|
1. Postquam
philosophus ostendit per proprias rationes, quod motus circularis est
continuus et primus; hic ostendit idem per quasdam logicas et communes
rationes. Et ponit tres rationes. Circa quarum primam dicit, quod
rationabiliter accidit quod motus circularis sit unus et continuus in
perpetuum, non autem motus rectus. Quia in recto determinatur
principium, medium et finis, et omnia haec tria est assignare in ipsa
linea recta: et ideo est in ipsa linea unde incipiat motus, et ubi
finiatur; quia omnis motus quiescit apud terminos, scilicet vel a quo
vel ad quem (has enim duas quietes supra in quinto distinxerat). Sed
in linea circulari termini non sunt distincti: nulla enim est ratio
quare unum punctum signatum in linea circulari, sit magis terminus quam
aliud; quia unumquodque similiter est et principium et medium et
finis. Et sic quodammodo quod movetur circulariter, semper est in
principio et in fine, inquantum scilicet quodlibet punctum signatum in
circulo potest accipi ut principium vel finis: et quodammodo nunquam
est in principio vel fine, inquantum scilicet nullum punctum circuli
est principium vel finis in actu. Unde sequitur quod sphaera
quodammodo movetur, et quodammodo quiescit: quia sicut in sexto dictum
est, sphaera dum movetur semper obtinet eundem locum secundum
subiectum, et quantum ad hoc quiescit; alium tamen et alium secundum
rationem, et quantum ad hoc movetur. Ideo autem in ipsa linea
circulari non distinguitur principium, medium et finis, quia haec tria
pertinent ad centrum; a quo sicut a principio procedunt lineae ad
circumferentiam, et ad ipsum terminantur lineae a circumferentia
protractae; et est etiam medium totius magnitudinis secundum
aequidistantiam ad omnia signa circumferentiae. Et ideo, quia
principium et finis circularis magnitudinis est extra circulationem,
scilicet in centro, ad quod non pertingit quod circulariter movetur;
non est assignare in motu circulari ubi quiescat illud quod fertur, cum
pervenerit ad ipsum: quia quod circulariter movetur, semper fertur
circa medium, sed non fertur ad ultimum, quia non fertur ad medium
quod est principium et ultimum. Et propter hoc, totum quod sphaerice
movetur, quodammodo semper quiescit, et quodammodo continue movetur,
ut dictum est. Ex his ergo quae dicta sunt, sic ratio extrahi
potest. Omnis motus qui nunquam est in principio et fine, est
continuus: sed motus circularis est huiusmodi: ergo et cetera. Et
per idem medium probatur quod motus rectus non possit esse continuus.
2. Deinde cum
dicit: accidit autem conversim etc., ponit secundam rationem, dicens
quod haec duo conversim se sequuntur, scilicet quod motus circularis
sit mensura omnium motuum, et quod sit primus motuum: omnia enim
mensurantur primo sui generis, ut in X Metaphys. ostenditur. Et
sic ista proposito convertibilis est: omne quod est mensura, est
primum sui generis; et omne quod est primum, est mensura. Sed motus
circularis est mensura omnium aliorum motuum, ut patet ex his quae in
fine quarti sunt dicta: ergo motus circularis est primus motuum. Vel
si supponatur quod motus circularis sit primus motuum propter supra
dictas rationes, concludetur quod sit mensura aliorum motuum.
3. Tertiam
rationem ponit ibi: amplius autem et regularem etc., dicens quod
solus motus circularis potest esse regularis: quia quae in linea recta
moventur, irregulariter feruntur a principio usque ad finem. Est enim
motus irregularis, ut in quinto dictum est, qui non est aequaliter
velox per totum: quod necesse est accidere in omni motu recto; quia in
motibus naturalibus, quanto aliqua quae moventur plus distant a prima
quiete, a qua incipit motus, velocius moventur; in motu autem
violento, quanto plus distant ab ultima quiete, ad quam terminatur
motus, tanto velocius moventur. Nam motus naturalis intenditur in
fine: violentus autem in principio. Hoc autem in motu circulari locum
non habet: quia in circulo principium et finis non est natum esse inter
ipsam circulationem, quae fit per circumferentiam, sed extra, idest
in centro, ut dictum est. Unde nulla est ratio quare intendatur vel
remittatur motus circularis quasi per approximationem ad principium vel
finem; cum semper aequaliter appropinquat centro, quod est principium
et finis. Manifestum est autem ex his quae in quinto dicta sunt, quod
motus regularis est magis unus quam irregularis: et sic motus
circularis est prior naturaliter quam motus rectus. Quanto enim
aliquid est magis unum, tanto naturaliter prius est.
4. Deinde cum
dicit: quod autem secundum locum mutatio etc., ostendit per opiniones
antiquorum philosophorum, quod motus localis sit primus motuum. Et
dicit quod huic veritati attestantur dicta omnium philosophorum
antiquorum, qui de motu fecerunt memoriam; quia principiis attribuunt
quod moveant motu locali. Et hoc primo ostendit per opinionem
Empedoclis, qui posuit amicitiam et litem prima principia moventia;
quorum amicitia congregat, lis vero disgregat: congregatio autem et
disgregatio sunt motus locales. Secundo ostendit idem per opinionem
Anaxagorae, qui posuit intellectum primam causam moventem; cuius
opus, secundum ipsum, est disgregare commixta. Tertio ostendit idem
per opinionem Democriti, qui non posuit causam moventem, sed dixit
quod omnia moventur propter naturam vacui. Motus autem qui est propter
vacuum, est loci mutatio, vel similis loci mutationi: quia vacuum et
locus non differunt nisi ratione, ut in quarto dictum est. Et sic dum
ponunt res primo moveri propter vacuum, ponunt motum localem
naturaliter primum, et nullum aliorum motuum: sed alios motus
opinantur consequi ad motum localem. Dicunt enim sequentes
Democritum, quod augmentari et corrumpi et alterari contingit per
quandam congregationem et disgregationem indivisibilium corporum.
Quarto ostendit idem per opiniones antiquorum naturalium, qui ponebant
unam causam materialem tantum, vel aquam vel aerem vel ignem, vel
aliquid medium. Ex illo enim uno materiali principio constituunt
generationem et corruptionem rerum per condensationem et rarefactionem;
quae per quandam congregationem et disgregationem complentur. Quinto
ostendit idem per opinionem Platonis, qui posuit animam esse primam
causam motus. Posuit enim Plato quod movens seipsum, quod est
anima, est principium omnium eorum quae moventur. Movere autem
seipsum convenit animali et omni animato, secundum eum qui est secundum
locum autokinesim, idest per transmutationem localem. Sexto autem
ostendit idem per ea quae communiter et vulgariter loquentes dicunt.
Illud enim solum proprie dicimus moveri, quod movetur secundum motum
localem. Si autem aliquid quiescat in loco, sed moveatur motu
augmenti aut decrementi aut alterationis, dicitur quod movetur
quodammodo, sed non simpliciter.
5. Deinde cum
dicit: quod quidem igitur semper motus erat etc., epilogat quae
dixerat: scilicet quod motus semper fuerit et semper erit, et quod est
aliquod primum principium motus perpetui, et quis sit primus motus, et
quem motum contingat esse perpetuum, et quod primum movens sit
immobile. Haec enim omnia in praecedentibus declarata sunt.
|
|