|
1. Postquam
philosophus suam intentionem manifestavit, hic incipit prosequi suam
intentionem: scilicet non omnia quandoque moveri et quandoque
quiescere; sed aliquid esse omnino immobile, aliquid autem quod semper
movetur. Dividitur autem ista pars in duas: in prima ostendit primum
movens esse immobile; in secunda ostendit primum mobile semper moveri,
ibi: at vero si aliquod est et cetera. Prima pars dividitur in duas:
in prima ostendit primum movens esse immobile ex ordine moventium et
mobilium; in secunda ex sempiternitate motus, ibi: et iterum
considerans et cetera. Prima pars dividitur in partes duas: in prima
ostendit primum movens esse immobile; in secunda ostendit ipsum esse
perpetuum, ibi: quoniam autem oportet et cetera. Circa primum duo
facit: primo ostendit quoddam quod est necessarium ad probationem
sequentium, scilicet quod omne quod movetur ab alio moveatur; secundo
ostendit propositum, ibi: hoc autem dupliciter et cetera. Ostenderat
siquidem supra in principio septimi, omne quod movetur ab alio moveri,
ratione communi accepta ex parte ipsius motus: sed quia incepit
applicare motum ad res mobiles, illud quod supra universaliter est
ostensum, hic ostendit universaliter verificari in omnibus mobilibus et
moventibus. Unde prima pars dividitur in partes duas: in prima ponit
divisionem moventium et mobilium; in secunda manifestat propositum in
singulis, ibi: et maxime moveri et cetera. Circa primum duo facit:
primo dividit moventia et mobilia; secundo manifestat positam
divisionem, ibi: quod enim ipsum a seipso et cetera.
2. Primo ergo ponit
tres divisiones moventium et mobilium. Quarum prima est, quod
moventium et mobilium quaedam movent seu moventur per accidens, quaedam
autem per se. Et accipit hic per accidens large, secundum quod
comprehendit sub se etiam quod est secundum partem. Unde exponens quod
dixerat per accidens, subdit quod per accidens moveri aut movere
dicitur dupliciter. Primo quidem dicuntur movere per accidens,
quaecumque movere dicuntur ex eo quod insunt aliquibus moventibus;
sicut cum dicitur musicum sanare, quia is cui inest musicum, sanat:
et similiter dicuntur moveri per accidens, ex eo quod insunt iis quae
moventur, vel sicut locatum in loco, prout dicimus hominem moveri quia
navis movetur in qua est; vel sicut accidens in subiecto, prout
dicimus album moveri quia corpus movetur. Alio modo dicuntur aliqua
movere vel moveri per accidens, quia movent aut moventur secundum
partem; sicut homo dicitur percutere aut percuti, quia manus
percutitur aut percutit. Per se autem dicuntur moveri aut movere, per
remotionem duorum praedictorum: quia scilicet nec dicuntur movere aut
moveri ex eo quod sint in aliis quae movent aut moveantur; neque ex eo
quod aliqua pars ipsorum moveat aut moveatur. Omissis igitur iis quae
movent et moventur per accidens, subdividit ea quae moventur per se.
Primo quidem, quia eorum quae moventur per se, alia moventur a
seipsis, sicut animalia, alia vero ab aliis, sicut inanimata.
Tertiam divisionem ponit, quia alia moventur secundum naturam, alia
extra naturam.
3. Deinde cum
dicit: quod enim ipsum etc., manifestat qualiter inveniatur secundum
naturam et extra naturam in iis quae moventur a seipsis, et quae
moventur ab alio. Et primo dicit de iis quae moventur a seipsis
(sicut sunt animalia, quae movent seipsa), quod moventur secundum
naturam. Quod probat per hoc quod moventur a principio intrinseco:
illa autem dicimus a natura moveri, quorum principium motus in ipsis
est. Unde manifestum est quod motus animalis, quo movet seipsum, si
comparetur ad totum animal, est naturalis: quia est ab anima, quae
est natura et forma animalis. Sed si comparetur ad corpus, contingit
huiusmodi motum esse et naturalem et extra naturam: hoc enim
considerandum erit secundum differentiam motus et elementi ex quo
constat animal. Si enim animal constat ex elemento gravi
praedominanti, sicut corpus humanum, et moveatur sursum, erit motus
violentus quantum ad corpus: si vero moveatur deorsum, erit motus
corpori naturalis. Si autem essent aliqua animalia corpore aerea, ut
quidam Platonici posuerunt, de illis esset e contrario dicendum.
Secundo manifestat qualiter inveniatur motus violentus et naturalis in
iis quae moventur ab alio. Et dicit quod horum quaedam moventur
secundum naturam, ut ignis sursum et terra deorsum: quaedam vero extra
naturam, ut terra sursum et ignis deorsum, qui est motus violentus.
Tertio ponit alium modum innaturalis motus in animalibus: secundum
scilicet quod multoties partes animalium moventur extra naturam, si
considerentur rationes et modi naturalis motus in partibus animalium;
sicut homo brachia flectit ad anterius, tibias autem ad posterius;
canes vero et equi et huiusmodi animalia anteriores pedes ad posterius,
posteriores vero ad anterius. Si autem fiat motus in animalibus per
contrarium, erit motus violentus et extra naturam.
4. Deinde cum
dicit: et maxime moveri etc., probat omne quod movetur, ab alio
moveri. Et primo ostendit in quibus sit manifestum; secundo ostendit
de iis in quibus est dubium, ibi: maxime autem dubitatur et cetera.
Relictis autem iis quae moventur per accidens, quia ipsa non
moventur, sed dicuntur moveri ex eo quod quaedam alia moventur: inter
ea quae per se moventur, maxime in his quae moventur per violentiam et
extra naturam, manifestum est quod id quod movetur, ab alio movetur.
Manifestum est enim quod ea quae per violentiam moventur, ab alio
moventur, ex ipsa violenti definitione. Est enim violentum, ut
dicitur in III Ethicorum, cuius principium est extra, nil
conferente vim passo. Post ista vero quae moventur per violentiam,
manifestum est quod id quod movetur ab alio movetur, in iis quae
moventur secundum naturam a seipsis, sicut animalia dicuntur seipsa
movere. In iis enim manifestum est quod aliquid ab alio movetur: sed
dubium potest esse quomodo oporteat accipere in ipsis movens et quod
movetur. Quantum enim ex primo aspectu apparet, et secundum quod
multis videtur, sicut in navibus et in aliis artificialibus quae non
sunt secundum naturam, diversum est quod movet ab eo quod movetur, sic
et in animalibus: videtur enim quod hoc modo se habeat anima quae
movet, ad corpus quod movetur, sicut nauta ad navim, ut dicitur in
II de anima. Et per hunc modum videtur quod totum animal seipsum
moveat, inquantum una pars eius aliam movet. Utrum autem se habeat
anima ad corpus sicut nauta ad navim, in libro de anima inquirendum
relinquit. Quod autem sic aliquid dicatur seipsum movere, inquantum
una pars eius movet et alia movetur, in sequentibus ostendetur.
5. Deinde cum
dicit: maxime autem dubitatur etc., manifestat propositum in iis in
quibus est magis dubium. Et circa hoc tria facit: primo ponit in
quibus sit magis dubium omne quod movetur ab alio moveri, quia scilicet
in gravibus et levibus, cum secundum naturam moventur; secundo
ostendit quod huiusmodi non movent seipsa, ibi: et namque ipsa a
seipsis etc.; tertio ostendit a quo moveantur, ibi: sed accidit et
haec et cetera. Dicit ergo primo, quod ex quo maxime manifestum est
quod movetur ab alio moveri, in iis quae moventur per violentiam, et
post haec in iis quae movent seipsa; maxime videtur dubium in residuo
membro ultimae divisionis, scilicet in his quae non movent seipsa, et
tamen moventur naturaliter. Ultimam autem divisionem dicit istam,
scilicet quod eorum quae moventur non a seipsis sed ab alio, quaedam
moventur extra naturam, quaedam vero e contrario moventur secundum
naturam. Et in istis dubium est a quo moveantur: sicut sunt gravia et
levia, quae quidem in contraria loca moventur per violentiam, sed in
propria secundum naturam, leve scilicet sursum, grave vero deorsum;
sed a quo moveantur non est manifestum cum moventur secundum naturam,
sicut est manifestum cum moventur extra naturam.
6. Deinde cum
dicit: et namque ipsa a seipsis etc., probat quod huiusmodi non
movent seipsa, quatuor rationibus. Quarum prima est, quod movere
seipsum pertinet ad rationem vitae, et est proprie animatorum: motu
enim et sensu discernimus animatum ab inanimato, ut dicitur in I de
anima. Manifestum est autem haec non esse viva, seu animata. Non
ergo movent seipsa.
7. Secunda ratio
ponitur ibi: et facere stare etc.: quae talis est. Quaecumque
movent seipsa, possunt etiam sibi esse causa quietis; sicut videmus
quod animalia per suum appetitum moventur et stant. Si ergo gravia et
levia moverent seipsa motu naturali, possent facere stare seipsa;
sicut si aliquis est sibi causa ambulandi, est etiam sibi causa non
ambulandi. Hoc autem videmus esse falsum: quia huiusmodi non
quiescunt extra propria loca, nisi propter aliquam causam extrinsecam
prohibentem motum ipsorum. Ergo non movent seipsa. Sed quia posset
aliquis dicere quod huiusmodi, etsi non sint sibi causa standi extra
propria loca, sunt tamen sibi causa standi in propriis locis,
subiungit tertiam rationem ibi: quare si in ipso est etc.: quae talis
est. Irrationabile est dicere, quod illa quae movent seipsa,
moveantur solum a seipsis secundum unum motum, et non pluribus
motibus: quia quod movet seipsum, non habet motum determinatum ab
alio, sed ipsum sibi determinat motum; et quandoque determinat sibi
hunc motum, et quandoque alium. Unde est in potestate eius quod movet
seipsum quod determinet sibi hunc vel illum motum. Si ergo gravia et
levia moverent seipsa, sequeretur quod si in potestate ignis esset quod
moveretur sursum, quod in potestate eius esset quod moveretur deorsum;
quod nunquam videmus accidere, nisi ex causa extrinseca. Non igitur
movent seipsa. Est autem sciendum, quod istae duae rationes sunt
probabiles secundum ea quae apparent de moventibus seipsa quae sunt apud
nos, quae quandoque inveniuntur moveri hoc motu, quandoque alio,
quandoque etiam quiescere. Unde non dixit impossibile est, sed
irrationabile; quo modo loquendi in probabilibus uti consuevit.
Ostendet enim inferius, quod si aliquid est movens seipsum, in quo
movens est omnino immobile, quod illud semper movetur, et uno motu:
sed tamen hoc non posset dici in gravibus et levibus, in quibus non est
aliquid quod non moveatur per se vel per accidens, cum etiam generentur
et corrumpantur.
8. Quartam rationem
ponit ibi: amplius quomodo etc.: quae talis est. Nullum continuum
movet seipsum: gravia autem et levia sunt continua: ergo nihil horum
movet seipsum. Quod autem nullum continuum seipsum moveat, sic
probat. Quia movens ad motum se habet, sicut agens ad patiens: cum
autem agens sit contrarium patienti, necesse est quod dividatur id quod
est aptum natum agere, ab eo quod est aptum natum pati: secundum ergo
quod aliqua sunt non contacta ad invicem, sed sunt omnino unum et
continuum et quantitate et forma, secundum hoc non possunt pati ab
invicem. Sic ergo sequitur quod nullum continuum moveat seipsum, sed
necesse est quod movens dividatur ab eo quod movetur; sicut apparet cum
res inanimatae moventur ab animatis, ut lapis a manu. Unde et in
animalibus quae movent seipsa, est magis quaedam colligatio partium,
quam perfecta continuatio: sic enim una pars potest moveri ab alia,
quod non invenitur in gravibus et levibus.
|
|