|
1. Postquam ostendit
quod gravia et levia non movent seipsa, hic ostendit a quo moveantur.
Et primo ostendit a quo moveantur; secundo concludit principale
intentum, ibi: si igitur omnia quae moventur et cetera. Circa primum
duo facit: primo ostendit quod naturaliter moventur ab aliquo; secundo
inquirit a quo moveantur, ibi: quoniam autem quod potentia et cetera.
Dicit ergo primo, quod etsi gravia et levia non moveant seipsa, tamen
moventur ab aliquo. Et hoc potest manifestari, si distinguantur
causae moventes. Sicut enim in his quae moventur, est accipere
quaedam secundum naturam moveri, et quaedam extra naturam; ita et in
moventibus quaedam movent extra naturam, ut vectis, idest baculus,
qui non naturaliter motivus est corporis gravis, puta lapidis; quaedam
vero movent secundum naturam, sicut quod est actu calidum naturaliter
movet id quod secundum suam naturam est potentia calidum; et similiter
est in aliis talibus. Et sicut quod est in actu naturaliter movet,
ita id quod est in potentia naturaliter movetur, vel secundum
qualitatem, vel secundum quantitatem, vel secundum ubi. Et quia in
secundo dixerat quod illa moventur naturaliter, quorum principium motus
in ipsis est per se, et non secundum accidens; ex quo posset videri
quod id quod est in potentia tantum calidum, cum fit calidum, non
movetur naturaliter, tanquam principio activo motus exterius
existente: quasi ad hanc obiectionem excludendam subiungit: cum habeat
principium huiusmodi in seipso, et non secundum accidens; quasi dicat
quod ad hoc quod motus sit naturalis, sufficit quod huiusmodi
principium, scilicet potentia, de qua fecerat mentionem, sit in eo
quod movetur, per se et non per accidens, sicut scamnum est potentia
combustibile, non inquantum est scamnum, sed inquantum est lignum.
Unde hoc quod dixerat, non secundum accidens, exponens, subdit quod
contingit idem subiectum esse et quantum et quale, sed unum eorum per
accidens se habet ad aliud, et non per se: quod ergo est potentia
quale, est etiam potentia quantum, sed per accidens. Quia igitur
quod est in potentia, naturaliter movetur ab alio quod est in actu:
nihil autem secundum idem est potentia et actu: sequitur quod neque
ignis neque terra neque aliquid aliud moveatur a se, sed ab alio.
Moventur quidem ignis et terra ab alio, sed per violentiam, cum motus
eorum est extra naturalem ipsorum potentiam: sed naturaliter moventur,
cum moventur in actus proprios, ad quos sunt in potentia secundum suam
naturam.
2. Deinde cum
dicit: quoniam autem quod potentia etc., ostendit a quo moveantur:
et quia quod est in potentia movetur ab eo quod est in actu, primo
distinguit potentiam; secundo ex hoc ostendit a quo huiusmodi
moveantur, ibi: potentia autem est leve et cetera. Circa primum tria
facit: primo ostendit necessarium esse cognoscere quot modis aliquid
dicitur esse in potentia; secundo manifestat, ibi: est autem potentia
etc.; tertio solvit ex hoc quandam quaestionem, ibi: et tamen
quaeritur et cetera. Dicit ergo primo, quod ideo non est manifestum a
quo gravia et levia moventur suis motibus naturalibus, ut puta ignis
sursum et terra deorsum, quia ens in potentia dicitur multipliciter.
3. Deinde cum
dicit: est autem potentia etc., distinguitur esse in potentia: et
primo in intellectu; secundo in qualitate, ibi: similiter autem haec
se habent etc.; tertio in motu locali, ibi: similiter autem se habet
et cetera. Dicit ergo primo, quod aliter est in potentia ad scientiam
ille qui addiscit et nondum habet habitum scientiae, et ille qui iam
habet habitum scientiae sed non considerat utens habitu. Ex prima
autem potentia in secundam reducitur aliquid, cum activum suo passivo
coniungitur; et tunc passivum per praesentiam activi fit in tali actu,
qui adhuc est in potentia; sicut addiscens per actionem docentis
reducitur de potentia in actum, cui actui coniungitur altera potentia.
Et sic existens in prima potentia, fit in alia potentia: quia iam
habens scientiam, sed non considerans, quodammodo est in potentia ad
actum scientiae, sed non eodem modo, sicut antequam addisceret. Ergo
de prima potentia reducitur in actum cui coniungitur secunda potentia,
per aliquod agens, scilicet per docentem. Sed quando sic se habet
quod habet habitum scientiae, non oportet quod reducatur in secundum
actum per aliquod agens, sed statim per seipsum operatur considerando,
nisi sit aliquid prohibens, puta occupatio vel infirmitas aut
voluntas. Vel si non impeditus non posset considerare, tunc non esset
in habitu scientiae, sed in eius contrario, scilicet in ignorantia.
4. Deinde cum
dicit: similiter autem haec etc., manifestat idem in qualitatibus.
Et dicit quod sicut dictum est de potentia ad sciendum in anima, ita
est etiam in corporibus naturalibus. Corpus enim cum est actu
frigidum, est potentia calidum, sicut ignorans est potentia sciens:
sed cum fuerit productum per transmutationem ut habeat formam ignis,
tunc iam est ignis in actu, habens virtutem operandi; et operatur
statim comburendo, nisi aliquid prohibeat in contrarium agendo, vel
qualitercumque aliter impediat, puta subtrahendo combustibile; sicut
dictum est quod postquam aliquis addiscendo factus est sciens, statim
considerat, nisi aliquid impediat.
5. Deinde cum
dicit: similiter autem se habet et circa grave etc.; manifestat idem
in motu locali gravium et levium. Et dicit quod similiter leve fit ex
gravi, sicut calidum ex frigido; ut puta cum aer, qui est levis, fit
ex aqua, quae est gravis. Haec ergo, scilicet aqua, primo est in
potentia levis, et postmodum fit levis in actu; et tunc statim habet
operationem suam, nisi aliquid prohibeat. Sed iam levis existens
comparatur ad locum sicut potentia ad actum (actus enim levis,
inquantum huiusmodi, est esse in aliquo loco determinato, scilicet
sursum): sed prohibetur ne sit sursum, per hoc quod est in contrario
loco, scilicet deorsum, quia non potest esse simul in duobus locis:
unde illud quod detinet leve deorsum, prohibet ipsum esse sursum. Et
sicut dictum est in motu locali, ita etiam dicendum est de motu
secundum quantitatem vel qualitatem.
6. Deinde cum
dicit: et tamen quaeritur etc., solvit quandam quaestionem secundum
praemissa. Licet enim actus levis sit esse sursum, tamen a quibusdam
quaeritur quare gravia et levia moventur in propria loca. Sed causa
huius est, quia habent naturalem aptitudinem ad talia loca. Hoc enim
est esse leve, habere aptitudinem ad hoc quod sit sursum: et haec est
etiam ratio gravis, habere aptitudinem ad hoc quod sit deorsum. Unde
nihil est aliud quaerere quare grave movetur deorsum, quam quaerere
quare est grave. Et sic illud idem quod facit ipsum grave, facit
ipsum moveri deorsum.
7. Deinde cum
dicit: potentia autem est leve etc., ex praemissis ostendit quid
moveat gravia et levia. Et dicit quod cum id quod est in potentia,
moveatur ab eo quod est in actu, sicut dictum est, considerandum est
quod multipliciter dicitur aliquid esse in potentia leve vel grave.
Uno enim modo, cum adhuc est aqua, est in potentia ad leve: alio
autem modo, cum iam ex aqua factus est aer, est tamen adhuc in
potentia ad actum levis, quod est esse sursum, sicut habens habitum
scientiae et non considerans, adhuc dicitur esse in potentia;
contingit enim quod id quod est leve, impediatur ne sit sursum. Si
ergo auferatur illud impedimentum, statim agit ad hoc quod sit sursum
ascendendo; sicut etiam dictum est in qualitate, quod quando est quale
in actu, statim tendit in suam actionem; sicut ille qui est sciens,
statim considerat, nisi aliquid prohibeat. Et similiter in motu
quantitatis: quia ex quo facta est additio quanti ad quantum, statim
sequitur extensio in corpore augmentabili, nisi aliquid prohibeat.
Sic ergo patet quod illud quod movet, idest removet hoc quod est
prohibens et sustinens, idest detinens, quodammodo movet et quodammodo
non movet: puta si columna sustineat aliquod grave, et sic impediat
ipsum descendere, ille qui divellit columnam, quodammodo dicitur
movere grave columnae superpositum; et similiter ille qui removet
lapidem qui impedit aquam effluere a vase, dicitur quodammodo movere
aquam. Dicitur enim movere per accidens, et non per se: sicut si
sphaera, idest pila, repercutiatur a pariete, per accidens quidem
mota est a pariete, non autem per se; sed a primo proiiciente per se
mota est. Paries enim non dedit ei aliquem impetum ad motum, sed
proiiciens: per accidens autem fuit, quod dum a pariete impediretur ne
secundum impetum ferretur, eodem impetu manente, in contrarium motum
resilivit. Et similiter ille qui divellit columnam, non dat gravi
superposito impetum vel inclinationem ad hoc quod sit deorsum: hoc enim
habuit a primo generante, quod dedit ei formam quam sequitur talis
inclinatio. Sic igitur generans est per se movens gravia et levia,
removens autem prohibens, per accidens. Concludit igitur manifestum
esse ex dictis, quod nihil horum, scilicet gravium et levium, movet
seipsum: sed tamen motus eorum est naturalis, quia habent principium
motus in seipsis; non quidem principium motivum aut activum, sed
principium passivum, quod est potentia ad talem actum. Ex quo patet
contra intentionem philosophi esse, quod in materia sit principium
activum, quod quidam dicunt esse necessarium ad hoc quod sit motus
naturalis: sufficit enim ad hoc passivum principium, quod est potentia
naturalis ad actum.
8. Deinde cum
dicit: si igitur omnia quae moventur etc., concludit conclusionem
principaliter intentam in toto capitulo. Et dicit quod si hoc verum
est, quod omnia quae per se moventur, aut moventur secundum naturam,
aut extra naturam et per violentiam; et de illis quae moventur per
violentiam, manifestum est quod omnia moventur non solum a quodam
movente, sed etiam a movente alio extrinseco; et iterum inter ea quae
moventur secundum naturam, quaedam moventur a seipsis, in quibus
manifestum est quod moventur ab aliquo, non quidem extrinseco, sed
intrinseco; quaedam etiam sunt quae moventur secundum naturam, non
tamen a seipsis, sicut gravia et levia, et haec etiam ab aliquo
moventur, ut ostensum est (quia aut moventur per se a generante, quod
facit ea esse gravia et levia; aut moventur per accidens ab eo quod
solvit, idest removet, ea quae impediunt vel removent naturalem
motum): sic ergo patet quod omnia quae moventur, moventur ab aliquo
vel intrinseco motore vel extrinseco, quod dicit ab alio moveri.
|
|