|
1. Postquam
philosophus posuit rationes ad probandum motum semper esse, hic
intendit solvere ea quae in contrarium obiici possunt. Et circa hoc
duo facit: primo ponit rationes; secundo solvit eas, ibi: horum
autem primum et cetera. Circa primum ponit tres rationes, praemittens
suam intentionem: et dicit quod ea quae in contrarium obiici possunt,
non est difficile solvere. Ex tribus enim rationibus videtur maxime
sequi quod motus aliquando incipiat esse, cum prius omnino non fuerit:
quarum prima est, qua supra probavit in sexto quod nulla mutatio est
infinita; eadem enim ratione probari potest quod nulla mutatio sit
perpetua. Nulla enim mutatio terminata est perpetua, sicut nec
infinita; sed omnis mutatio est terminata. Omnis enim mutatio
naturaliter est ex quodam in quiddam, et ista duo sunt contraria; unde
necesse est quod terminus cuiuslibet mutationis sint ipsa contraria in
quibus fit transmutatio. Sed quia non in omni motu locali manifesta
est contrarietas terminorum, subiungit quod est commune omni motui,
quod nihil movetur in infinitum; quia nihil movetur ad id ad quod
pertingere non potest, ut in sexto dictum est. Sic ergo patet quod
nulla mutatio est perpetua, sicut nec infinita. Si ergo nulla mutatio
est perpetua, videtur etiam possibile dari tempus in quo nulla mutatio
sit. Et haec prima ratio accepta est ex parte motus.
2. Secunda ratio
accipitur ex parte mobilis, quam ponit ibi: amplius videmus etc.;
quae talis est. Si motus non potest fieri de novo cum prius non
esset, videtur esse conveniens dicere de unoquoque, quod vel semper
movetur, vel nequaquam moveatur: quia si in uno mobili potest
quandoque motus esse et quandoque non esse, pari ratione in toto
universo. Sed videmus quod possibile est aliquid moveri, quod prius
non movebatur secundum totum, neque aliquem motum in seipso habebat
secundum aliquam sui partem: sicut apparet in rebus inanimatis, in
quibus aliquod mobile quandoque moveri incipit, cum antea nulla pars
eius moveretur, neque ipsum totum, sed omnino quiesceret.
Relinquitur ergo quod in toto universo potest esse motus, cum prius
non fuerit.
3. Sed quia in rebus
inanimatis, licet appareat motus in aliquo de novo incipere nullo motu
praeexistente in illo eodem, apparet tamen motus praeexistens in aliquo
exteriori a quo movetur: ideo tertiam rationem ponit ex parte
animalium, quae non moventur ab extrinseco, sed a seipsis; et hoc
ibi: multo autem magis et cetera. Et dicit quod incipere motum cum
prius non esset, multo magis est manifestum in rebus animatis quam
inanimatis. Cum enim nos quieverimus aliquando, nullo motu in nobis
existente, aliquando moveri incipimus, et est ex nobis ipsis
principium nostri motus, etiam si nihil extrinsecum moveat: quod
quidem in rebus inanimatis non contingit, sed semper aliquid
extrinsecum movet ipsa, vel generans, vel removens prohibens, vel
violentiam inferens. Ex quo sequitur quod si animal quandoque
totaliter quiescat, quod in aliquo immobili incipiat esse motus cum
prius non fuerit, non ex aliquo extrinseco movente, sed ab ipsomet
quod movetur. Et si hoc potest esse in animali, nihil prohibere
videtur quin idem accidat in universo: habet enim animal, et maxime
homo, similitudinem quandam cum mundo: unde dicitur a quibusdam quod
homo sit parvus mundus. Et sic si in parvo mundo incipit motus cum
prius non fuerit, videtur quod etiam in magno mundo idem possit
contingere. Et si hoc contingit in mundo, potest etiam contingere in
toto infinito, quod quidam posuerunt extra mundum: si tamen sit
aliquod infinitum quod possit quiescere et moveri.
4. Deinde cum
dicit: horum autem primum etc., solvit per ordinem rationes
praemissas. In solutione ergo primae rationis dicit, quod istud recte
dicitur, quod motus qui est inter contraria non potest semper durare
unus et idem numero; quia forte hoc est necessarium, ut infra
probabitur: et ideo ponit sub dubitatione, quia nondum erat probatum.
Sed quia posset aliquis dicere quod etiam motus qui est inter
contraria, potest esse semper unus numero propter identitatem mobilis,
quod iterato de contrario in contrarium movetur; sicut si prius
movebatur de albo in nigrum, postea moveatur de nigro in album, et sic
semper: ideo subiungit quod non est possibile quod semper motus qui est
unius et eiusdem mobilis, per reiterationem sit unus et idem. Et hoc
manifestat per exemplum. Ponatur enim quod chorda citharae similiter
se habeat; et movens qui percutit chordam, similiter se habeat in
movendo: potest esse dubitatio, utrum unius chordae bis percussae sit
unus et idem motus et sonus, aut semper alius et alius. Sed tamen
quidquid sit de aliis mobilibus, nihil tamen prohibet quin aliquis
motus qui non est inter contraria, sicut circularis motus, idem semper
maneat continuus et perpetuus: quod magis ex sequentibus erit
manifestum. Licet ergo omnis motus sit finitus secundum terminos,
tamen per reiterationem aliquis motus potest esse continuus et
perpetuus.
5. Deinde cum
dicit: moveri autem quod non movetur etc.; solvit secundam rationem.
Et dicit quod nullum inconveniens est si aliquid inanimatum incipiat
moveri cum prius non moveretur, si hoc accidat propter hoc, quod
movens extrinsecus aliquando sit praesens, aliquando non. Manifestum
enim est quod oportet praeexistere motum ex parte moventis, quod
aliquando fit prope cum prius non esset. Sed istud videtur esse
inquirendum quasi dubium, scilicet si, existente movente, idem ab
eodem quandoque moveatur, et quandoque non: hoc enim supra dixit non
posse accidere, nisi praecedente aliqua mutatione, vel ex parte
mobilis vel ex parte moventis: et sic semper praeexistit motus, sive
praeexistat movens, sive non. Ideo autem hoc videtur quaerendum,
quia ille qui hanc rationem induxit, de nullo alio videtur dubitare,
quam propter quid quiescentia non semper quiescunt, et mobilia non
semper moventur.
6. Deinde cum
dicit: maxime autem etc., solvit tertiam rationem. Et dicit quod id
quod tertio obiectum est, maxime facit dubitare quod possit esse motus
cum prius non fuerit, sicut videtur accidere in rebus animatis.
Videtur enim quod animal quod prius quiescebat, postmodum moveatur
processivo motu, nullo motu facto ab exteriori: et sic videtur quod
illum motum animalis non praecedebat aliquis motus, neque in ipso
animali neque in alio, sicut in rebus inanimatis dicebatur. Sed hoc
est falsum, scilicet quod motus animalis non fiat ab aliquo exteriori.
Videmus enim semper in animalibus aliquid naturaliter motum, quod
scilicet non movetur per voluntatem. Et huius quod movetur
naturaliter, causa non est ipsum animal per suum appetitum: sed
forsitan causa huius naturalis mutationis est continens, idest aer, et
ulterius corpus caeleste; sicut manifeste apparet cum alteratur corpus
animalis per calorem vel frigus aeris. Et dicit forsitan, quia in
animali etiam aliquid naturaliter movetur ab interiori principio, sicut
patet in mutationibus quae sunt in anima vegetabili, ut apparet in
digestione cibi, et in sequentibus transmutationibus; quae dicuntur
naturales, quia non sequuntur apprehensionem et appetitum. Et quia
hoc videtur esse contra id quod est proprium animalis, scilicet quod
moveat seipsum; ideo subiungit, quod cum dicimus animal movere
seipsum, non intelligimus hoc de quolibet motu, sed de motu locali,
secundum quem animal movet seipsum per apprehensionem et appetitum.
Sic igitur nihil prohibet, immo necessarium est, quod in corpore
animalis fiant multae transmutationes a continente, scilicet aere et
corpore caelesti; quarum quaedam movent intellectum aut appetitum, ex
quo ulterius iam totum animal movetur.
7. Est autem
considerandum quod hic declarat modum quo corpora caelestia in nos
agunt. Non enim agunt directe in animas nostras, sed in corpora:
motis autem corporibus, per accidens fit motus in viribus animae quae
sunt actus corporalium organorum; non autem ex necessitate in
intellectu et in intellectivo appetitu, qui non utuntur organis
corporeis. Aliquando tamen intellectus et voluntas sequuntur aliquas
praedictarum mutationum; sicut cum aliquis per rationem eligit vel
sequi vel repellere vel aliquid agere propter passionem, vel in corpore
vel in parte sensitiva exortam. Et ideo non dicit quod omnes motus qui
fiunt a continente moveant intellectum aut appetitum, sed quidam, ut
omnino necessitatem ab intellectiva parte excludat. Ponit autem
exemplum eorum quae dixerat, in dormientibus, in quibus maxima quies
esse videtur quantum ad animales motus. Cum tamen in eis nullus motus
sit sensibilis, idest a sensibili apprehensione procedens, iterum
surgunt animalia evigilata, propter aliquem motum interius existentem,
vel ex opere animae nutritivae, sicut cum digesto cibo deficiunt
evaporationes quae somnum causabant, et animal excitatur; sive cum
alteratur corpus a continente per calorem aut frigus. Et sic
diligenter consideranti apparet, quod nunquam in nobis aliquis motus
apparet de novo, nisi praecedente aliquo alio motu. Et hoc promittit
se in sequentibus magis manifestaturum.
|
|