|
1. Postquam
philosophus ostendit qualis sit primus motus, hic ostendit quale sit
primum movens. Et dividitur in partes duas: primo dicit de quo est
intentio; secundo exequitur propositum, ibi: horum autem unum quidem
et cetera. Dicit autem primo, quod cum dictum sit supra quod primum
movens est immobile, nunc dicendum est quod primum movens est
indivisibile et nullam habens magnitudinem, sicut omnino incorporeum.
Sed antequam hoc ostendamus, oportet praedeterminare quaedam quae
exiguntur ad huius probationem.
2. Deinde cum
dicit: horum autem unum quidem etc., exequitur propositum. Et primo
praemittit quaedam quae sunt necessaria ad principalis propositi
ostensionem; secundo ostendit principale propositum, ibi:
determinatis autem his et cetera. Circa primum tria facit: primo
ostendit quod ad motum infinitum requiritur potentia infinita; secundo
quod potentia infinita non potest esse in magnitudine finita, ibi:
quod autem omnino in finita magnitudine etc.; tertio quod primum
motorem oportet esse unum, qui moveat motum continuum et sempiternum,
ibi: de his autem quae feruntur et cetera. Dicit ergo primo, quod
inter ea quae praedeterminanda sunt ante principale propositum, unum
est quod impossibile est aliquod finitum secundum potentiam, movere per
tempus infinitum. Quod sic ostendit. Tria sunt in quolibet motu:
quorum unum est id quod movetur, aliud est ipsum movens, tertium autem
est tempus in quo fit motus. Oportet autem quod aut omnia ista sint
infinita, aut omnia sint finita, aut quod quaedam sint finita et
quaedam infinita, vel duo tantum vel unum. Ponatur ergo primo quod a
sit movens, et b sit mobile, et tempus infinitum sit c. Et ponatur
quod aliqua pars ipsius a, quae est d, moveat aliquam partem b, quae
est e. His ergo positionibus factis, concludi potest quod d movet e
in tempore non aequali ipsi c, in quo a movebat b, sed in tempore
minori. Probatum est enim in sexto quod totum mobile in maiori tempore
pertransit aliquod signum, quam pars eius. Cum ergo tempus quod est c
sit infinitum, relinquitur quod tempus in quo d movet e, non erit
infinitum, sed finitum. Et sit illud tempus z; ut sicut a movet b in
tempore c infinito, ita d moveat e in tempore z finito. Cum autem d
sit pars ipsius a, si subtrahendo ab a addam ipsi d, totaliter ipsum a
auferetur vel consumetur, cum sit finitum: omne enim finitum
consumitur per subtractionem, si eadem quantitas semper sumatur, ut in
tertio dictum est. Et similiter consumetur ipsum b, si continue
subtrahatur aliquid ab ipso et apponatur ipsi e; quia b etiam ponebatur
esse finitum. Sed quantumcumque auferam a tempore quod est c, etiam
secundum eandem quantitatem auferendo, non consumetur totum c; quia
ponitur esse infinitum. Ex hoc concludit quod totum a movet totum b in
tempore aliquo finito, quod est pars ipsius c. Quod quidem sic
sequitur ex praemissis, quia secundum proportionem qua additur ad
mobile et ad motorem, additur etiam ad tempus motus. Cum ergo
subtrahendo a toto mobili et motore, et addendo ad partes ipsorum,
consumatur quandoque totum mobile et totum movens, ita quod totum quod
erat in toto addetur parti; sequetur quod proportionaliter addendo ad
tempus, resultabit tempus finitum, in quo totum movens movebit totum
mobile. Et sic oportet quod si movens est finitum et mobile finitum,
quod tempus sit finitum. Sic ergo non est possibile quod a finito
movente moveatur aliquid motu infinito, scilicet secundum tempus
infinitum. Et sic patet quod primo proponebatur, quod non contingit
quod finitum movens moveat in tempore infinito.
3. Movet autem
Avicenna dubitationem circa hanc Aristotelis demonstrationem.
Videtur enim non esse universalis: est enim aliquod finitum movens et
mobile, a quo non potest aliquid subtrahi vel auferri, sicut est
corpus caeleste; quod tamen in hac demonstratione non excipitur. Unde
videtur quod vel demonstratio sit particularis, vel procedat ex falsa
suppositione. Huic autem obiectioni respondet Averroes in commento,
quod quamvis a caelo nihil posset subtrahi, haec tamen conditionalis
est vera: si a caelo aliqua pars auferatur, pars illa movebit aut
movebitur in minori tempore quam totum. Nihil enim prohibet
conditionalem esse veram, cuius antecedens est impossibile; sicut
patet in hac conditionali: si homo volat, habet alas. Quidquid autem
tollit veritatem conditionalis verae, est falsum, licet antecedens
conditionalis sit falsum. Veritas autem praedictae conditionalis non
potest stare cum hoc quod finitum moveat tempore infinito, ut patet per
deductionem Aristotelis. Sic igitur ex veritate praemissae
conditionalis, concludit Aristoteles impossibile esse quod finitum
moveat tempore infinito. Potest autem brevius dici, quod Aristoteles
quando in demonstrationibus suis utitur ablatione vel subtractione, non
semper per ablationem intelligenda est solutio continuitatis, quam
impossibile est esse in corpore caelesti; sed ablatio intelligi potest
secundum quamcumque designationem. Sicut in ligno continuo manente
possum designare vel tactu vel cogitatione aliquod punctum, quasi
dividens totum; et per hunc modum auferre aliquam partem a toto, et
dicere quod minor albedo est in parte quam in toto. Et per hunc etiam
modum potest dici quod minor virtus est ad movendum in parte corporis
caelestis per designationem ablata, quam in toto.
4. Alia autem
dubitatio est difficilior. Non enim videtur esse contra rationem
moventis finiti, quod moveat tempore infinito: quia si illud finitum
sit incorruptibile vel impassibile secundum suam naturam, et non
recedens a sua natura, semper eodem modo se habet ad movendum; quia
idem eodem modo se habens, semper facit idem. Unde non est magis
ratio quare non possit movere post, quam ante. Et hoc sensibiliter
apparet: videmus enim quod sol potest in infinito tempore movere
corpora inferiora. Ad huius autem dubitationis solutionem,
investigandus est processus demonstrationis inductae. Certum enim
debet esse, quod sic intelligenda est conclusio, quemadmodum sequitur
ex praemissis. Considerandum est igitur quod tempus motus potest
accipi dupliciter, praecipue in motu locali: uno modo secundum partes
mobilis; alio modo secundum partes magnitudinis supra quam transit
motus. Manifestum est enim quod prius una pars mobilis pertransit
aliquod signum magnitudinis, quam totum mobile: similiter etiam totum
mobile prius pertransit unam partem magnitudinis, quam totam. Apparet
autem manifeste ex processu Aristotelis, quod hic loquitur de tempore
motus, secundum quod tempus motus accipitur secundum partes mobilis;
et non secundum quod accipitur secundum partes magnitudinis. Accipit
enim in sua demonstratione, quod pars moventis moveat partem mobilis in
minori tempore quam totum moveat totum: quod non esset verum si
acciperemus tempus motus secundum partes magnitudinis quae motu
pertransitur. Eadem enim est proportio partis motoris ad partes
mobilis, quae est proportio totius motoris ad totum mobile. Unde
aequali velocitate semper pars movebit partem, qua totum movet totum:
et sic in aequali tempore pertransibit pars mobilis aliquam
magnitudinem, mota a parte motoris, et totum mobile motum a toto
motore. Vel forte in minori tempore movebitur totum quam pars: quia
potentia unita maior est quam potentia divisa, et quanto maior est
potentia moventis, velocior est motus, et tempus minus. Oportet ergo
quod hoc intelligatur secundum quod accipitur tempus motus secundum
partes mobilis: quia una pars mobilis in minori tempore pertransit
aliquod signum, quam totum mobile. Et secundum hoc est impossibile
quod tempore infinito moveatur, nisi sit mobile infinitum.
Impossibile est autem quod mobile infinitum moveatur a motore finito:
quia semper virtus motoris est maior quam virtus mobilis. Unde necesse
est quod mobile infinitum moveatur a motore infinito. Et sic, sicut
impossibile sequitur ex hoc quod ponitur quod motor finitus moveat
mobile finitum, motu qui sit infinitus secundum partes mobilis; ita,
remoto hoc inconvenienti, oportet ulterius hoc concludere, quod motus
infinitus sit mobilis infiniti a motore infinito.
5. Sed contra hoc
potest aliquis obiicere, quod Aristoteles supra non probavit motum
esse infinitum secundum partes mobilis, sicut motus corporis infiniti
dicitur infinitus: quia totum universum corporeum finitum est, ut
probatum est in tertio huius, et probabitur in I de caelo. Unde non
videtur esse demonstratio Aristotelis sic verificata ad propositum
concludendum, ut scilicet primus motor qui movet motum infinitum, sit
infinitus. Sed dicendum quod id quod est prima causa motus infiniti,
oportet quod sit per se causa infinitatis motus: quia semper causa quae
est per se, est prior ea quae est per aliud, ut supra dictum est.
Virtus autem causae per se determinatur ad effectum per se, et non ad
effectum per accidens: sic enim supra in secundo docuit Aristoteles
comparare causas effectibus. Cum autem contingat motum esse infinitum
dupliciter, sicut dictum est, scilicet secundum partes mobilis, et
secundum partes longitudinis supra quam transit motus; per se infinitum
est in motu ex partibus mobilis, per accidens autem secundum partes
longitudinis: quia quantitas motus quae attenditur secundum partes
mobilis, competit ei secundum proprium subiectum, et ita inest ei per
se, quantitas autem motus quae accipitur secundum partes longitudinis,
accipitur secundum reiterationem motus ipsius mobilis, prout scilicet
mobile totum, quod complevit motum suum super unam partem
longitudinis, iterato pertransit aliam. Illud ergo quod est prima
causa infinitatis motus, habet virtutem super infinitatem motus quae
est per se, ut scilicet possit movere mobile infinitum si contingat:
et ideo necesse est quod sit infinitum. Et quamvis primum mobile sit
finitum, tamen habet quandam similitudinem cum infinito, ut dictum est
in tertio. Ad hoc autem quod aliquid sit causa motus infiniti per
reiterationem motus (quod est per accidens), non oportet quod habeat
virtutem infinitam, sed sufficit si habet virtutem immobilem finitam:
quia semper manente eadem virtute, poterit reiterare eundem effectum;
sicut sol habet virtutem finitam, et tamen posset movere inferiora
elementa tempore infinito, si motus esset sempiternus, secundum
positionem Aristotelis. Non enim est prima causa infinitatis motus,
sed quasi ab alio mota ad movendum tempore infinito, secundum
positionem praedictam.
6. Deinde cum
dicit: quod autem omnino in finita etc., ostendit quod necesse est
virtutem quae est in magnitudine, proportionari magnitudini in qua
est. Et primo ostendit quod in magnitudine finita non potest esse
potentia infinita, quod principalius intendit; secundo quod nec in
magnitudine infinita potest esse potentia finita, ibi: nullum igitur
finitum et cetera. Quod autem in magnitudine finita non contingat esse
potentiam infinitam, probat, duas suppositiones praemittendo. Quarum
prima est, quod maior potentia aequalem effectum perficit in minore
tempore quam minor: sicut maior potentia calefactiva ad aequalem
caliditatem perducit id in quo agit, in minori tempore; et simile est
de potentia dulcorantis vel proiicientis, vel cuiuscumque moventis.
Et ex hac suppositione concludit, quod cum potentia infinita sit maior
quam potentia finita, necesse est quod si sit aliqua magnitudo finita
habens potentiam infinitam, quod a tali agente sive unum patiens sive
plura patiantur in eodem tempore maiorem mutationem, quam ab alio
habente potentiam finitam: vel e converso quod aequalem mutationem
patiens, ab eo patiatur in minori tempore. Utrumque enim potest
intelligi in eo quod dicit et plus quam ab alio. Secunda suppositio
est, quod cum omne quod movetur moveatur in tempore, ut in sexto
probatum est, non potest esse quod patiens immutetur ab agente
infinitae potentiae in non tempore. Immutatur ergo in tempore. Ex
hoc sic procedit. Sit tempus in quo virtus infinita movet calefaciendo
vel impellendo, a; tempus autem in quo aliqua virtus finita movet,
sit ab, quod est maius quam a. Qualibet autem potentia finita potest
accipi alia maior. Si ergo accipiamus aliam maiorem potentiam finitam
quam primam, quae movebat in tempore ab, sequetur quod haec secunda
potentia movebit in tempore minori; et iterum tertia potentia finita
maior in tempore adhuc minori. Et sic semper accipiendo finitam
potentiam, veniam aliquando ad hoc quod aliqua potentia finita moveat
in tempore a: cum enim semper fiat additio ad potentiam finitam,
excedetur omnis determinata proportio. Simul autem additur ad
potentiam motivam et subtrahitur a tempore motus; quia maior potentia
in minori tempore movere potest. Sic ergo sequetur quod finita
potentia perficiat motum in aequali tempore cum potentia infinita, quae
ponebatur movere in a. Hoc autem est impossibile: ergo nulla
magnitudo finita habet potentiam infinitam.
7. Dubitatur autem
circa hanc rationem multipliciter. Primo namque videtur quod haec
ratio nullo modo concludat. Quod enim per se convenit alicui, per
nullam potentiam potest ab eo removeri, quantumcumque sit magna: non
enim est ex defectu potentiae, vel infinitati potentiae repugnat, si
dicatur fieri non posse quod homo non sit animal. Esse autem in
tempore per se convenit motui: ponitur enim motus in definitione
temporis, ut supra in quarto habitum est. Ergo si ponatur etiam
potentia infinita movens, non sequitur quod motus sit in non tempore,
ut Aristoteles hic concludit. Item si consideretur processus
philosophi, ex hoc concludit quod motus sit in non tempore, quia
potentia movens est infinita; sed potentia infinita movens potest etiam
non esse in corpore; ergo eadem ratione sequitur quod talis potentia,
si sit infinita, movebit in non tempore. Non ergo per hoc quod est
impossibile moveri in non tempore, potest concludi quod nulla virtus
infinita est in magnitudine, sed quod simpliciter nulla virtus movens
sit infinita. Item, ad magnitudinem potentiae duo pertinere
videntur, scilicet velocitas motus et diuturnitas ipsius; et secundum
excessum potentiae videmus fieri excessum in utroque dictorum. Sed
secundum excessum potentiae infinitae, supra ostendit quod motus
perpetuus est ab aliqua potentia infinita, non autem quod aliqua
potentia infinita non sit in magnitudine. Ergo similiter et hic,
secundum excessum in velocitate non debet concludere quod nulla virtus
infinita sit in magnitudine, sed quod virtus quae movet tempore
infinito, propter sui infinitatem moveat etiam in non tempore. Item
videtur conclusio esse falsa. Quanto enim est maior virtus alicuius
corporis, tanto diutius potest conservari in esse: si ergo nullius
corporis potentia esset infinita, nullum corpus posset in infinitum
durare. Quod patet esse falsum tam secundum opinionem ipsius, quam
secundum sententiam fidei Christianae, quae ponit substantiam mundi in
infinitum duraturam. Posset etiam moveri obiectio de divisione et
additione quibus utitur, quae non conveniunt rerum naturae; sed quia
de hoc superius satis dictum est, praetermittatur ad praesens.
8. His ergo
dubitationibus per ordinem respondentes, dicendum est ad primam, quod
philosophus non intendit hic facere demonstrationem ostensivam, sed
demonstrationem ad impossibile ducentem; in qua, quia ex aliquo dato
aliquid sequitur quod est impossibile, concluditur primum datum
impossibile esse. Non autem est verum quod primum datum simul cum
conclusione esse sit possibile; sicut si daretur quod esset aliqua
potentia quae posset removere genus a specie, sequeretur quod illa
potentia posset facere quod homo non esset animal: sed quia hoc est
impossibile, impossibile est et primum; non autem ex hoc potest
concludi esse possibile, quod sit aliqua potentia quae faciat hominem
non esse animal. Ita ex hoc quod est aliquam potentiam infinitam esse
in magnitudine, ex necessitate sequitur motum esse in non tempore: sed
quia hoc est impossibile, impossibile est infinitam potentiam esse in
magnitudine; nec potest ex hoc concludi esse possibile quod potentia
infinita moveat in non tempore.
9. Ad secundam
autem dubitationem respondet Averroes in commento huius loci, dicens
quod ratio Aristotelis hic procedit de potentia, ratione suae
infinitatis. Finitum autem et infinitum convenit quantitati, ut supra
in primo habitum est: unde potentiae quae non est in magnitudine, non
proprie competit quod sit finita vel infinita. Sed haec responsio est
et contra intentionem Aristotelis, et contra veritatem. Contra
intentionem quidem Aristotelis est, quia Aristoteles in praecedenti
demonstratione probavit quod potentia movens tempore infinito sit
infinita: et ex hoc infra concludit quod potentia movens caelum non est
potentia in magnitudine. Est etiam contra veritatem: quia cum omnis
potentia activa sit secundum aliquam formam, eo modo convenit magnitudo
potentiae, et per consequens finitum et infinitum, sicut convenit
formae. Formae autem convenit magnitudo et per se, et per accidens:
per se quidem, secundum perfectionem ipsius formae, sicut dicitur
magna albedo etiam parvae nivis, secundum perfectionem propriae
rationis; per accidens autem secundum quod aliqua forma habet
extensionem in subiecto, sicut dicitur magna albedo propter
magnitudinem superficiei. Haec autem secunda magnitudo non potest
competere potentiae quae non est in magnitudine: sed prima magnitudo
maxime ei competit, quia potentiae immateriales, quanto sunt minus
contractae per applicationem ad materiam, tanto sunt perfectiores et
universaliores. Velocitas autem motus non consequitur magnitudinem
virtutis quae est per accidens, per extensionem ad magnitudinem
subiecti, sed magis eam quae est per se, secundum propriam
perfectionem: quia quanto aliquod ens actu est perfectius, tanto est
vehementius activum. Unde non potest dici quod potentia quae non est
in magnitudine, quia non est infinita infinitate magnitudinis quae est
ex magnitudine subiecti, propter hoc non causet augmentum velocitatis
in infinitum, quod est movere in non tempore. Unde et idem
Commentator hanc dubitationem aliter solvit in XI Metaphys., ubi
dicit quod corpus caeleste movetur a duplici motore, scilicet a motore
coniuncto, qui est anima caeli, et a motore separato, qui non movetur
neque per se neque per accidens. Et quia ille motor separatus est
infinitae virtutis, motus caeli acquirit ab eo perpetuam durationem:
quia vero motor coniunctus est finitae virtutis, ideo motus caeli
acquirit ab eo velocitatem determinatam. Sed nec ista responsio
sufficiens est. Cum enim utrumque videatur consequi potentiam
infinitam, scilicet quod moveat tempore infinito, ut praecedens
demonstratio conclusit, et quod moveat in non tempore, ut videtur
concludere haec demonstratio: iterum restat dubitatio quare anima
caeli, quae movet in virtute motoris separati infiniti, magis ab eo
sortiatur ut possit movere tempore infinito, quam ut moveat velocitate
infinita, idest in non tempore.
10. Ad hanc
igitur dubitationem dicendum est, quod omnis potentia quae non est in
magnitudine, movet per intellectum: sic enim philosophus probat caelum
moveri a suo motore, in XI Metaphys. Nulla autem potentia quae est
in magnitudine, movet quasi intelligens: probatum est enim in III
de anima, quod intellectus non est virtus alicuius corporis. Haec
autem est differentia inter agens per intellectum et agens materiale,
quia actio agentis materialis proportionatur naturae agentis; tanta
enim procedit calefactio quantus est calor: sed actio agentis per
intellectum, non proportionatur naturae ipsius, sed formae
apprehensae; non enim aedificator tantum aedificat quantum potest, sed
quantum exigit ratio formae conceptae. Sic igitur si aliqua esset
virtus infinita in magnitudine, sequeretur quod motus ab ipsa procedens
esset secundum proportionem eius: et ita procedit demonstratio
praesens. Si autem sit virtus infinita non in magnitudine, motus ab
ipsa non procedit secundum proportionem virtutis, sed secundum rationem
formae apprehensae, idest secundum quod convenit fini et naturae
subiecti. Est etiam aliud attendendum, quod sicut probatum est in
sexto huius, nihil movetur nisi magnitudinem habens: unde velocitas
motus est effectus receptus a movente in aliquo habente magnitudinem.
Manifestum est autem, quod nihil habens magnitudinem potest recipere
effectum aequalem proportionaliter potentiae quae non est in
magnitudine; quia omnis natura corporea comparatur ad naturam
incorpoream sicut quoddam particulare ad absolutum et universale. Unde
non potest concludi, si virtus infinita non sit in magnitudine, quod
ex ea consequatur in aliquo corpore infinita velocitas, quae est
effectus proportionatus tali potentiae, ut dictum est. Sed nihil
prohibet in aliqua magnitudine recipi effectum virtutis quae est in
magnitudine, quia causa proportionatur effectui. Unde si poneretur
quod aliqua virtus infinita esset in magnitudine, sequeretur quod
effectus correspondens esset in magnitudine, scilicet velocitas
infinita. Et hoc est impossibile: ergo et primum.
11. Ex his autem
patet solutio tertiae dubitationis. Nam moveri tempore infinito non
repugnat rationi magnitudinis motae: convenit enim magnitudini
circulari, ut supra ostensum est. Sed moveri velocitate infinita,
idest in non tempore, contrariatur rationi magnitudinis, ut in sexto
probatum est. Unde a primo movente infinitae virtutis, secundum
Aristotelem, causatur motus diuturnitatis infinitae; non autem motus
velocitatis infinitae.
12. Ad quartam
vero dubitationem, solvit Alexander, ut Averroes dicit hic in
commento, quod corpus caeleste acquirit aeternitatem a motore
separato, quod est infinitae virtutis, sicut et perpetuitatem motus.
Unde sicut non est ex infinitate caelestis corporis quod in perpetuum
moveatur, ita non est ex infinitate corporis caelestis quod in
perpetuum duret; sed utrumque est ex infinitate motoris separati.
Hanc autem responsionem Averroes improbare nititur et hic in
commento, et in XI Metaphys., dicens quod impossibile est quod
aliquid acquirat perpetuitatem essendi ab alio; quia sequeretur quod id
quod in se est corruptibile, fieret aeternum. Sed perpetuitatem motus
potest aliquid acquirere ab altero: eo quod motus est actus mobilis a
movente. Dicit ergo quod in corpore caelesti, quantum est de se, non
est aliqua potentia ad non esse, quia eius substantiae non est aliquid
contrarium: sed in ipso est aliqua potentia ad quietem, quia motui
eius contrariatur quies. Et inde est quod non indiget acquirere
perpetuitatem essendi ab alio: sed perpetuitatem motus ab alio
acquirere indiget. Quod autem in corpore caelesti non sit aliqua
potentia ad non esse, ex hoc contingere dicit, quod corpus caeleste
dicit non esse compositum ex materia et forma quasi ex potentia et
actu; sed dicit ipsum esse materiam actu existentem, et formam eius
dicit animam ipsius; ita tamen quod non constituatur in esse per
formam, sed solum in moveri. Et sic dicit in eo esse, non potentiam
ad esse, sed solum ad ubi, sicut philosophus dicit in XI Metaphys.
13. Sed haec
solutio et veritati repugnat, et intentioni Aristotelis. Veritati
quidem repugnat multipliciter: et primo quia dicit quod corpus caeleste
non componitur ex materia et forma: hoc enim est omnino impossibile.
Manifestum est enim corpus caeleste esse aliquid actu; alioquin non
moveretur: quod enim est in potentia tantum, non est subiectum motus,
ut in sexto habitum est. Oportet autem omne quod est actu, vel esse
formam subsistentem, sicut substantiae separatae; vel habere formam in
alio, quod quidem se habet ad formam sicut materia, et sicut potentia
ad actum. Non autem potest dici quod corpus caeleste sit forma
subsistens: quia sic esset intellectum in actu, non cadens sub sensu
neque sub quantitate. Relinquitur ergo quod est compositum ex materia
et forma, et ex potentia et actu; et sic est in ipso quodammodo
potentia ad non esse. Sed dato quod corpus caeleste non sit compositum
ex materia et forma, adhuc oportet in ipso ponere aliquo modo potentiam
essendi. Necesse est enim quod omnis substantia simplex subsistens,
vel ipsa sit suum esse, vel participet esse. Substantia autem simplex
quae est ipsum esse subsistens, non potest esse nisi una, sicut nec
albedo, si esset subsistens, posset esse nisi una. Omnis ergo
substantia quae est post primam substantiam simplicem, participat
esse. Omne autem participans componitur ex participante et
participato, et participans est in potentia ad participatum. In omni
ergo substantia quantumcumque simplici, post primam substantiam
simplicem, est potentia essendi. Deceptus autem fuit per
aequivocationem potentiae. Nam potentia quandoque dicitur quod se
habet ad opposita. Et hoc excluditur a corpore caelesti, et a
substantiis simplicibus separatis: quia non est in eis potentia ad non
esse, secundum intentionem Aristotelis; eo quod substantiae simplices
sunt formae tantum, formae autem per se convenit esse; materia autem
corporis caelestis non est in potentia ad aliam formam. Sicut enim
corpus caeleste comparatur ad suam figuram, cuius est subiectum, ut
potentia ad actum, et tamen non potest non habere talem figuram: ita
materia corporis caelestis comparatur ad talem formam ut potentia ad
actum, et tamen non est in potentia ad privationem huius formae, vel
ad non esse. Non enim omnis potentia est oppositorum: alioquin
possibile non sequeretur ad necesse, sicut dicitur in II
perihermeneias. Est etiam eius positio contra intentionem
Aristotelis, qui in I de caelo in quadam demonstratione utitur quod
corpus caeleste habeat potentiam vel virtutem ad hoc quod sit semper.
Non potest ergo evadere inconveniens per hoc quod dicit quod in corpore
caelesti non est potentia essendi: hoc enim est manifeste falsum, et
contra intentionem Aristotelis.
14. Videamus ergo
utrum convenienter impugnet solutionem Alexandri, qui dicit quod
corpus caeleste acquirit aeternitatem ab alio. Esset siquidem
conveniens eius improbatio, si Alexander posuisset quod corpus
caeleste de se haberet potentiam ad esse et non esse, et acquireret ab
alio esse semper. Et hoc dico supposita intentione ipsius, ut non
excludamus omnipotentiam Dei, per quam corruptibile hoc potest induere
incorruptionem: quod nunc discutere ad propositum non pertinet. Sed
tamen Averroes, etiam sua intentione supposita, non potest concludere
contra Alexandrum, qui non posuit quod corpus caeleste acquirat
aeternitatem ab alio, quasi de se habens potentiam ad esse et non
esse, sed quasi non habens a se esse. Omne enim quod non est suum
esse, participat esse a causa prima, quae est suum esse. Unde et
ipsemet confitetur in libro de substantia orbis, quod Deus est causa
caeli non solum quantum ad motum eius, sed etiam quantum ad substantiam
ipsius: quod non est nisi quia ab eo habet esse. Non autem habet ab
eo esse nisi perpetuum: habet ergo perpetuitatem ab alio. Et in hoc
etiam consonant dicta Aristotelis, qui dicit in V Metaphys., et
supra in principio huius octavi, quod quaedam sunt necessaria quae
habent causam suae necessitatis. Hoc ergo supposito, plana est
solutio secundum intentionem Alexandri, quod sicut corpus caeleste
habet moveri ab alio, ita et esse. Unde sicut motus perpetuus
demonstrat infinitam virtutem motoris, non autem ipsius mobilis; ita
et perpetua eius duratio demonstrat infinitam virtutem causae a qua
habet esse.
15. Non tamen
omnino eodem modo se habet potentia corporis caelestis ad esse et ad
moveri perpetuo. Non quidem secundum differentiam quam ipse assignat,
quod in corpore caelesti sit quantum ad moveri potentia ad opposita,
quae sunt quies et motus: sed ad opposita quae sunt diversa ubi. Sed
differunt quantum ad aliud. Nam motus secundum se cadit in tempore:
esse vero non cadit secundum se in tempore, sed solum secundum quod
subiacet motui. Si ergo sit aliquod esse quod non subiacet motui,
illud esse nullo modo cadit sub tempore. Potentia ergo quae est ad
moveri in tempore infinito, respicit infinitatem temporis directe et
per se. Sed potentia quae est ad esse tempore infinito, si quidem
illud esse sit transmutabile, respicit quantitatem temporis: et ideo
maior virtus vel potentia requiritur ad hoc quod aliquid duret in esse
transmutabili maiori tempore. Sed potentia quae est respectu esse
intransmutabilis, nullo modo respicit quantitatem temporis. Unde
magnitudo vel infinitas temporis nihil facit ad magnitudinem vel
infinitatem potentiae respectu talis esse. Dato ergo per impossibile
quod corpus caeleste non haberet esse ab alio, adhuc non posset ex
perpetuitate ipsius concludi, quod in eo esset virtus infinita.
16. Deinde cum
dicit: nullum itaque finitum etc., probat quod in magnitudine
infinita non potest esse potentia finita. Et hoc duabus rationibus:
circa quarum primam tria facit. Primo ponit conclusionem intentam,
dicens quod sicut in magnitudine finita non potest esse potentia
infinita, ita nec in aliquo quanto infinito potest esse potentia finita
secundum totum (nam pars infiniti si accipiatur finita, habebit
potentiam finitam). Hoc autem inducit non quasi necessarium ad
principale propositum ostendendum, sed quasi cohaerens et affine
conclusioni prius demonstratae.
17. Secundo ibi:
et tamen contingit etc., ponit quoddam per quod alicui videri posset
quod in magnitudine infinita sit potentia finita: videmus enim quod
aliqua minor magnitudo habet maiorem virtutem quam maior magnitudo,
sicut parvus ignis habet maiorem virtutem activam quam multus aer. Sed
per hoc non potest haberi quod quantum infinitum habeat potentiam
finitam: quia si accipiatur aliqua adhuc magis excedens magnitudo,
habebit maiorem virtutem; sicut si aer maior secundum aliquam
quantitatem habet minus de virtute quam parvus ignis, si multum
augeatur aeris quantitas, habebit maiorem virtutem quam parvus ignis.
18. Tertio ibi:
sit igitur in quo est ab etc., ponit demonstrationem intentam: quae
talis est. Sit quantum infinitum ab; et sit bc magnitudo finita
alterius generis, quae habet quandam potentiam finitam; et sit quoddam
mobile d, quod moveatur a magnitudine bc, in tempore quod est ez. Et
quia bc est magnitudo finita, poterit accipi maior magnitudo:
accipiatur ergo maior secundum duplam proportionem. Quanto autem est
maior potentia moventis, tanto in minori tempore movet, ut habitum est
in septimo: ergo duplum ipsius bc movebit idem mobile, scilicet d, in
medio tempore, quod sit zt, ita quod intelligatur tempus ez dividi per
medium in puncto t. Semper autem sic addendo ad bc, minuetur tempus
motus: sed quantumcumque addatur ad bc, nunquam potest transire ab,
quod improportionaliter excedit bc, sicut infinitum finitum. Et cum
ab habeat potentiam finitam, movet in tempore finito d: et sic semper
diminuendo de tempore quo movebat bc, perveniemus ad aliquod tempus
minus quam sit tempus in quo movebat ab, quia omne finitum
transcenditur per divisionem. Sequetur ergo quod minor potentia moveat
in minori tempore; quod est impossibile. Relinquitur ergo quod in
magnitudine infinita erat potentia infinita, quia scilicet potentia
magnitudinis infinitae excedit omnem potentiam finitam. Et hoc
probatum est per subtractionem temporis: quia omnis potentiae finitae
necesse est ponere quoddam determinatum tempus in quo movet. Quod ex
hoc apparet: quia si tanta potentia movet in tanto tempore, maior
movebit in minori tempore, sed tamen determinato, idest finito,
secundum conversam proportionem; ut scilicet quantum additur ad
potentiam, tantum diminuatur de tempore. Et sic quantumcumque addas
ad potentiam finitam, dummodo remaneat potentia finita, semper habebit
tempus finitum: quia erit accipere aliquod tempus quod erit tanto minus
tempore prius dato, quanto potentia superexcrescens ex additione, est
maior potentia prius data. Sed potentia infinita excellit in movendo
omne determinatum tempus, sicut in omnibus aliis infinitis contingit:
quia omne infinitum, sicut multitudo et magnitudo, excedit omne
determinatum sui generis. Et sic manifestum est quod potentia infinita
excedit omnem potentiam finitam, ex quo excessus potentiae super
potentiam est sicut minoratio temporis a tempore, ut dictum est. Unde
patet quod conclusio praedicta, scilicet quod magnitudinis infinitae
sit potentia infinita, ex necessitate sequitur ex praemissis.
19. Deinde cum
dicit: est autem hoc demonstrare etc., ponit ad idem aliam
demonstrationem, quae non differt a prima nisi in hoc, quod prima
concludebat accipiendo potentiam finitam existentem in magnitudine
finita alterius generis, haec autem secunda demonstratio procedit
accipiendo quandam aliam potentiam finitam, existentem in alia
magnitudine finita eiusdem generis, cuius est magnitudo infinita: puta
si sit aer magnitudinis infinitae, habens potentiam finitam,
accipiemus quandam potentiam finitam existentem in aliqua magnitudine
finita alterius aeris. Hac positione facta, manifestum est quod
potentia finita magnitudinis finitae aliquoties multiplicata,
mensurabit potentiam finitam, quae est in magnitudine infinita; quia
omne finitum mensuratur ab aliquo finito minori aliquoties sumpto, vel
etiam exceditur. Cum ergo in magnitudine eiusdem generis oporteat quod
maior magnitudo habeat maiorem potentiam, sicut maior aer habet maiorem
potentiam quam minor; necesse erit quod illa magnitudo finita quae
habebit eandem proportionem ad magnitudinem finitam prius acceptam,
quam habet potentia finita infinitae magnitudinis ad potentiam
magnitudinis finitae prius acceptae, habeat aequalem potentiam
potentiae magnitudinis infinitae. Sicut si potentia finita
magnitudinis infinitae erit centupla potentiae finitae cuiusdam
magnitudinis finitae datae, oportebit quod magnitudo quae est centupla
illius magnitudinis finitae, habeat aequalem potentiam magnitudini
infinitae; ex quo proportionaliter in re eiusdem generis augetur
magnitudo et potentia. Hoc autem est impossibile quod conclusum est;
quia oporteret quod vel magnitudo finita esset aequalis infinitae, vel
quod minor magnitudo eiusdem generis habeat aequalem potentiam maiori.
Est ergo impossibile et primum ex quo sequitur, scilicet quod
magnitudo infinita habeat potentiam finitam. Sic ergo epilogando
concludit duas conclusiones demonstrativas, scilicet quod in
magnitudine finita non possit esse potentia infinita, et quod in
magnitudine infinita non possit esse potentia finita.
|
|