|
1. Postquam
philosophus ostendit duo quae sunt necessaria ad principale propositum
ostendendum, scilicet quod potentia finita non possit movere tempore
infinito, et quod potentia infinita non possit esse in magnitudine
finita; nunc accedit ad probandum tertium, scilicet unitatem primi
motoris. Et circa hoc duo facit: primo enim ostendit quod propter
diversitatem motorum, deficit continuitas vel unitas motus, in
quibusdam mobilibus quae videntur continue moveri; secundo ostendit ex
hoc quod primum motorem necesse est esse unum, ibi: quoniam autem in
his et cetera. Circa primum tria facit: primo enim movet dubitationem
de his quae proiiciuntur; secundo solvit dubitationem, ibi: necesse
autem etc.; tertio ostendit ex hoc quod motus corporis proiecti non
est continuus, ibi: hic quidem igitur et cetera. Circa primum duo
facit: primo ponit dubitationem; secundo excludit quandam solutionem,
ibi: si autem simul et cetera. Proponit ergo dubitationem primo de
his quae feruntur proiecta: quae talis est. Ostensum est supra in
principio huius octavi, quod omne quod movetur, ab alio movetur,
dummodo non sit de illis quae movent seipsa, sicut sunt animalia; de
quorum numero non est lapis proiectus. Movet autem corporale per
contactum. Est ergo dubitatio quomodo proiecta continue moventur,
etiam postquam non tanguntur a movente. Videtur enim quod moveantur,
nullo movente ipsa.
2. Deinde cum
dicit: si autem simul movet etc., excludit quandam solutionem, quae
dicitur fuisse Platonis, qui dicebat quod proiiciens qui primo movit
lapidem, simul etiam cum lapide movit aliquid aliud, scilicet aerem,
et aer motus movet lapidem etiam post contactum proiectoris. Sed hanc
solutionem excludit: quia similiter videtur impossibile quod moveatur
aer non tangente neque movente primo, scilicet proiectore, sicut erat
impossibile de lapide; sed videtur esse necessarium quod simul dum
primum movens movet, omnia moveantur, et dum primum movens quiescit,
idest cessat a movendo, omnia quiescant; quamvis etiam aliquid motum a
primo movente, sicut lapis, faciat aliquid moveri, sicut id quod
primo movit movebat.
3. Deinde cum
dicit: necesse autem hoc quidem dicere etc., ponit suam solutionem.
Et dicit quod si secundum movens movet motum a primo movente, necesse
est hoc dicere, quod primum movens, scilicet proiiciens, det secundo
moventi, scilicet aeri vel aquae vel cuicumque tali corpori quod est
natum movere corpus proiectum, ut possit movere et ut possit moveri:
utrumque enim habet aer vel aqua a proiiciente, et quod moveat et quod
moveatur. Sed quia movere et moveri non de necessitate sunt in eodem,
cum inveniatur aliquod movens non motum; non simul pausat movens et
quod movetur, idest aer motus a proiiciente non simul cessat movere et
moveri; sed statim cum primum movens, idest proiiciens, cessaverit
movere, et aer cessat moveri, sed adhuc movet. Et hoc manifestum est
ad sensum: quia quando aliquod mobile iam pervenerit ad terminum
motus, in ipso ultimo perventionis potest movere; sed tunc non
movetur, sed est in motum esse. Dum autem secundum movens movet,
movetur illud quod est habitum, idest consequenter se habens ad ipsum.
Et de hoc etiam tertio est eadem ratio, quia remanet movens etiam
quando non movetur. Et quia secundum movens habet minus de potentia
movendi quam primum, et tertium quam secundum, oportet quod cesset
motus proiectionis; ex hoc scilicet quod minor est virtus movendi in
habito, idest in consequenti, quam in eo in quo primo fuit. Et sic
tandem, propter minorationem virtutis movendi, venietur ad hoc quod id
quod erit prius respectu sui consequentis, non faciet ipsum consequens
habere potentiam movendi, sed faciet ipsum tantummodo moveri. Et tunc
necesse est quod simul dum hoc ultimum movens pausat a movendo, et
motum ab ipso pausabit a moveri; et per consequens pausabit totus
motus, quia ultimum motum non potest movere aliquid aliud.
4. Deinde cum
dicit: hic quidem igitur etc., concludit ex praemissis quod iste
motus proiectionis non sit continuus. Dicit ergo quod hic motus,
scilicet proiectionis, fit in corporibus quae contingit aliquando
moveri et aliquando quiescere, si qua vere sunt quibus conveniat.
Quod patet ex dictis: quiescit enim proiectionis motus per defectum
virtutis movendi, ut dictum est. Patet etiam ex praemissis quod iste
motus non est continuus, etsi continuus videatur. Videtur enim
continuus propter mobilis unitatem: non tamen est continuus, quia sunt
diversa moventia, ut dictum est. Aut enim iste motus est a pluribus
moventibus consequenter se habentibus, aut etiam a pluribus moventibus
se tangentibus (quomodo autem differant consequenter se habere et
tangere, supra dictum est in quinto et sexto). Et manifestum est ad
sensum, quod utroque modo se habentibus diversis moventibus, possunt
movere unum mobile, secundum quod ipsa moventur ab aliquo primo
movente. In his enim quae moventur motu proiectionis, non est unum
movens tantum, sed multa habita ad invicem, et consequenter se
habentia et contacta. Et quia diversitas non est absque divisione,
ideo praedictus proiectionis motus fit per medium facile divisibile,
scilicet per aerem et aquam, in quibus propter divisionem de facili
contingit diversitas moventium. Quem quidem motum proiectionis aliqui
dicunt esse antiperistasim, idest contra-resistentiam; ex eo scilicet
quod aer circumstans motus, aliquo modo movet corpus proiectum, sicut
supra dictum est in quarto. Sed non potest praedicta dubitatio solvi
nisi eo modo qui positus est: quia si ponatur causa proiectionis
antiperistasis aeris, sequitur quod omnia simul moveant et moveantur,
idest quod totus aer simul moveat et moveatur, et per consequens quod
simul quiescant omnia; quod patet esse falsum. Videmus enim unum
aliquid esse quod continue movetur, a quocumque moveatur. Quod ideo
dico, quia non habet unum et idem determinatum movens, sed moventia
diversa.
|
|