|
1. Postquam
philosophus in septimo ostenderat quod in moventibus et in mobilibus non
est procedere in infinitum, sed est devenire ad aliquod primum; et hic
iam ostendit quod motus semper fuit et semper erit; ulterius procedit
ad inquirendum conditionem primi motus et primi motoris. Et dividitur
in partes duas: in prima ostendit quod primus motus est sempiternus,
et quod primum movens est omnino immobile; secundo ex hoc procedit ad
ostendendum qualis sit primus motus, et qualis sit primus motor, ibi:
at vero aliud facientibus principium et cetera. Prima autem pars
dividitur in partes tres: in prima ponit sub quaestione quandam
divisionem quinquemembrem; in secunda excludit tres partes propositae
divisionis, ibi: omnia igitur quiescere etc.; tertio inquirit de
duobus residuis membris, quod eorum sit verius, quia ex hoc dependet
veritas quam inquirere intendit, ibi: omnia autem velle aliquando
quidem et cetera.
2. Dicit ergo primo
quod principium sequentis considerationis, qua inquirere intendimus de
primo motu et primo motore, est quod pertinet ad dubitationem
praedictam (quam scilicet movit solvendo secundam rationem): unde
contingit quod quaedam aliquando moventur, et aliquando quiescunt
iterum, et non semper vel moventur vel quiescunt, ex quo ponitur motus
sempiternus in communi? Et dicit quod necesse est dispositionem
rerum, quantum ad motum vel quietem, tripliciter se habere. Quorum
unus modus est, ut omnia semper quiescant, et nihil aliquando
moveatur; secundus modus est, ut omnia semper moveantur, et nihil
quiescat; tertius modus est, quod quaedam moveantur et quaedam
quiescant. Sed iste tertius modus iterum dividitur in tres modos.
Quorum primus est, quod quaedam moveantur et quaedam quiescant, ita
tamen quod ea quae moventur, semper moveantur, et ea quae quiescunt,
semper quiescant, et nihil sit quod quandoque moveatur et quandoque
quiescat. Secundus modus est e contrario, quod omnia sunt nata et
moveri et quiescere, et nihil est quod semper moveatur vel semper
quiescat. Tertius modus huius secundae divisionis est, quod alia
semper sint immobilia et nunquam moveantur; alia semper mobilia et
nunquam quiescant; alia vero possint accipi cum utroque, scilicet cum
motu et quiete, ita quod quandoque moveantur et quandoque quiescant.
Et istud ultimum membrum est nobis determinandum pro veritate, quia in
hoc habentur solutiones omnium obiectorum. Et quando hoc
ostenderimus, habebimus finem quem intendimus in isto opere, scilicet
pervenire ad primum motum sempiternum, et ad primum movens immobile.
Sic ergo tertium membrum primae divisionis dividitur in tria membra,
et fiunt in universo quinque membra huius divisionis. Est autem
considerandum quod in tribus horum membrorum omnia entia ponuntur unius
dispositionis; sicut patet in primo membro, quo dicitur omnia semper
quiescere; et in secundo, quo dicitur omnia semper moveri; et in
quarto, quo dicitur omnia quandoque quiescere et quandoque moveri. In
uno autem membro, scilicet in tertio, dividuntur entia in duas
dispositiones, scilicet quod quaedam semper moveantur, et quaedam
semper quiescant. In uno etiam membro, scilicet in quinto,
dividuntur entia in tres dispositiones, scilicet quod quaedam semper
moveantur, quaedam nunquam moveantur, quaedam quandoque moveantur et
quandoque non moveantur. Et considerandum est quod in hoc ultimo
membro non facit mentionem de quiete, sed de immobilitate: quia primus
motor, qui nunquam movetur, non potest dici proprie quiescere; quia,
ut in quinto dictum est, illud proprie quiescit, quod natum est moveri
et non movetur.
3. Deinde cum
dicit: omnia igitur quiescere etc., excludit tria membra praedictae
divisionis. Et primo ponit quod non omnia quiescunt semper; secundo
quod non omnia moventur semper, ibi: fere autem adhuc etc.; tertio
excludit tertium membrum, quo dicebatur quod quae moventur, moventur
semper, et quae quiescunt, quiescunt semper, ibi: at vero neque alia
quidem et cetera. Circa primum tria ponit. Quorum primum est, quod
ex quadam intellectus infirmitate procedit, quod aliqui dicant omnia
quiescere, et quod inquirant ad hoc aliquam sophisticam rationem,
dimisso sensu: procedit enim ex hoc quod intellectus non est sufficiens
ad dissolvendum sophisticas rationes, quae repugnant iis quae sunt
manifesta secundum sensum. Dictum est autem in I topicorum, quod non
est curandum disputare contra quascumque positiones vel problemata, de
quibus aliquis dubitat indigens sensu vel poena: unde contra istam
positionem non oportet dubitare, propter stultitiam dicentis.
Secundum quod dicit est, quod ista dubitatio non est de aliquo
particulari ente, sed universaliter de toto ente. Neque etiam
pertinet solum ad naturalem philosophum, sed quodammodo pertinet ad
omnes scientias demonstrativas, et ad omnes opiniones, idest ad omnes
artes quae utuntur quibusdam opinionibus, sicut rhetorica et
dialectica: quia omnes artes et scientiae utuntur motu; practicae
quidem, quasi dirigentes aliquos motus, naturalis autem philosophia,
speculando naturam motus et mobilium. Mathematici etiam utuntur motu
imaginato, dicentes quod punctus motus facit lineam. Metaphysicus
autem considerat de primis principiis. Sic igitur patet, quod
destruere motum repugnat omnibus scientiis. Error autem qui pertinet
ad omnia entia et ad omnes scientias, non est reprobandus a naturali,
sed a metaphysico. Non ergo pertinet ad naturalem contra istum errorem
disputare. Tertium quod dicit est, quod irrationabiles et importunae
dubitationes de principiis in doctrinis mathematicis, non pertinent ad
mathematicum, ut eas removeat; et similiter est in aliis scientiis.
Et similiter nec ad physicum pertinet destruere huiusmodi positionem,
quae repugnat suis principiis. In qualibet enim scientia supponitur
pro principio definitio subiecti: unde et in scientia quae est de
natura, supponitur quasi principium, quod natura sit principium
motus. Sic ergo per tria media apparet quod ad naturalem non pertinet
contra hanc positionem disputare.
4. Deinde cum
dicit: fere autem etc., excludit secundum membrum, quo ponebatur ab
Heraclito omnia semper moveri. Et primo comparat hanc opinionem
praecedenti opinioni, quae ponebat omnia semper quiescere: et dicit
quod dicere omnia moveri semper, ut Heraclitus dixit, est quidem
falsum et contra principia scientiae naturalis; sed tamen minus
repugnat arti haec positio quam prima. Et quod quidem repugnet arti
manifestum est: quia tollit suppositionem scientiae naturalis, in qua
ponitur quod natura non solum est principium motus, sed etiam quietis;
et sic patet quod similiter naturale est quies, sicut et motus. Unde
sicut prima opinio, quae destruebat motum, erat contra scientiam
naturalem; ita et haec positio quae destruit quietem. Ideo autem
dixit hanc opinionem esse minus praeter artem, quia quies nihil est
aliud quam privatio motus: quod autem non sit privatio motus, magis
potest latere quam quod non sit motus. Sunt enim quidam motus parvi et
debiles, qui vix possunt sentiri: et sic potest videri quod aliquid
quiescat, quod non quiescit. Sed motus magni et fortes latere non
possunt: unde non potest dici quod decipiatur sensus in perceptione
motus, sicut in perceptione quietis. Et ideo secundo, ibi: et
dicunt quidam etc., ostendit quomodo hanc secundam positionem aliqui
posuerunt. Et dicit quod quidam, scilicet Heraclitus et eius
sequaces, dixerunt quod omnia quae sunt, semper moventur, non solum
quaedam, aut aliquando; sed motus latet sensum nostrum. Qui si
loquerentur de aliquibus motibus, eorum dictum sustineri posset: sunt
enim aliqui motus qui nos latent. Sed quia non determinant de quali
motu loquantur, sed dicunt de omnibus motibus, ideo non est difficile
contra illos obiicere; quia multi motus sunt, de quibus manifestum est
quod non possunt semper esse.
5. Tertio ibi:
neque enim augeri etc., ponit rationes contra opinionem praedictam.
Et primo quantum ad motum augmenti; secundo quantum ad motum
alterationis, ibi: similiter autem et in alteratione et cetera.
Tertio quantum ad motum localem, ibi: et secundum quod fertur. Ideo
autem ab augmento incipit, quia Heraclitus maxime inducebatur ad suam
positionem ex consideratione augmenti. Videbat enim aliquem augeri
secundum aliquam modicam quantitatem in uno anno; et supponens
augmentum esse continuum, credebat quod in qualibet parte illius
temporis secundum aliquid illius quantitatis augeretur, et tamen non
sentitur istud augmentum, quia fit in modica temporis parte; et sic
arbitrabatur esse in aliis quae videntur quiescere. Dicit ergo contra
hoc Aristoteles, quod non est possibile continue aliquid augeri vel
minui, ita scilicet quod quantitas aucta dividatur secundum tempus,
ita quod in qualibet parte aliquid eius augeatur: sed interponitur
medium tempus post augmentum unius partis, in quo nihil augetur, sed
fit dispositio ad augmentum sequentis partis. Et hoc manifestat per
similia. Quorum primum est, quia videmus quod gutta pluviae
multiplicata conterit lapidem. Secundum exemplum est, quia videmus
quod nascentia, idest plantae in lapidibus nascentes, lapides
dividunt. Nec possumus dicere quod si gutta multiplicata tantum fodit
vel removet de lapide in tanto tempore, quod medietas guttarum prius in
medio tempore removerit medietatem illius quantitatis; sed ita
contingit hic, sicut in trahentibus navem. Non enim si centum homines
trahunt navem per tantum spatium in tanto tempore, sequitur quod media
pars illorum moveat per medietatem spatii in eodem tempore, vel per
idem spatium in duplo tempore, ut in septimo dictum est. Ita etiam
non sequitur, si multae guttae effodiunt lapidem, quod aliqua pars
illarum guttarum prius removerit medietatem in aliquo tempore. Et
huius ratio est, quia illud quod removetur a lapide per multas guttas,
est quidem divisibile in plura; sed tamen non seorsum aliquid illorum
plurium a lapide removetur, sed simul omnes partes, prout sunt in
potentia in toto remoto. Et loquitur hic de primo quod removetur:
nihil enim prohibet per longinquum tempus aliquam tam magnam quantitatem
removeri a lapide per guttas, quod aliqua pars remota est prius per
partem guttarum: est tamen devenire ad aliquod quantum remotum, quod
totum simul removetur, et non pars post partem. In remotione ergo
illius totius, nulla guttarum praecedentium aliquid removebat, sed
disponebat tantum ad remotionem: ultima autem agit in virtute omnium,
removendo id ad cuius remotionem ceterae disponebant. Et similiter
etiam est in motu diminutionis. Non est enim necessarium quod si
aliquid decrescit tantum in tanto tempore, licet illa quantitas in
infinitum dividatur, quod semper in qualibet parte temporis aliquid
illius quantitatis subtractum abeat; sed totum simul aliquando abibit.
Et similiter etiam est in augmento. Et sic non oportet quod continue
aliquid augeatur vel minuatur.
6. Deinde cum
dicit: similiter autem et in alteratione etc., contradicit praedictae
positioni quantum ad alterationem; et hoc tribus rationibus. Primo
enim dicit quod similiter dicendum est in qualibet alteratione, sicut
dictum est in augmento. Quamvis enim corpus quod alteratur, sit
partibile in infinitum, non tamen oportet quod propter hoc alteratio in
infinitum dividatur, ita scilicet quod in qualibet parte temporis
aliquid alterationis fiat; sed multoties fit velox alteratio, ita
scilicet quod multae partes corporis alterati simul alterantur, sicut
accidit in densatione sive congelatione aquae. Tota enim aliqua aqua
simul congelatur, non pars post partem (si tamen accipiatur multum de
aqua, nihil prohibet partem post partem congelari). Est autem
considerandum, quod hoc quod hic dicitur de alteratione et augmento,
videtur contrariari iis quae dicta sunt in sexto, ubi ostensum est quod
motus dividitur secundum divisionem temporis et mobilis et rei secundum
quam est motus. Sed sciendum est quod Aristoteles in sexto
determinabat de motu in communi, non applicando ad aliqua mobilia; et
ideo ea quae ibi de motu tractavit, accipienda sunt secundum exigentiam
continuitatis motus: hic autem loquitur de motu, applicando ad
determinata mobilia, in quibus contingit aliquem motum interrumpi et
non continuari, qui secundum rationem communem motus posset esse
continuus.
7. Secundam rationem
ponit ibi: amplius cum infirmetur aliquis et cetera. Et dicit quod si
aliquis qui infirmatur, debeat sanari, necesse est quod sanetur in
aliquo tempore, et non in termino temporis. Et necesse est ulterius
quod ipsa mutatio sanationis tendat in determinatum terminum, scilicet
in sanitatem, et in nihil aliud. Sic ergo omnis alteratio requirit
determinatum tempus et determinatum terminum (quia omnis alteratio est
in contrarium, ut in quinto dictum est): nulla autem talis mutatio
est semper continua: dicere ergo quod aliquid semper et continue
alteretur, est dubitare de manifestis.
8. Tertiam rationem
ponit ibi: atque lapis et cetera. Et dicit quod lapis non fit neque
durior neque mollior, etiam per temporis longinquitatem: et sic
stultum est dicere quod omnia semper alterentur.
9. Deinde cum
dicit: et secundum quod fertur etc., contradicit praedictae opinioni
quantum ad motum localem, dupliciter. Primo quidem, quia aliqui
motus locales et quietes ita sunt manifesti, quod latere non possunt:
mirabile enim videtur si lateat quando lapis fertur deorsum, aut quando
quiescit in terra. Et sic non potest dici quod propter latentiam motus
localis ponantur omnia semper moveri localiter.
10. Secundo ibi:
amplius autem terra etc., ratiocinatur sic. Terra et quodlibet aliud
corpus naturale, quando sunt in propriis locis, ex necessitate naturae
quiescunt, et non removentur ex propriis locis, nisi per violentiam:
sed manifestum est quaedam corporum naturalium esse in propriis locis:
necesse est ergo dicere quod quaedam quiescant secundum locum, et quod
non omnia localiter moveantur. Ultimo autem epilogando concludit,
quod ex praemissis et aliis similibus potest aliquis scire, quod
impossibile est aut semper omnia moveri, sicut dixit Heraclitus, aut
semper omnia quiescere, sicut dixit Zeno et Parmenides et Melissus.
|
|