|
1. Soluta
dubitatione quam moverat de motu proiectionis, ex cuius solutione
accepit quod non est unus motus continuus qui est a pluribus
moventibus, hic accedit ad principale propositum, ut scilicet ostendat
unitatem primi motoris. Et circa hoc duo facit: primo ostendit
propositum; secundo movet quandam dubitationem et solvit, ibi: habet
autem dubitationem et cetera. Circa primum tria facit: primo ostendit
unitatem primi motoris per continuitatem motus; secundo ostendit
quomodo ab uno motore procedit motus continuus, ibi: si quidem igitur
motus etc.; tertio ubi sit principium motus continui, ibi: necesse
est autem et cetera.
2. Quod autem
necesse sit esse unum motorem, probat per continuitatem motus,
accipiens quod supra probaverat, quod necesse est aliquem motum
continuum semper esse. Motus autem continuus est unus, ut dictum est
in quinto: ergo necesse est semper esse aliquem motum unum. Ad hoc
autem quod motus sit unus, necesse est quod sit unius magnitudinis
motae (quia non potest moveri aliquod impartibile, ut probatum est in
sexto); et etiam oportet quod sit ab uno motore. Sive enim sint
diversa mobilia, sive diversi motores, non erit unus motus, et per
consequens nec continuus: sed erit unus motus divisus ab alio,
divisione mobilis vel motoris, et consequenter se habentes. Necesse
est igitur movens esse unum, quod vel moveat motum, vel moveat
immobile existens.
3. Deinde cum
dicit: si quidem igitur etc., ostendit quomodo ab uno motore possit
esse motus continuus. Et circa hoc duo facit: primo enim ostendit
quomodo ab uno motore possit esse motus semper continuus; secundo
quomodo sit regularis, ibi: et regularis et cetera. Dicit ergo
primo, quod motus unus, qui est ab uno motore, sicut dictum est, aut
est a motore moto, aut a motore non moto. Si quidem igitur sit movens
motum, sequitur quod movetur ab aliquo, secundum ea quae supra probata
sunt. Sed hoc non potest procedere in infinitum, ut supra probatum
est: quare stabit iste processus motorum et mobilium, et pervenietur
ad aliquod primum mobile, quod movetur ab immobili motore; quod quidem
non habet necessitatem ut moveat, quia non movetur ab alio. Quod enim
ab alio movetur, ex necessitate movet, secundum quod imponitur ei
necessitas a suo motore. Et quia mutatur a sua dispositione, non
potest semper movere uniformiter, quia variatur dispositio eius. Sed
moventi non moto non imponitur necessitas ab alio, nec mutatur
dispositio eius: unde non ex necessitate movet, sed potest semper
movere; quia sic movere, scilicet absque sui mutatione, est
infatigabile. Ex hoc enim accidit fatigatio in movendo aliquibus
motoribus, quia simul et ipsi moventur; et ex fatigatione contingit
quod non possunt semper movere. Unde relinquitur quod movens non motum
potest movere motu continuo sempiterno.
4. Et quia ad
perfectam motus continuitatem et unitatem requiritur quod motus sit
regularis et uniformis, ut in quinto habitum est, ideo consequenter
cum dicit: et regularis hic motus etc., ostendit quod motus qui est a
motore immobili sit regularis. Et dicit quod vel solus iste motus qui
est a motore immobili, est regularis; vel si aliqui alii sunt
regulares, iste est maxime regularis. Utitur autem hac disiunctione,
quia dispositio moventis moti quandoque per aliquod tempus manet eadem,
non variata, ad minus secundum sensum; et secundum hoc videtur per
aliquod tempus movere motum uniformem. Sed id quod semper est tale,
maxime motum uniformem movet; quia tale movens non habet nec unam
mutationem. Quod dicit ad ostendendum quod quaedam moventia sunt,
quae non moventur eo motu quo movent, sicut corpus caeleste non movetur
motu alterationis, sed movetur quodam alio motu, scilicet motu
locali. Sed primum movens omnino immobile nulla mutatione movetur.
Nec solum requiritur ad hoc quod motus sit regularis et uniformis,
quod movens sit omnino immobile; sed etiam oportet ad hoc quod sit
motus similis, idest uniformis, quod id quod movetur non habeat
aliquam mutationem iuxta hanc qua movetur a motore immobili; sicut
corpus caeleste movetur a motore immobili motu locali, et iuxta illam
mutationem non habet aliquam. Si enim alteraretur, non remaneret
semper eadem dispositio eius ad motum, et sic non esset motus
uniformis.
5. Deinde cum
dicit: necesse est autem etc., ostendit ubi sit principium motus
primi continui. Et quia ostensum est quod primus motus est
circularis, qui quidem motus competit magnitudini circulari, necesse
est quod primum principium huius motus sit aut in medio, idest in
centro, aut in circulo; quia ista sunt principia magnitudinis
circularis. Lineae enim in magnitudine circulari a centro ad
circumferentiam ducuntur: unde necesse est quod alterum horum
accipiatur sicut principium, et alterum sicut terminus. Ostendit
autem consequenter quod principium primi motus est in circulo, tali
ratione. Omnis motus quanto est propinquior principio moventi, tanto
est velocior, quia magis recipit impressionem moventis: sed ita
videmus in motu totius firmamenti, qui est a primo motore immobili,
quod quanto aliquod mobile magis appropinquat supremae circumferentiae,
tanto citius movetur: ergo movens est in circulo et non in centro.
Huius igitur rationis maior manifesta est. Sed ad evidentiam minoris
propositionis, considerandum quod in corporibus caelestibus invenitur
duplex motus: unus qui est totius firmamenti, quo scilicet totum
firmamentum revolvitur ab oriente in occidentem motu diurno; et iste
est primus motus: alius motus est quo stellae moventur e converso ab
occidente in orientem. In hoc autem secundo motu, tanto unumquodque
caelestium corporum velocius movetur, quanto propinquius est centro;
ut patet secundum computationem astrologorum, qui motui lunae deputant
tempus unius mensis, soli vero, Mercurio et Veneri unum annum,
Marti autem duos, Iovi duodecim, Saturno triginta, et stellis
fixis triginta sex millia annorum. Sed secundum motum totius
firmamenti est e converso. Nam quanto aliquod caelestium corporum est
remotius a terra, tanto velocius movetur; quia pertransit maiorem
magnitudinem in eodem tempore. Maiores enim sunt circumferentiae
circulorum magis a centro distantes; et tamen omnia corpora caelestia
secundum motum totius eodem tempore revolvuntur; et sic oportet
superiora esse velociora. Unde relinquitur quod principium primi motus
non sit in centro, sed in circumferentia.
6. Sed tunc oritur
dubitatio de conclusione. Primum enim movens, ut infra concludet,
est indivisibile et nullam habens magnitudinem; nec eius potentia est
potentia in magnitudine. Quod autem est huiusmodi, non videtur habere
determinatum situm in corpore: non ergo convenit primo motori esse
magis in una parte primi mobilis, quam in alia. Sed dicendum est quod
dicitur primum movens esse in aliqua parte sui mobilis, non per
determinationem suae substantiae, sed per efficientiam motus, quia ex
aliqua parte sui mobilis movere incipit; et ideo potius dicitur esse in
caelo quam in terra, et potius in oriente, unde incipit. Quod non
potest intelligi secundum aliquam affixionem motoris illius ad partem
determinatam mobilis, cum non sit aliqua pars determinata mobilis
semper in oriente, sed quae nunc est in oriente, postmodum est in
occidente. Et sic patet quod dicitur esse virtus movens in oriente per
influentiam motus, et non per determinationem suae substantiae. Est
etiam considerandum in motu sphaerae, quod simul cum motu habet quandam
immobilitatem: partes enim moventur mutando locum et subiecto et
ratione, sed totum movetur mutando locum ratione et non subiecto, ut
in sexto habitum est. Et haec duo attribuuntur duobus principiis
magnitudinis sphaericae de quibus hic fit mentio: nam principium motus
est ex parte circumferentiae, principium autem immobilitatis est ex
fixione centri.
7. Deinde cum
dicit: habet autem dubitationem etc., movet quandam dubitationem
circa praedicta. Et primo movet eam; secundo solvit, ibi: aut enim
ipsum oportet et cetera. Dixerat enim supra quod movens immobile
potest causare motum continuum: et ideo hic consequenter inquirit utrum
aliquod movens motum possit causare aliquem motum continuum; ita
scilicet quod sit vere continuus sine aliqua intercisione, sicut
accidit quaedam intercisio, cum aliquis impellit aliquod corpus et
iterum impellit alia vice. Manifestum est enim quod iste motus qui sic
continuatur ex parte mobilis, non est vere continuus, eo quod motiones
non sunt continuae, sed una se habet consequenter ad aliam: non enim
continue impellit, sed intercise, ita quod impulsio consequenter se
habet ad impulsionem.
8. Deinde cum
dicit: aut enim ipsum oportet etc., solvit praedictam dubitationem:
et ostendit quod nullum movens motum potest causare continuum motum.
Necesse est enim dicere, quod mobile quod continue videtur moveri,
aut moveatur immediate per totum motum ab ipso movente moto; aut per
multa media, quorum unum contingatur ab alio, sicut dictum est in motu
proiectionis. Et ista divisio habet aequaliter locum, sive movens
motum moveat impellendo, sive trahendo, sive utroque modo, ut accidit
in motu vertiginis, ut supra in septimo habitum est. Nec contingit
pluribus modis aliquid localiter moveri a movente moto, per se et non
per accidens (quod enim vehitur, movetur per accidens). Et quia
dixerat quod in his quae proiiciuntur, est aliud et aliud movens; et
hoc videtur esse falsum, propter hoc quod corpus proiectum continue
videtur moveri ab aere uno existente: ideo ad hoc excludendum,
subiungit quod cum aer aut aqua sit facile divisibilis, ex hoc movet
quasi aliud et aliud movens; sed tamen movet sicut semper motus quamdiu
durat motus corporis proiecti; et quamvis videatur esse unus aer,
tamen est alius et alius per divisionem. Utrobique autem, idest sive
movens motum moveat impellendo sive trahendo, non potest esse unus
motus, sed oportet quod sit habitus, idest consequenter se habens,
propter rationem quae supra posita est in motu proiectionis, scilicet
ex diversitate moventium. Relinquitur ergo quod solus motus qui est a
motore immobili, possit esse semper continuus: quia movens se habet
semper similiter secundum eandem dispositionem in seipso; et ideo
semper et continue potest se similiter habere ad mobile, ut scilicet
semper uniformiter moveat ipsum. Est autem hic attendendum quod
sempiternitatem continui motus attribuit hic philosophus immobilitati
motoris, supra autem infinitae potentiae eius. Nam sempiternitas
motus continui, si attendatur secundum reiterationem motus, respicit
immobilitatem moventis; quia si semper similiter se habet, poterit
semper reiterare eundem motum. Sed infinita virtus moventis respicit
ad totam motus sempiternitatem vel infinitatem per se, sicut supra
dictum est. Est etiam attendendum quod, quia nullum movens motum
potest causare motum continuum sempiternum, ideo in XI Metaphys.
probare intendit multitudinem motorum immobilium secundum multitudinem
caelestium motuum, quasi illa consideratio sequatur ad istam.
9. Deinde cum
dicit: determinatis autem his etc., ex praemissis demonstratis
concludit principale intentum. Et dicit quod ex praedeterminatis
manifestum est, quod impossibile est primum movens immobile habere
aliquam magnitudinem, vel ita quod ipsum sit corpus, vel quod sit
virtus in corpore. Quia si haberet aliquam magnitudinem, aut esset
finita aut infinita. Ostensum est autem supra in tertio, in
communibus naturae, quod non est possibile esse aliquam magnitudinem
infinitam. Relinquitur ergo, si habet magnitudinem, quod habeat
magnitudinem finitam. Sed quod non habeat magnitudinem finitam, ex
hoc probatur, quod impossibile est finitam magnitudinem habere
potentiam infinitam. Primum autem movens immobile necesse est habere
potentiam infinitam: ergo non potest habere magnitudinem finitam.
Quod autem primum movens immobile necesse sit habere potentiam
infinitam, probat per id quod demonstratum est supra, quod impossibile
est a potentia finita moveri aliquid secundum infinitum tempus. Primum
autem movens causat perpetuum motum et continuum, et tempore infinito
unus et idem existens: alioquin motus ille non esset continuus. Ergo
habet potentiam infinitam. Et sic non habet magnitudinem finitam; nec
infinitam magnitudinem possibile est esse. Manifestum est itaque quod
primum movens est indivisibile: et quia nullam partem habet, sicut
etiam est indivisibile punctum; et etiam sicut omnino nullam habens
magnitudinem, quasi extra genus magnitudinis existens. Et sic
terminat philosophus considerationem communem de rebus naturalibus, in
primo principio totius naturae, qui est super omnia Deus benedictus in
saecula. Amen.
|
|