|
1. Postquam
philosophus posuit rationes ad ostendendum motum semper esse, hic ponit
rationes contra Anaxagoram et Empedoclem, qui contrarium ponebant.
Et circa hoc duo facit: primo ponit rationem contra eorum positionem;
secundo contra rationem quam supponebant, ibi: similiter autem et
dicere et cetera. Dicit ergo primo, quod cum ostensum sit quod motus
semper est, non erit dicendum quod aliquando sit motus et aliquando
non, sicut dixerunt Empedocles et Anaxagoras: sic enim dicere sicut
ipsi posuerunt, assimilatur cuidam figmento, quia scilicet absque
ratione hoc ponebant; omne enim quod ponitur absque ratione vel
auctoritate divina, fictitium esse videtur. Auctoritas autem divina
praevalet etiam rationi humanae, multo magis quam auctoritas alicuius
philosophi praevaleret alicui debili rationi, quam aliquis puer
induceret. Non ergo assimilantur figmento quae per fidem tenentur,
licet absque ratione credantur: credimus enim divinae auctoritati
miraculis approbatae, idest illis operibus quae solus Deus facere
potest.
2. Deinde cum
dicit: similiter autem et dicere etc., obiicit contra rationem cui
innitebantur. Et circa hoc tria facit: primo ponit istam rationem
esse inconvenientem; secundo ostendit quod inconvenientior erat
secundum positionem Anaxagorae, quam secundum positionem Empedoclis,
ibi: at vero nihil inordinatum etc.; tertio ostendit quod nec
secundum opinionem Empedoclis convenienter se habet, ibi: sed et
oportet hoc dicentem et cetera. Dicit ergo primo, quod similiter
etiam hoc videtur esse fictitium, quod aliquis ponens motum quandoque
esse et quandoque non esse, dicat hoc pro ratione, quod hoc ideo est,
quia natum est sic esse, et hoc oportet accipere tanquam principium;
sicut Empedocles videtur dicere, quod hoc quod res in parte temporis
teneant amicitiam et in parte temporis teneant discordiam et moveantur,
et quod in medio tempore quiescant, inest rebus ex necessitate; sicut
si aliquis diceret quare calidum calefacit, quia sic necesse est esse,
et hoc accipiatur quasi principium, quod calidum calefaciat.
Similiter accipiebat Empedocles quasi principium, quod necesse est
sic esse, quandoque res moveri per amicitiam, quandoque per
discordiam, et quandoque quiescere. Et forte etiam eodem modo diceret
Anaxagoras et alii ponentes unum principium activum, quod oportet hoc
accipere quasi principium, quod motus inceperit postquam infinito
tempore non fuit.
3. Deinde cum
dicit: at vero nihil inordinatum etc., ostendit quod hac ratione
inconvenientius utebatur Anaxagoras quam Empedocles. Manifestum est
enim quod cum ponitur aliquid esse quasi principium, oportet accipere
quod hoc sit secundum rei naturam; hoc est, ut natura rei sit talis
quod hoc ei conveniat. Sic enim accipimus quasi principium, quod omne
totum maius est sua parte, quia hoc est de ratione et natura totius,
quod excedat partis quantitatem. Unde Empedocles dicebat, sic aptum
natum esse; dans intelligere quod hoc esset accipiendum quasi
principium. Et similiter Anaxagoras diceret, licet non exprimeret.
Sed manifestum est quod nulla res naturalis, nec aliquid eorum quae
naturaliter rebus conveniunt, potest esse absque ordine; quia natura
est causa ordinationis. Videmus enim naturam in suis operibus ordinate
de uno in aliud procedere: quod ergo non habet aliquem ordinem, non
est secundum naturam, nec potest accipi ut principium. Sed duo
infinita non habent ordinem ad invicem, quia infiniti ad infinitum
nulla est proportio; omnis autem ordo proportio quaedam est. Sic ergo
patet quod quiescere res tempore infinito, et postea incipere moveri
per infinitum tempus, sine hoc quod sit aliqua differentia inter hoc
tempus et illud, quare nunc magis quam prius motus fiat; neque iterum
assignare aliquam aliam ordinationem inter aliqua duo, quorum uno
deficiente, alterum incipiat et fiat motus, ut Anaxagoras ponebat;
hoc non est opus naturae. Quia quidquid est in natura, aut semper
simpliciter, idest eodem modo, se habet, et non aliquando sic,
aliquando autem aliter, sicut ignis semper sursum fertur; aut aliqua
ratio est quare non semper est eodem modo, sicut non semper animalia
crescunt, sed quandoque diminuuntur, et hoc habet aliquam rationem.
Sic ergo non videtur secundum naturam procedere, quod infinito tempore
res quieverint, et postmodum moveri inceperint, ut Anaxagoras
posuit. Unde melius est quod dicatur, sicut Empedocles dixit, vel
quicumque alius similiter opinatus est, quod totum universum in quadam
parte temporis quiescit, et iterum movetur in alia parte temporis;
quia iam hoc potest habere aliquam ordinationem: finiti enim ad finitum
potest esse proportio. Est autem considerandum quod sententia fidei
nostrae non est similis positioni Anaxagorae. Non enim ponimus ante
mundum infinita spatia temporis, cuius sit necesse accipere
proportionem ad tempus sequens: sed antequam mundus inciperet, sola
Dei simplex aeternitas fuit, sicut dictum est, quae est omnino extra
genus temporis.
4. Deinde cum
dicit: sed et oportet hoc dicentem etc., ostendit quod nec etiam
Empedocli convenit praedicta ratio. Et primo ostendit propositum;
secundo excludit quandam falsam existimationem, ibi: omnino enim
existimare et cetera. Dicit ergo primo, quod etiam qui hoc dicit quod
Empedocles dixit, non oportet quod solum affirmet quod dicit, sed
etiam quod assignet causam sui dicti; et quod nihil ex se apponat ultra
id quod causa assignata requirit; neque etiam aliquid velit accipere ut
dignitatem, idest ut principium, absque ratione. Sed oportet quod
adducat ad manifestationem eius quod accepit quasi principium, aut
inductionem, sicut in principiis naturalibus quae ex sensibilium
experimento accipiuntur; aut demonstrationem, sicut in principiis quae
per priora principia demonstrantur. Sed hoc Empedocles non servat.
Esto enim quod ipse ponat amicitiam et litem esse causas, tamen hoc
non est de ratione amicitiae vel inimicitiae, quod unum eorum post
alterum moveat. Non est enim de ratione amicitiae, quod in
inimicitiam convertatur, nec e converso: sed de ratione amicitiae est
quod congreget, de ratione vero inimicitiae est quod disgreget. Sed
si ulterius determinetur quod in quadam parte temporis haec congreget,
et iterum in quadam parte temporis illa disgreget; est ulterius
manifestandum in aliquibus particularibus, in quibus hoc contingat.
Sicut quod amicitia congreget, et inimicitia disgreget, manifestatur
in hominibus, quia amicitia homines adunantur ad invicem, inimicitia
vero fugiunt ab invicem; et ideo hoc ab Empedocle supponitur esse in
toto universo, quia videtur sic esse in aliquibus. Sed quod secundum
aequalia tempora moveant successive amicitia et inimicitia, hoc indiget
aliqua ratione manifestante: non enim videtur hoc in hominibus
contingere.
5. Deinde cum
dicit: omnino enim existimare etc., excludit quandam falsam
existimationem. Posset enim aliquis credere, quod quidquid semper
est, non habet causam, propter hoc quod videmus ea quae apud nos
causantur, de novo incipere: et ideo videbatur aliquibus, quod quando
reducebatur aliqua quaestio in aliquid quod est semper, non oporteret
ulterius causam seu rationem quaerere. Sic ergo posset Empedocles
dicere, quod amicitia et lis semper secundum aequalia tempora
moverunt: et ideo non est quaerenda huius alia ratio. Hoc ergo
Aristoteles removet, dicens quod non recte se habet opinari quod
aliquid existimetur esse principium, propter hoc quod semper aut sic
est, aut sic fit. Ad hoc enim Democritus reducebat omnes causas
naturales, assignans principium iis quae de novo fiunt; sed eius quod
est semper, nolebat aliquod principium quaerere. Quod quidem in
aliquibus recte dicitur, sed non in omnibus. Manifestum est enim quod
triangulus semper habet tres angulos aequales duobus rectis; sed tamen
huius perpetuae passionis est altera causa. Sed aliqua perpetua sunt,
sicut principia, quorum non est alia causa.
6. Est autem valde
notandum quod hic dicitur; quia ut in II Metaphys. habetur, eadem
est dispositio rerum in esse et in veritate. Sicut igitur aliqua sunt
semper vera et tamen habent causam suae veritatis, ita Aristoteles
intellexit quod essent aliqua semper entia, scilicet corpora caelestia
et substantiae separatae, et tamen haberent causam sui esse. Ex quo
patet quod quamvis Aristoteles poneret mundum aeternum, non tamen
credidit quod Deus non sit causa essendi ipsi mundo, sed causa motus
eius tantum, ut quidam dixerunt. Ultimo autem concludit principale
propositum epilogando. Et dicit tanta dicta esse de hoc quod nullum
tempus erit in futuro, neque erat in praeterito, in quo aliquis motus
non sit.
|
|