|
1. Postquam
philosophus ostendit quod omne quod movetur ab alio movetur, hic
incipit ostendere quod necesse est devenire ad aliquod primum movens
immobile. Et dividitur in partes duas: in prima ostendit quod necesse
est devenire ad aliquod primum, quod vel sit immobile, vel moveat
seipsum; in secunda ostendit quod etiam si deveniatur ad aliquod primum
quod moveat seipsum, necesse est tamen ulterius devenire ad aliquod
primum movens immobile, ibi: necesse igitur omne quod movetur et
cetera. Circa primum duo facit: primo ostendit quod non est possibile
quod in infinitum aliquid ab alio moveatur; in secunda quod non est
necessarium quod omne movens moveatur, ibi: ad dicta autem et cetera.
Circa primum duo facit: primo ostendit propositum ascendendo in ordine
mobilium et moventium; secundo descendendo, ibi: amplius autem et sic
ipsam et cetera. Circa primum duo facit: primo praemittit quaedam
necessaria ad propositi ostensionem; secundo inducit rationem ad
propositum ostendendum, ibi: si ergo necesse et cetera.
2. Praemittit autem
duo: quorum primum est divisio moventis. Cum enim dictum sit quod
omne motum ab aliquo movetur, contingit aliquid esse movens
dupliciter. Uno modo quando non movet propter seipsum, idest propria
virtute, sed quia est motum ab aliquo alio movente; et hoc est
secundum movens. Alio modo aliquid movet propter seipsum, idest
propria virtute, non quia est motum ab alio. Contingit autem quod
tale movens moveat dupliciter. Uno modo ita quod primum movens moveat
proximum post ultimum, idest id quod est sibi proximum post secundum
movens; et hoc contingit quando primum movens movet mobile per unum
tantum medium. Alio vero modo movens movet mobile per plura media, ut
patet cum baculus movet lapidem et movetur a manu, quae movetur ab
homine, qui non movet eo quod ab aliquo alio moveatur: sic ergo homo
est primum movens propter seipsum, et movet lapidem per plura media;
si autem moveret lapidem manu, moveret per unum medium tantum.
3. Secundo ibi:
utraque igitur movere dicimus etc., ponit comparationem primi moventis
et secundi. Cum enim tam primum movens quam ultimum movere dicamus,
dicimus quod magis movet primum movens quam ultimum. Et hoc patet per
duas rationes. Quarum prima est, quod primum movens movet secundum
movens, sed non e converso. Secunda ratio est, quia secundum movens
non potest movere sine primo, sed primum movens potest movere sine
secundo; sicut baculus non potest movere lapidem nisi moveatur ab
homine, sed homo potest movere etiam sine baculo.
4. Deinde cum
dicit: si ergo necesse etc., ostendit propositum secundum praemissa.
Ostensum est enim quod omne quod movetur, ab aliquo movetur. Illud
autem a quo movetur, aut movetur aut non movetur; et si movetur, aut
ab alio movetur aut non. Haec autem duo, scilicet quod movetur ab
alio, et quod movetur non ab alio, sic se habent quod posito uno
ponitur aliud, et non e converso. Quia si sit aliquid quod movetur ab
alio, necesse est devenire ad aliquod primum quod non movetur ab alio;
sed si ponatur aliquod primum huiusmodi, scilicet quod non moveatur ab
alio, non est necessarium ulterius ponere alterum, scilicet quod
movetur ab alio. Et hoc quidem per se manifestum est: sed primum
poterat esse dubium, scilicet quod si invenitur aliquid quod movetur ab
alio, quod inveniatur aliquod primum quod non movetur ab alio; et ideo
consequenter hoc probat sic. Quia si aliquid movetur ab alio, et
iterum illud ab alio, et nunquam est devenire ad aliquid quod non
moveatur ab alio, sequitur quod sit procedere in infinitum in
moventibus et motis. Et hoc quidem esse impossibile, supra probatum
est in septimo: sed hic probat certiori via, quia in infinitis non est
aliquid primum. Si ergo moventia et mota procedant in infinitum, non
erit aliquid primum movens. Iam autem dictum est, quod si primum
movens non movet, nec ultimum movet: non ergo erit aliquod movens:
quod est manifeste falsum. Non est ergo procedere in infinitum in hoc
quod aliquid moveatur ab alio. Si ergo detur quod omne quod movetur ab
aliquo movetur, ut ostensum est; et iterum supponatur quod primum
movens movetur: cum probatum sit quod non moveatur ab alio, necesse
est quod moveatur a seipso. Est autem in hac ratione attendendum,
quod primum movens moveri non est hic probatum; supponit autem hoc
secundum communem opinionem Platonicorum. Quantum autem ad virtutem
rationis, non magis concluditur quod primum movens moveat seipsum,
quam quod sit immobile: unde in sequentibus hanc eandem conclusionem
sub disiunctione inducit, ut infra patebit.
5. Deinde cum
dicit: amplius autem et sic ipsam etc., probat idem descendendo. Et
est eadem ratio cum praemissa quantum ad virtutem inferendi, differens
autem secundum ordinem processus: iterat autem eam ad maiorem
manifestationem. Dicit ergo quod praedictam rationem contingit alio
modo prosequi. Et praemittit propositiones habentes eandem rationem
veritatis cum supra praemissis, sed alio ordine. Supra enim praemisit
quod omne quod movetur ab alio movetur, et quod illud a quo movetur,
movet vel propter seipsum, vel propter aliud prius movens; quod erat
procedere ascendendo. Hic autem e converso descendendo procedit,
dicens quod omne movens movet aliquid et movet aliquo, vel seipso vel
alio inferiori movente; sicut homo movet lapidem vel ipse per seipsum
vel per baculum, et ventus proiicit ad terram aliqua aut suo impulsu
aut per lapidem quem movit. Iterum supra praemiserat quod ultimum
movens non movet sine primo, sed e converso: loco cuius hic dicit,
quod id quo aliquid movet sicut instrumento, impossibile est quod
aliquid moveat sine principali movente quod movebat ipsum, sicut
baculus sine manu; sed si aliquid movet per seipsum sicut principale
movens, non est necesse esse aliud instrumentum quo moveat. Et hoc
magis manifestum est in instrumentis quam in mobilibus ordinatis, licet
habeat eandem veritatem; quia non quilibet consideraret secundum movens
esse instrumentum primi. Sicut etiam supra dixerat deducendo, quod si
sit aliquid quod movetur ab alio, necesse est esse aliquid quod non
movetur, sed non e converso: ita hic dicit descendendo, quod si
inveniatur quod illud quo movens movet, sit alterum, sicut
instrumentum, necesse est esse aliquid quod movebit non aliquo
instrumento, sed per seipsum, aut procedetur in infinitum in
instrumentis; quod est idem ac si procederetur in infinitum in
moventibus, quod est impossibile, ut supra ostensum est. Si ergo est
aliquid movens id quod movetur, necesse est stare et non in infinitum
ire. Quia si baculus movet eo quod movetur a manu, sequitur quod
manus moveat baculum; si autem et manum aliquid aliud movet, etiam
sequitur e converso quod aliquod movens moveat manum; et ita oportet
quod sicut proceditur in instrumentis motis, ita procedatur in
moventibus quae movent instrumenta. Non est autem procedere in
infinitum in moventibus, ut supra ostensum est; ergo neque in
instrumentis. Cum ergo semper alterum quod movetur, moveatur alio
movente, et non sit procedere in infinitum; necesse est esse aliquod
primum movens quod moveat per seipsum, et non per aliquod
instrumentum. Si ergo detur quod hoc primum quod movet per seipsum,
movetur quidem, sed non est aliquid aliud movens ipsum (quia sic et
ipsum esset instrumentum); sequitur ex necessitate quod ipsum seipsum
moveat: supposito, secundum Platonicos, quod omne movens movetur.
Unde et secundum istam rationem illud quod movetur, aut statim
movebitur a movente quod movet seipsum, aut aliquando erit devenire in
aliquod tale movens quod seipsum moveat.
6. Deinde cum
dicit: ad dicta autem etc.; ostendit quod non omne movens movetur,
ut in prioribus rationibus supponebatur. Et circa hoc duo facit:
primo probat quod non omne movens movetur; secundo tam ex hoc quam ex
superioribus rationibus concludit principale propositum, ibi: non ergo
necesse semper moveri et cetera. Dicit ergo primo, quod supra
praedicta possunt etiam addi haec ad nostrum propositum ostendendum.
Et circa hoc tria facit: primo praemittit quandam divisionem; secundo
destruit unam partem, ibi: primum quidem igitur etc.; tertio
destruit aliam partem, ibi: at vero si non secundum accidens et
cetera. Dicit ergo primo, quod si omne quod movetur, movetur ab eo
quod movetur, quod est omne movens moveri, hoc potest esse
dupliciter: uno modo quod hoc inveniatur per accidens in rebus ut
movens moveatur, ita scilicet quod movens non moveat propter id quod
movetur (ut si dicamus aedificatorem esse musicum, non quia musicus
est, sed per accidens); aut non est per accidens quod movens
moveatur, sed per se.
7. Deinde cum
dicit: primum quidem etc., destruit primum membrum tripliciter.
Primo quidem tali ratione. Nihil quod est per accidens, est
necessarium: quod enim inest alicui per accidens, non ex necessitate
inest ei, sed contingit non inesse, sicut musicum aedificatori. Si
igitur moventia per accidens moventur, sequitur quod contingat ea non
moveri; sed cum tu ponas quod omne movens movetur, consequens est quod
si non moventur moventia, quod non moveant; sequitur ergo quod
aliquando nihil moveatur. Hoc autem est impossibile, quia ostensum
est supra, quod necesse est motum semper esse. Istud autem
impossibile non sequitur ex hoc quod supposuimus moventia non moveri:
quia si hoc est per accidens quod movens moveatur, moventia non moveri
erit possibile; possibili autem posito, nullum sequitur impossibile.
Relinquitur ergo quod aliud ex quo sequitur, sit impossibile,
scilicet quod omne movens moveatur.
8. Secundo ibi: et
rationabiliter hoc accidit etc., probat idem alia probabili ratione:
quae talis est. In motu tria inveniuntur: quorum unum est mobile quod
movetur, aliud autem est movens, tertium est instrumentum quo movens
movet. In istis autem tribus manifestum est quod id quod movetur,
necesse est moveri, sed non est necesse quod moveat. Instrumentum
autem quo movens movet, necesse est et movere et moveri (movetur autem
a principali movente, et movet ultimum motum): unde et omne quod
movet et movetur, habet rationem instrumenti. Ideo autem instrumentum
quo movens movet, et movetur et movet, quia communicat cum utroque,
existens in quadam identitate ad id quod movetur. Et hoc maxime
manifestum est in motu locali: necesse est enim quod a primo movente
usque ad ultimum motum, omnia se tangant ad invicem; et sic patet quod
instrumentum medium est idem per contactum cum mobili, et sic simul
movetur cum ipso, inquantum communicat ipsi. Sed etiam communicat
moventi, quia est movens; hoc modo tamen ut instrumentum quo movet,
non sit immobile. Sic igitur ex praemissis apparet quod ultimum motum
movetur quidem, sed non habet in se principium movendi neque seipsum
neque aliud; et movetur quidem ab alio, sed non a seipso. Unde
videtur esse rationabile, idest probabile (nec ad praesens curamus
dicere quod sit necessarium), esse aliquod tertium, quod moveat cum
sit immobile. Probabile enim est, quod si aliqua duo coniunguntur per
accidens, et unum invenitur sine alio, quod etiam aliud inveniatur
sine illo (sed quod possit inveniri sine illo, hoc est necessarium;
quia quae per accidens coniunguntur, contingit non coniungi): sicut
si album et dulce per accidens coniunguntur in zuccaro, et album
invenitur sine dulci, ut in nive, probabile est quod et dulce
inveniatur in aliqua re sine albo, ut in cassia. Si igitur movens
moveri est per accidens, et invenitur moveri absque movere in aliquo,
sicut in ultimo moto; probabile est quod inveniatur movere absque
moveri, ut sit aliquod movens quod non movetur. Ex quo patet quod
ista ratio non habet instantiam in substantia et accidente, et materia
et forma, et in similibus, quorum unum invenitur sine alio sed non e
converso: accidens enim per se inest substantiae, et materiae per se
convenit ut habeat esse per formam.
9. Tertio ibi: unde
Anaxagoras dicit etc., probat idem testimonio Anaxagorae. Quia
enim contingit inveniri aliquod movens quod non movetur, ideo
Anaxagoras recte dixit, ponens intellectum impassibilem et immixtum.
Et hoc ideo, quia ipse ponebat intellectum primum principium motus:
sic autem solummodo poterit movere et imperare, absque hoc quod
moveatur, si sit immixtus: quod enim commiscetur alteri, movetur
quodammodo ad motum ipsius.
10. Deinde cum
dicit: at vero si non secundum accidens etc., prosequitur aliam
partem divisionis; scilicet quod omne quod movetur, movetur ab aliquo
quod movetur per se et non secundum accidens. Et improbat hoc duabus
rationibus: quarum prima talis est. Si hoc non est secundum accidens
sed ex necessitate ut movens moveatur, et nunquam possit movere nisi
moveatur, oportet hoc contingere duobus modis: quorum unus est ut
movens moveatur secundum eandem speciem motus qua movet; alius est ut
movens secundum unam speciem motus moveat, secundum alteram moveatur.
Exponit autem consequenter primum modum, cum dicit: dico autem et
cetera. Sic enim dicimus movens moveri secundum eandem speciem motus,
puta si calefaciens calefiat, et sanans sanetur, et ferens secundum
locum feratur. Et secundum modum exponit cum dicit: vel sanans
feratur, vel ferens augeatur; hoc enim est ut secundum aliam speciem
motus moveat et moveatur. Deinde ostendit impossibilitatem primi
modi, cum dicit: sed manifestum et cetera. Manifestum est enim
impossibile esse quod movens secundum eandem motus speciem moveatur.
Non enim sufficiet stare in aliqua specie subalterna, sed oportebit
pervenire per divisionem usque ad individua, idest usque ad species
specialissimas: puta si aliquis doceat, non solum doceatur, sed idem
doceat et doceatur; puta si docet geometriam, quod hoc idem doceatur;
aut si movet specie motus localis quae est proiectio, quod secundum
eundem motum proiectionis moveatur: et hoc est manifeste falsum.
Deinde destruit secundum modum, ut scilicet non moveatur movens
secundum eandem speciem motus, sed quod movet uno genere motus,
moveatur alio genere: puta quod movet secundum locum, moveatur per
augmentum; et quod movet per augmentum, moveatur ab aliquo alio per
alterationem; et illud alterans moveatur secundum aliquem alium motum.
Manifestum est autem quod motus non sunt infiniti, neque secundum
genus neque secundum speciem. Est enim habitum in quinto, quod motus
differunt genere et specie secundum differentias rerum in quibus sunt
motus: genera autem rerum et species non sunt infinitae, ut alibi
probavit; et sic neque genera aut species motus. Si ergo movens
necesse est moveri alio genere aut alia specie motus, non erit
procedere in infinitum, sed erit aliquod primum movens immobile.
11. Sed quia posset
aliquis dicere, quod quando deficient omnes species motus, iterum
redibitur ad primam; ut scilicet si primum motum acceptum movebatur
localiter, distributis omnibus generibus et speciebus motuum per
diversos motores, motor qui residuus erit movebitur motu locali: ad
hoc excludendum consequenter dicit, quod tantum valet sic reflectere,
ut dicatur quod alterans feratur (quod dicit, quia motum localem supra
prius nominaverat, et alterationem ultimo) sic inquam reflectere idem
est ac si statim a principio dicatur quod movens secundum locum
movetur; et non solum in genere sed in specie, quod docens docetur.
Et quod hoc tantundem valeat, probat consequenter. Omne enim quod
movetur, magis movetur a superiori movente quam ab inferiori, et per
consequens multo magis a primo movente. Si ergo id quod ponebatur
moveri localiter, movetur a propinquo quidem movente quod augetur,
ulterius autem ab eo quod alteratur, ultra autem ab eo quod movetur
secundum locum: hoc quod movetur secundum locum, magis movebitur a
primo quod movetur secundum locum, quam a secundo quod alteratur, aut
a tertio quod augetur. Ergo erit verum dicere quod movens secundum
locum, movetur secundum locum; et similiter secundum unamquamque
speciem motus. Hoc autem non solum est falsum, quia videtur
instantiam habere in multis, sed etiam est impossibile. Sequeretur
enim quod docens addiscat dum docet; quod est impossibile. Includit
enim hoc contradictionem; quia de ratione docentis est quod habeat
scientiam, de ratione autem addiscentis quod non habeat. Sic ergo
patet quod non est necessarium movens moveri.
12. Secundam
rationem ponit ibi: amplius autem his magis irrationabile etc.: quae
non differt a praecedenti nisi in hoc, quod prima deducebat ad quaedam
inconvenientia particularia, puta quod proiiciens proiiceretur, aut
docens addisceret; haec autem ducit ad inconveniens in communi. Unde
dicit quod licet inconveniens sit quod docens addiscat, tamen adhuc est
magis irrationabile; quia accidit quod omne motivum sit mobile, si
nihil movetur nisi ab eo quod movetur. Sic enim sequetur quod omne
movens sit mobile; puta si dicatur quod omne quod habet virtutem
sanandi aut quod sanat in actu, est sanabile, et quod habet virtutem
aedificandi, est aedificabile: quod est magis irrationabile quam quod
docens addiscat; quia docens potuit prius addiscere, sed aedificans
nunquam fuit aedificatus. Hoc autem dupliciter sequitur. Si enim
detur quod omne movens movetur secundum eandem speciem motus, sequitur
quod mox, idest immediate, aedificans aedificetur et sanans sanetur:
si autem detur quod non per eamdem speciem motus movens movetur,
sequitur quod per plura media tandem in hoc veniatur. Et hoc exponit:
quia si omne quod movet movetur ab alio, sed tamen non movetur secundum
eundem motum statim quo movet, sed secundum alterum motum; puta si
aliquid sit sanativum, non statim ipsum sanetur, sed moveatur motu
disciplinae addiscendo: tamen, cum non sint infinitae species motus,
sic ascendendo de mobili ad movens, pervenietur quandoque ad eandem
speciem motus, sicut supra expositum est. Horum ergo duorum unum
apparet manifeste impossibile, puta quod aedificans mox aedificetur;
aliud autem videtur esse fictitium, scilicet quod per multa media in
hoc veniatur. Inconveniens enim est, quod id quod natum est
alterare, ex necessitate sit natum augmentari.
13. Sic ergo
consideratis praemissis rationibus, quarum primae concludebant quod non
in infinitum hoc procedit, quod omne quod movetur moveatur ab alio; et
secundae concludebant quod non omne movens moveatur: possumus ex
omnibus praedictis rationibus concludere, quod non est necesse in
infinitum quod moveatur ab alio moveri, ita quod semper movetur a
movente quod movetur. Ergo necesse est quod stetur in aliquo primo.
Hoc autem primum oportet quod vel sit immobile, vel sit movens
seipsum. Sed si consideretur quae sit prima causa motus in genere
mobilium, utrum illud quod movet seipsum, aut mobile quod movetur ab
alio: probabile est apud omnes, quod primum movens sit movens
seipsum. Semper enim causa quae est per se, est prior ea quae est per
alterum. Et propter hanc rationem Platonici posuerunt ante ea quae
moventur ex alio, esse aliquid quod movet seipsum. Et ideo
considerandum est de eo quod movet seipsum, facientes ex hoc aliud
principium nostrae considerationis: scilicet ut consideremus, si
aliquid movet seipsum, quomodo hoc est possibile.
|
|