|
1. Reprobatis duobus
membris praemissae divisionis, hic reprobat tertium, quod scilicet
poni posset entia dividi in duas dispositiones tantum, ita quod quaedam
semper quiescerent; alia semper moverentur; et non sit tertium genus
entium, quae quandoque moveantur, quandoque quiescant. Hoc autem
reprobat dupliciter. Primo quidem, sicut et praedictas duas
positiones, ex eo quod repugnat sensui. Non solum enim videmus ad
sensum quod quaedam moventur, per quod destruitur prima positio
ponentium omnia quiescere semper; et quod quaedam quiescunt, per quod
destruitur secunda positio ponentium omnia moveri semper: sed etiam
videmus quod in eisdem rebus fiunt praedictae mutationes seu variationes
de motu in quietem, et de quiete in motum; per quod apparet quod
aliqua sunt quae quandoque moventur et quandoque quiescunt.
2. Secundo ibi: et
adhuc quia oppugnat etc., reprobat idem per hoc quod qui hanc
dubitationem induceret, repugnaret iis quae sunt manifesta in natura.
Primo enim tolleretur motus augmenti: videmus enim motum augmenti esse
in his quae non semper augebantur; alioquin, si semper augerentur,
non esset augmentum ad determinatam quantitatem, sed in infinitum.
Secundo tollitur motus localis violentus: non enim est motus
violentus, nisi sit aliquid quod extra naturam moveatur, quod prius
quieverit secundum naturam; cum motus violentus non sit nisi recessus a
quiete naturali. Si ergo nullum quiescens potest moveri, sequetur
quod id quod quiescit naturaliter, non possit postmodum per violentiam
moveri. Tertio excluditur generatio et corruptio per hanc positionem.
Generatio enim est mutatio de non esse in esse, corruptio vero de esse
in non esse. Ad hoc ergo quod aliquid corrumpatur, oportet quod prius
fuerit ens per aliquod tempus; et ad hoc quod generetur, oportet quod
prius fuerit non ens per aliquod tempus. Quod autem per aliquod tempus
est ens vel non ens, quiescit (ut large de quiete loquamur): si
igitur nullum quiescens potest moveri, sequitur quod nihil quod non est
per aliquod tempus, possit generari, et nihil quod est in aliquo
tempore, possit corrumpi. Quarto autem ulterius haec positio destruit
universaliter omnem motum: quia in omni motu est quaedam generatio et
corruptio, vel simpliciter vel secundum quid. Quod enim in aliquid
movetur sicut in terminum, generatur hoc, quantum ad motum
alterationis et augmenti; aut in hoc, quantum ad motum localem; sicut
quod movetur de nigro in album, aut de parvo in magnum, fit album aut
magnum; quod autem movetur ad aliquem locum, fit existens in loco
illo. Sed ex quo aliquid mutatur sicut a termino a quo, corrumpitur
hoc in motu alterationis et augmenti, ut nigrum aut parvum; aut ab
hinc quantum ad motum localem. Quia ergo in omni motu est generatio et
corruptio, dum praedicta positio tollit generationem et corruptionem,
per consequens tollit omnem motum. Quia ergo haec quae dicta sunt,
sunt impossibilia, manifestum fit quod quaedam moventur non quidem
semper, sed aliquando; et quaedam quiescunt non semper, sed
aliquando.
3. Deinde cum
dicit: omnia autem velle etc., inquirit de aliis duobus membris
praemissae divisionis. Et primo manifestat suam intentionem; secundo
exequitur ipsam, ibi: moventium igitur et eorum quae moventur et
cetera. Circa primum tria facit: primo ostendit ad quam positionem
pertineat quartum membrum; secundo ea quae dicta sunt in isto capitulo
recolligit, ibi: principium autem iterum faciendum etc.; tertio
ostendit quid restat dicendum, ibi: reliquum ergo considerandum et
cetera. Dicit ergo primo, quod ponere quod omnia quandoque quiescunt
et quandoque moventur, hoc iam pertinet ad antiquas rationes, quas
tetigimus disputantes de motus sempiternitate. Hoc enim posuisse
videtur praecipue Empedocles, quod omnia quandoque moventur sub
dominio amicitiae et litis, et quandoque quiescunt intermediis
temporibus.
4. Deinde cum
dicit: principium autem etc., resumit ea quae dicta sunt in isto
capitulo. Et primo resumit divisionem supra positam; secundo
reprobationem primae partis, qua ponitur omnia quiescere semper, ibi:
quod quidem igitur non possibile etc.; tertio reprobationem aliorum
duorum membrorum, ibi: similiter autem et impossibile et cetera.
Dicit ergo primo, quod ad manifestandum magis intentionem sequentium,
debemus incipere ab iis quae nuper determinavimus, sumentes idem
principium quod prius; scilicet quod entia oportet primo quod se
habeant in aliqua harum trium dispositionum, scilicet quod vel omnia
quiescant, vel omnia moveantur, vel quod quaedam quiescant et quaedam
moveantur. Et hoc tertium iterum in tria dividitur: quia si eorum
quae sunt, quaedam quiescunt et quaedam moventur, necesse est quod vel
omnia sic se habeant quod quandoque quiescant et quandoque moveantur;
vel quod quaedam semper quiescant, quaedam autem semper moveantur; vel
quod cum iis duobus apponatur tertium membrum, scilicet quod alia sint
quae quiescant aliquando et non semper, aliis quandoque motis et non
semper.
5. Deinde cum
dicit: quod quidem igitur etc., reprobat primum membrum. Et dicit
quod supra dictum est, quod non sit possibile omnia quiescere semper,
sed et nunc etiam aliquid est addendum. Et duo dicit contra hanc
positionem. Primo quidem quod necesse est ponere aliquem motum saltem
in anima. Quia si aliquis velit dicere quod secundum veritatem sic se
habet quod nihil movetur, sicut dixerunt sequentes Melissum, qui
posuit quod ens est infinitum et immobile: sed tamen non ita videtur
secundum sensum, sed multa entium moventur, ut sensus iudicat. Si
ergo aliquis dicat quod ista opinio est falsa, qua opinamur quaedam
moveri; adhuc sequitur quod motus sit. Quia si opinio falsa est,
motus est; et universaliter si opinio est, motus est; et similiter si
phantasia est, motus est. Et hoc ideo, quia phantasia est quidam
motus sensitivae partis, factus a sensu secundum actum. Opinio etiam
quidam motus est rationis, ex aliquibus ratiocinationibus procedens.
Sed adhuc manifestius sequitur quod motus sit in opinione vel
phantasia, si aliquando videatur nobis sic esse, aliquando aliter:
quod contingit cum quandoque videntur nobis aliqua quiescere, quandoque
vero non quiescere. Sic ergo omnino sequitur quod motus sit. Secundo
contra hanc opinionem dicit, quod apponere intentionem ad destruendum
hanc opinionem, et quaerere rationem ad probandum illas res quas
debemus habere in maiori dignitate quam quod ratione indigeant, quia
scilicet habentur ut per se manifesta: hoc inquam facere nihil est
aliud quam male iudicando discernere inter melius et peius in
moralibus, et inter credibile et incredibile in logicis, et inter
principium et non principium in demonstrativis. Qui enim quaerit
rationem ad probandum ea quae per se sunt manifesta, et sic habentur ut
principia, non cognoscit ea esse principia, dum ea per alia principia
probare intendit. Similiter videtur quod non sciat cognoscere quid sit
credibile et incredibile; quia id quod est per se credibile, per aliud
probare intendit, ac si non esset per se credibile. Nec etiam inter
melius et peius posse discernere videtur, qui magis manifesta per minus
manifesta probat. Est autem per se manifestum aliqua moveri: non ergo
ad hoc debet esse nostra intentio, ut hoc rationibus probare nitamur.
6. Deinde cum
dicit: similiter autem et impossibile etc., excludit alia duo membra
praemissae divisionis. Et dicit quod sicut impossibile est omnia
quiescere semper, ita etiam impossibile est omnia moveri semper; aut
etiam quod alia semper moveantur et alia semper quiescant, ita quod
nihil sit quod quandoque moveatur et quandoque quiescat. Contra omnia
haec sufficit fidem facere per unum medium: quia scilicet videmus quod
quaedam quandoque moventur et quandoque iterum quiescunt. Unde
manifestum est quod impossibile est dicere quod omnia continue
quiescant, quod erat primum membrum, et quod omnia continue
moveantur, quod erat secundum membrum; vel quod quaedam semper
moveantur et quaedam semper quiescant, et nihil sit medium.
7. Deinde cum
dicit: reliquum ergo etc., ostendit quid restat dicendum: et
concludit ex praemissis, quod cum tria membra praemissae divisionis
stare non possint, relinquitur considerandum quod membrum aliorum
duorum sit verius: utrum scilicet quod omnia sint possibilia moveri et
quiescere; aut quaedam sint possibilia moveri et quiescere, ita tamen
quod aliqua sint quae semper quiescant, et aliqua quae semper
moveantur. Hoc enim ultimum est quod demonstrare intendimus. Sic
enim ostendetur primum motum esse sempiternum, et primum motorem esse
immobilem.
|
|