rei veritas habet, sequitur quod
productio universalis entis a Deo non sit motus nec mutatio, sed sit
quaedam simplex emanatio. Et sic fieri et facere aequivoce dicuntur in
hac universali rerum productione, et in aliis productionibus. Sicut
ergo si intelligamus rerum productionem esse a Deo ab aeterno, sicut
Aristoteles posuit, et plures Platonicorum, non est necessarium,
immo impossibile, quod huic productioni universali aliquod subiectum
non productum praeintelligatur: ita etiam, si ponamus secundum nostrae
fidei sententiam, quod non ab aeterno produxerit res, sed produxerit
eas postquam non fuerant, non est necessarium quod ponatur aliquod
subiectum huic universali productioni. Patet ergo quod hoc quod
Aristoteles hic probat, quod omnis motus indiget subiecto mobili, non
est contra sententiam nostrae fidei: quia iam dictum est quod
universalis rerum productio, sive ponatur ab aeterno, sive non ab
aeterno, non est motus nec mutatio. Ad hoc enim quod sit motus vel
mutatio, requiritur quod aliter se habeat nunc et prius: et sic
aliquid esset prius existens; et per consequens haec non esset
universalis rerum productio, de qua nunc loquimur.
5. Similiter quod
dicit, quod aliquid dicitur fieri ex opposito per accidens, et ex
subiecto per se, veritatem habet in particularibus factionibus,
secundum quas fit hoc aut illud ens, ut homo aut canis: non autem
habet veritatem in universali entis productione. Quod patet ex hoc
quod philosophus dixit in I physicorum. Dixit enim ibi, quod si fiat
hoc animal, inquantum est hoc animal, non oportet quod fiat ex non
animali, sed ex non hoc animali, puta si fiat homo ex non homine, aut
equus ex non equo: si autem fiat animal inquantum est animal, oportet
quod fiat ex non animali. Sic ergo si fiat aliquod particulare ens,
non fit ex omnino non ente: sed si fit totum ens, quod est fieri ens
inquantum est ens, oportet quod fiat ex penitus non ente: si tamen et
hoc debeat dici fieri (aequivoce enim dicitur, ut dictum est). Quod
etiam introducit de antiquis philosophorum opinionibus, efficaciam non
habet: quia antiqui naturales non potuerunt pervenire ad causam primam
totius esse, sed considerabant causas particularium mutationum.
Quorum primi consideraverunt causas solarum mutationum accidentalium,
ponentes omne fieri esse alterari: sequentes vero pervenerunt ad
cognitionem mutationum substantialium: postremi vero, ut Plato et
Aristoteles, pervenerunt ad cognoscendum principium totius esse. Sic
igitur patet quod non movemur ad ponendum aliquid fieri ex nihilo, quia
reputemus ea esse solum entia quae sunt visibilia: sed magis e
contrario, quia non consideramus solas productiones particulares a
causis particularibus, sed productionem universalem totius esse a primo
essendi principio. Nec etiam ponimus quod indigere materia ad agendum
sit potentiae diminutae, quasi deficientis a virtute naturali: sed
dicimus hoc esse potentiae particularis, quae non potest super totum
ens, sed facit aliquod ens. Et potest sic dici esse potentiae
diminutae facere aliquid ex aliquo, sicut si dicamus potentiam
particularem esse minorem potentia universali.
6. Deinde cum
dicit: ergo et haec necessarium est etc., supposito quod ad hoc quod
sit motus requiratur mobile et motivum, sic argumentatur. Si motus
non semper fuit, necesse est dicere aut quod moventia et motiva sint
aliquando facta, cum prius non essent; aut quod sint perpetua. Si
ergo dicatur quod unumquodque mobile est factum, necesse est dicere
quod ante mutationem quae accipitur ut prima, sit alia mutatio et
motus, secundum quem factum est ipsum mobile, quod potest moveri et
motum esse. Quae quidem illatio dependet ex praecedentibus. Si enim
detur quod motus non semper fuerit, sed aliqua mutatio sit prima, ante
quam nulla fuerit; sequetur quod illa prima mutatio habeat aliquod
mobile, et quod illud mobile sit factum cum prius non fuerit; cum
ponantur omnia mobilia esse facta. Omne autem quod fit cum prius non
fuerit, fit per aliquem motum vel mutationem: motus autem vel mutatio
per quam fit mobile, est prior quam mutatio qua mobile movebatur: ergo
ante mutationem quae dicebatur esse prima, est alia mutatio; et sic in
infinitum. Si autem dicatur quod ea quae sunt mobilia semper
praeexistebant, etiam motu nullo existente, hoc videtur irrationabile
et dictum a nescientibus. Statim enim apparet quod si mobilia sunt,
oportet esse motum: mobilia enim naturalia simul etiam sunt moventia,
ut ex tertio patet. Moventibus autem et mobilibus naturalibus
existentibus, necesse est esse motum. Sed ut profundius ingrediamur
ad veritatis inquisitionem, necessarium est hoc idem accidere, si
ponantur mobilia et moventia praeexistentia semper ante motum, quod
sequebatur si ponantur haec esse facta: scilicet quod ante mutationem
quae ponitur prima, sit alia mutatio in infinitum. Quod sic patet.
Quia si ponatur quod sint aliqua mobilia et aliqua motiva, et tamen
aliquando primum movens incipiat movere, et aliquid moveri ab ipso, et
ante hoc nihil moveatur sed quiescat; oportebit dicere quod sit alia
mutatio prius facta in movente vel mobili, quam id quod ponebatur primo
movens, incipiat movere: quod sic patet. Quies enim est privatio
motus: privatio autem non inest susceptivo habitus et formae nisi
propter aliquam causam: erat ergo aliqua causa vel ex parte motivi vel
ex parte mobilis, quare quies erat: ergo ea durante, semper quies
remanebat. Si ergo aliquando movens incipiat movere, oportet quod
illa causa quietis removeatur. Sed non potest removeri nisi per
aliquem motum vel mutationem: ergo sequitur quod ante illam
mutationem, quae dicebatur esse prima, sit alia mutatio prior, qua
removetur causa quietis.
7. Deinde cum
dicit: alia quidem enim etc., probat necessitatem praemissae
rationis. Posset enim aliquis dicere quod contingit quandoque
quiescere et quandoque moveri, absque hoc quod praeextiterit aliqua
causa quietis, quae removeatur. Unde hoc vult excludere. Et circa
hoc duo facit: primo praemittit quoddam quod est necessarium ad
propositum; secundo inducit propositam probationem, ibi: sed igitur
quaecumque possibilia sunt et cetera. Dicit ergo primo quod eorum quae
movent, quaedam movent singulariter, idest uno modo tantum; quaedam
vero movent secundum contrarios motus. Quae movent tantum uno modo,
sunt naturalia; sicut ignis semper calefacit et nunquam frigefacit.
Sed agentia per intellectum movent secundum contrarios motus, quia una
scientia videtur esse contrariorum, sicut medicina est scientia sani et
aegri: unde videtur quod medicus per suam scientiam possit movere
secundum contrarios motus. Posuit autem hanc distinctionem moventium,
quia in iis quae agunt per intellectum, videtur non esse verum quod
ipse dixerat, scilicet quod si aliquid movetur cum prius quieverit,
oporteat prius removeri causam quietis. Agentia enim per intellectum,
videntur se ad opposita habere absque aliqua sui mutatione: unde
videtur quod possint movere et non movere, absque aliqua mutatione.
Ne ergo per hoc sua ratio impediatur, subiungit quod ratio sua
similiter tenet in iis quae agunt per intellectum, et in iis quae agunt
per naturam. Quia ea quae agunt per naturam, per se quidem semper
movent ad unum, sed per accidens quandoque movent ad contrarium; et ad
hoc quod illud accidens eveniat, necesse est esse aliquam mutationem;
sicut frigidum per se semper frigefacit, sed per accidens calefacit.
Sed quod per accidens calefaciat, hoc est per aliquam eius
mutationem: vel inquantum vertitur ad alium situm, ut alio modo
respiciat id quod nunc calefit ab eo, prius autem frigefiebat; vel
inquantum totaliter abscedit. Dicimus enim frigus esse causam caloris
abscedendo, sicut gubernator per sui absentiam est causa submersionis
navis: similiter etiam frigus per accidens fit causa caloris, vel per
maiorem elongationem, vel etiam per maiorem appropinquationem; sicut
in hyeme interiora animalium sunt calidiora, calore ad interius
recurrente propter frigus circumstans. Sic etiam est in agente
secundum intellectum. Scientia enim, licet sit una contrariorum,
tamen non aequaliter utrorumque, sed unius principaliter; sicut
medicina ad hoc est per se ordinata, quod faciat sanitatem. Si ergo
contingat quod medicus utatur sua scientia in contrarium ad inducendum
aegritudinem, hoc non erit ex scientia per se, sed per accidens,
propter aliquid aliud. Et ad hoc quod illud aliud adveniat cum prius
non esset, necesse est esse aliquam mutationem.
8. Deinde cum
dicit: sed igitur quaecumque etc., inducit probationem ad propositum
ostendendum. Dicit ergo quod ex quo ita est, quod simili modo se
habet in iis quae agunt secundum naturam et secundum intellectum,
possumus universaliter de omnibus loquentes dicere, quod quaecumque
sunt possibilia facere aut pati aut movere vel moveri, non penitus
possibilia sunt, idest non possunt movere aut moveri in quacumque
dispositione se habeant; sed prout se habent in aliqua determinata
habitudine et propinquitate ad invicem. Et hoc concludit ex
praemissis: quia iam dictum est, quod tam in agentibus secundum
naturam, quam in agentibus secundum voluntatem, non est aliquid causa
diversorum, nisi in aliqua alia habitudine se habens. Et sic oportet
quod quando appropinquant ad invicem movens et motum convenienti
propinquitate, et similiter cum sunt in quacumque dispositione quae
requiritur ad hoc quod unum moveat et aliud moveatur, necesse sit hoc
moveri, et aliud movere. Si ergo non semper erat motus, manifestum
est quod non se habebant in ista habitudine ut tunc unum moveret et
aliud moveretur; sed se habebant sicut non possibilia tunc movere et
moveri; postmodum autem se habent in ista habitudine ut unum moveat et
aliud moveatur. Ergo necesse est quod alterum eorum mutetur. Hoc
enim videmus accidere in omnibus quae dicuntur ad aliquid, quod nunquam
advenit nova habitudo, nisi per mutationem utriusque vel alterius;
sicut si aliquid, cum prius non esset duplum, nunc factum est duplum,
etsi non mutetur utrumque extremorum, saltem oportet quod alterum
mutetur. Et sic si de novo adveniat habitudo per quam aliquid moveat
et aliud moveatur, oportet vel utrumque vel alterum moveri prius. Et
sic sequitur quod sit mutatio quaedam prior mutatione, quae dicebatur
esse prima.
9. Deinde cum
dicit: adhuc autem prius et posterius etc., ostendit propositum,
ratione sumpta ex parte temporis. Et primo praemittit duo quae sunt
necessaria ad sequentem probationem. Quorum primum est, quod prius et
posterius esse non possunt nisi tempus sit, cum tempus nihil sit aliud
quam prius et posterius secundum quod sunt numerata. Secundum est,
quod tempus non potest esse nisi sit motus; et hoc etiam patet ex
definitione temporis, quam supra in quarto posuit, dicens quod tempus
est numerus motus secundum prius et posterius.
10. Secundo ibi:
si igitur tempus etc., concludit quandam conditionalem ex iis quae in
quarto dicta sunt. Posuit enim ibi secundum suam sententiam, quod
tempus est numerus motus: secundum vero aliorum philosophorum
sententiam, tempus est motus quidam, ut ibidem dixit. Quodcumque
autem horum sit verum, sequitur hanc conditionalem esse veram: si
tempus semper est, necesse est motum esse perpetuum.
11. Tertio ibi: at
vero de tempore etc., probat antecedens praedictae conditionalis
dupliciter. Primo quidem per opiniones aliorum. Et dicit quod omnes
philosophi praeter unum, scilicet Platonem, concorditer videntur
sentire de tempore quod sit ingenitum, idest quod non inceperit esse
postquam prius non fuit. Unde et Democritus probat impossibile esse
quod omnia sint facta, quasi de novo inceperint, quia impossibile est
sic tempus esse factum, quod de novo inceperit. Sed solus Plato
generat tempus, idest dicit tempus de novo factum. Dicit enim Plato
quod tempus est simul factum cum caelo; ponebat autem caelum esse
factum, idest habere durationis principium, ut hic Aristoteles ei
imponit, secundum quod eius verba superficietenus sonare videntur;
quamvis Platonici dicant Platonem sic dixisse caelum esse factum,
inquantum habet principium activum sui esse, non autem ita quod habeat
durationis principium. Sic igitur solus Plato intellexisse videtur
quod tempus non potest esse sine motu; quia non posuit tempus esse ante
motum caeli.
12. Secundo ibi:
si igitur impossibile etc., probat idem per rationem: quia
impossibile est quod dicatur aut intelligatur esse tempus absque ipso
nunc, sicut impossibile est quod sit linea sine puncto. Nunc autem
est quoddam medium, habens de sui ratione quod sit simul et principium
et finis, principium quidem futuri temporis, finis autem praeteriti.
Ex quo apparet quod necesse est semper esse tempus. Quodcumque enim
tempus accipiatur, eius extremum est aliquod nunc ex utraque parte.
Et hoc patet per hoc, quod nihil est accipere in actu de tempore,
nisi nunc: quia quod praeteritum est, iam abiit; quod autem futurum
est, nondum est. Nunc autem quod accipitur in extremo temporis, est
principium et finis, ut dictum est. Ergo necesse est quod ex utraque
parte cuiuscumque temporis accepti, semper sit tempus: alioquin primum
nunc non esset finis, et ultimum nunc non esset principium. Ex hoc
autem quod tempus est sempiternum, concludit quod necesse est motum
sempiternum esse. Et rationem consequentiae assignat: quia tempus est
quaedam proprietas motus; est enim numerus eius, ut dictum est.
13. Videtur autem
quod Aristotelis ratio non sit efficax. Sic enim se habet nunc ad
tempus, sicut punctum ad lineam, ut in sexto habitum est: non est
autem de ratione puncti quod sit medium; sed aliquod punctum est quod
est tantum principium lineae, aliquod autem quod est tantum finis:
accideret autem omne punctum esse principium et finem, inquantum est
lineae infinitae. Non ergo posset probari quod linea sit infinita, ex
hoc quod omne punctum sit principium et finis: sed potius e converso,
ex hoc quod linea est infinita, probandum esset quod omne punctum esset
principium et finis. Sic ergo videtur quod omne nunc esse principium
et finem, non sic sit verum, nisi ex eo quod tempus ponitur
sempiternum. Videtur ergo Aristoteles in assumptione huius medii
supponere sempiternitatem temporis, quam debet probare. Averroes
autem volens salvare Aristotelis rationem, dicit quod hoc quod nunc
semper sit principium et finis, convenit ei inquantum tempus non est
stans sicut linea, sed fluens. Quod manifestum est nihil ad
propositum pertinere. Ex hoc enim quod tempus est fluens et non
stans, sequitur quod unum nunc non possit bis sumi, sicut bis sumitur
unum punctum: sed fluxus temporis nihil facit ad hoc quod nunc sit
principium et finis simul. Eiusdem enim rationis est inceptio et
terminatio in omnibus continuis, sive sint permanentia, sive
fluentia, ut ex sexto patet.
14. Et ideo aliter
dicendum est, secundum intentionem Aristotelis, quod hoc quod omne
nunc sit principium et finis, vult accipere ex eo quod primo
supposuit, scilicet quod prius et posterius non sit, tempore non
existente: hoc enim principio supposito ad nihil aliud usus est; sed
ex hoc concluditur quod omne nunc sit principium et finis. Detur enim
quod aliquod nunc sit principium alicuius temporis: manifestum est
autem ex definitione principii, quod principium temporis est ante quod
nihil eius existit: est ergo accipere aliquid ante vel prius quam ipsum
nunc, quod ponitur principium temporis. Prius autem non est sine
tempore: ergo nunc quod ponitur principium temporis, est etiam
temporis finis. Et eodem modo si ponatur nunc esse finis temporis,
sequitur quod sit etiam principium: quia de ratione finis est quod post
ipsum nihil sit eius: posterius autem non est sine tempore: sequitur
ergo quod nunc quod ponitur finis, sit etiam principium temporis.
15. Deinde cum
dicit: eadem autem ratio est etc., ostendit quod motus semper sit
futurus. Et ostendit hoc ex parte motus: quia ratio supra ex parte
motus accepta, non concludebat nisi quod motus nunquam incipiat; ratio
vero sumpta ex parte temporis, concludebat utrumque, et quod nunquam
inceperit, et quod nunquam deficiat. Dicit ergo quod eadem ratione
potest probari quod motus sit incorruptibilis, idest quod nunquam
deficiat, per quam probatur quod motus nunquam incepit. Sicut enim ex
hoc quod est motum incipere, sequitur quod sit quaedam mutatio prior
mutatione quae ponitur prima; sic si ponatur quod motus quandoque
deficiat, sequitur quod sit aliqua mutatio posterior ea quae ponitur
postrema. Et quomodo hoc sequatur manifestat abbreviando quod supra
diffusius dixerat circa inceptionem motus. Posuerat enim quod si motus
incepit, aut mobilia et moventia inceperunt, aut semper fuerunt. Et
similis divisio posset hic fieri; quia si motus deficiat, aut mobilia
et moventia remanebunt, aut non: sed quia supra ostenderat quod idem
sequitur secundum utrumque, ideo hic non utitur nisi altera via,
scilicet quod ponatur sic motus deficere, quod mobilia et moventia
deficiant. Hoc ergo supposito, dicit quod non simul quiescit, idest
deficit, motus in actu et ipsum mobile: sed sicut prior est generatio
mobilis quam motus eius, ita posterior est corruptio mobilis quam
cessatio motus. Quod sic patet: quia contingit quod remaneat aliquid
combustibile, postquam desinit comburi. Et sicut dictum est de
mobili, ita dicendum est de motivo: quia non simul desinit esse movens
in actu, et esse motivum in potentia. Sic igitur patet quod si etiam
ipsum mobile corrumpitur post cessationem motus, necessarium erit esse
quandam corruptionem ipsius mobilis. Et iterum quia ponitur quod omnia
moventia et mota desinunt, necessarium erit posterius, quod etiam
ipsum corruptivum corrumpatur. Cum ergo corruptio sit mutatio
quaedam, sequetur quod post ultimam mutationem sint aliquae
mutationes. Cum ergo hoc sit impossibile, sequitur quod motus in
perpetuum duret.
16. Hae igitur
rationes sunt, ex quibus Aristoteles probare intendit motum semper
fuisse et nunquam deficere. Quod quidem quantum ad unam partem fidei
nostrae repugnat, scilicet quod ponatur motus semper fuisse. Nihil
enim secundum fidem nostram ponitur semper fuisse, nisi solus Deus,
qui est omnino immobilis: nisi forte quis ipsum divinum intelligere
velit nominare motum; quod aequivoce intelligeretur: non enim de tali
motu Aristoteles hic intelligit, sed de motu proprie dicto. Quantum
vero ad aliam partem, non omnino est contrarium fidei: quia ut supra
dictum est, non agit Aristoteles de motu caeli, sed universaliter de
motu. Ponimus autem secundum fidem nostram, substantiam mundi sic
quandoque incepisse, quod tamen nunquam desinat esse. Ponimus etiam
quod aliqui motus semper erunt, praesertim in hominibus, qui semper
remanebunt, incorruptibilem vitam agentes, vel miseram vel beatam.
Quidam vero frustra conantes Aristotelem ostendere non contra fidem
locutum esse, dixerunt quod Aristoteles non intendit hic probare quasi
verum, quod motus sit perpetuus; sed inducere rationem ad utramque
partem, quasi ad rem dubiam: quod ex ipso modo procedendi frivolum
apparet. Et praeterea, perpetuitate temporis et motus quasi principio
utitur ad probandum primum principium esse, et hic in octavo et in
XII Metaphys.; unde manifestum est, quod supponit hoc tanquam
probatum.
17. Sed si quis
recte rationes hic positas consideret, huiusmodi rationibus veritas
fidei efficaciter impugnari non potest. Sunt enim huiusmodi rationes
efficaces ad probandum quod motus non inceperit per viam naturae, sicut
ab aliquibus ponebatur: sed quod non inceperit quasi rebus de novo
productis a primo rerum principio, ut fides nostra ponit, hoc iis
rationibus probari non potest; quod patet singulas illationes hic
positas consideranti. Cum enim quaerit, si motus non semper fuit,
utrum moventia et mobilia semper fuerunt vel non: respondendum est quod
primum movens semper fuit; omnia vero alia, sive sint moventia sive
mobilia, non semper fuerunt, sed inceperunt esse a causa universali
totius esse. Ostensum est autem supra, quod productio totius esse a
causa prima essendi, non est motus, sive ponatur quod haec rerum
emanatio sit ab aeterno, sive non. Sic ergo non sequitur quod ante
primam mutationem sit aliqua mutatio. Sequeretur autem si moventia et
mobilia essent de novo producta in esse ab aliquo agente particulari,
quod ageret aliquo subiecto praesupposito, quod transmutaretur de non
esse in esse, sive de privatione ad formam: de hoc enim modo
incipiendi procedit ratio Aristotelis.
18. Sed quia
ponimus saltem primum motorem semper fuisse, respondendum restat
sequenti eius deductioni, qua concludit quod si, praeexistentibus
moventibus et mobilibus, incipiat de novo esse motus, oportet quod
moventia vel mobilia prius non essent in hac dispositione, in qua sunt
dum est motus; et sic oportet quod primam mutationem praecedat aliqua
mutatio. Et si quidem de ipso motu loquamur, facilis est responsio:
non enim mobilia prius erant in hac dispositione in qua nunc sunt, quia
prius non erant; unde moveri non poterant. Sed sicut dictum est,
ipsum esse non acquisiverunt per mutationem vel motum, sed per
emanationem a primo rerum principio: et sic non sequitur quod ante
primam mutationem sit aliqua mutatio. Sed ulterius remanet quaestio de
prima rerum productione. Si enim primum principium, quod est Deus,
non aliter se habet nunc quam prius, non magis nunc res producit quam
prius: si vero aliter se habet, saltem mutatio quae est ex parte
eius, erit prior mutatione quae ponitur prima. Et quidem si esset
agens per naturam tantum, et non per voluntatem et intellectum, ex
necessitate concluderet ratio: sed quia agit per voluntatem, potest
per voluntatem aeternam producere effectum non aeternum, sicut
intellectu aeterno potest intelligere rem non aeternam: res enim
intellecta est quodammodo principium actionis in agentibus per
voluntatem, sicut forma naturalis in agentibus per naturam.
19. Sed adhuc magis
instat. Non enim videmus quod voluntas postponat facere quod vult,
nisi propter hoc quod aliquid exspectatur in futurum, quod nondum est
in praesenti; sicut si volo facere ignem non nunc, sed postea
exspectatur in futurum frigus, cuius causa facio ignem; vel ad minus
exspectatur praesentia temporis. Quod autem tempus succedat post
tempus, hoc non est absque motu: non ergo potest esse quod voluntas,
etiam si ponatur immutabilis, postponat facere id quod vult, nisi
aliquo motu interveniente. Et sic non potest esse quod nova productio
rerum proveniat a voluntate aeterna, nisi mediantibus motibus
succedentibus sibi in infinitum. Latet autem sic obiicientes, quod
haec obiectio procedit de agente in tempore, quod scilicet agit tempore
praesupposito: in huiusmodi enim actione quae fit in tempore, oportet
considerare aliquam determinatam habitudinem ad hoc tempus, vel ad
aliquid eorum quae sunt in hoc tempore, ut fiat magis in hoc tempore
quam in alio. Sed haec ratio locum non habet in agente universali,
quod et ipsum tempus simul cum ceteris producit. Cum enim dicimus res
non semper fuisse a Deo productas, non intelligimus quod infinitum
tempus praecesserit, in quo Deus ab agendo cessaverit, et postmodum
tempore determinato agere ceperit: sed quod Deus tempus et res simul
in esse produxerit postquam non fuerant. Et sic non restat in divina
voluntate considerandum, quod voluerit facere res non tunc sed postea,
quasi tempore iam existente: sed considerandum solum est hoc, quod
voluit quod res et tempus durationis earum inceperint esse postquam non
fuerant. Si autem quaeratur quare hoc voluit, sine dubio dicendum est
quod propter seipsum. Sicut enim propter seipsum res fecit, ut in eis
suae bonitatis similitudo manifestaretur; ita voluit eas non semper
esse, ut sua sufficientia manifestaretur, in hoc quod omnibus aliis
non existentibus, ipse in seipso omnem sufficientiam beatitudinis
habuit, et virtutis ad rerum productionem. Et hoc quidem dici potest
quantum humana ratio capere potest de divinis: salvo tamen secreto
divinae sapientiae, quod a nobis comprehendi non potest.
20. Quia igitur
huius rationis solutio procedit supponendo quod tempus non fuerit
semper, restat solvere rationem per quam ostendi videtur tempus semper
fuisse: et ideo forte Aristoteles post rationem de motu posuit
rationem de tempore, quia consideravit quod praemissa ratio de motu
efficaciam non haberet, nisi poneretur tempus aeternum. Quod ergo
dicit, quod quandocumque est tempus, necesse est ponere aliquod nunc
esse, indubitanter concedendum est: omne autem nunc esse principium et
finem temporis, concedi non oportet, nisi ponatur etiam motum semper
esse; ut scilicet sic quodlibet indivisibile in motu acceptum, quod
momentum dicitur, sit principium et finis motus: sic enim se habet
nunc ad momentum, sicut tempus ad motum. Si ergo ponimus motum non
semper fuisse, sed est accipere aliquod primum indivisibile in motu,
ante quod nihil fuit motus; erit etiam accipere aliquod nunc in
tempore, ante quod non fuit aliquod tempus. Iam autem ostendimus,
exponendo litteram, quod id quod Averroes dicit ad hanc rationem
confirmandam, efficaciam non habet. Sed nec illud quod Aristoteles
ad hoc ponit, scilicet quod prius et posterius non sunt sine tempore,
efficax esse potest. Cum enim dicimus quod principium temporis est
ante quod nihil eius est, non propter hoc oportet quod ipsum nunc quod
est principium temporis, praecedat tempus quod significatur cum dicitur
ante: sicut si in magnitudine dicam quod principium magnitudinis est
extra quod nihil est eius, non oportet quod extra illud principium
significet aliquem locum in rerum natura existentem, sed imaginabilem
tantum: alioquin esset ponere locum extra caelum, cuius est magnitudo
finita, habens principium et finem. Similiter etiam primum nunc quod
est principium temporis, non praecedit tempus in rerum natura
existens, sed secundum imaginationem nostram tantum. Et hoc tempus
designatur, cum dicitur quod primum nunc est principium temporis, ante
quod nihil est temporis. Vel potest dici, quod cum dicitur principium
temporis est ante quod nihil est temporis, ly ante non remanet
affirmatum, sed negatur; et sic non oportet ponere tempus ante
principium temporis. In iis enim quae sunt in tempore, accidit quod
eorum principio tempus aliquod praeexistat: sicut cum dicitur quod
principium iuventutis est ante quod nihil est de iuventute, potest
intelligi ly ante etiam affirmative, quia iuventus tempore mensuratur.
Tempus autem non mensuratur tempore; unde eius principio tempus non
praeexistit: et sic ly ante, quod ponitur in definitione principii
temporis, non oportet quod remaneat affirmatum, sed negatur. Est
tamen ante tempus aliqua duratio, scilicet aeternitas Dei, quae non
habet extensionem aut prius et posterius, sicut tempus, sed est tota
simul; et non est eiusdem rationis cum tempore, sicut nec magnitudo
divina cum magnitudine corporali. Sicut ergo, cum dicimus extra
mundum non esse nisi Deum, non ponimus aliquam dimensionem extra
mundum; ita cum dicimus ante mundum nihil fuisse, non ponimus aliquam
successivam durationem ante mundum.
|
|