|
1. Sicut
docet philosophus in undecimo de animalibus, in quolibet genere rerum
necesse est prius considerare communia et seorsum, et postea propria
unicuique illius generis: quem quidem modum Aristoteles servat in
philosophia prima. In metaphysicae enim primo tractat et considerat
communia entis inquantum ens, postea vero considerat propria unicuique
enti. Cuius ratio est, quia nisi hoc fieret, idem diceretur
frequenter. Rerum autem animatarum omnium quoddam genus est; et ideo
in consideratione rerum animatarum oportet prius considerare ea quae
sunt communia omnibus animatis, postmodum vero illa quae sunt propria
cuilibet rei animatae. Commune autem omnibus rebus animatis est
anima: in hoc enim omnia animata conveniunt. Ad tradendum igitur de
rebus animatis scientiam, necessarium fuit primo tradere scientiam de
anima tamquam communem eis. Aristoteles ergo volens tradere scientiam
de ipsis rebus animatis, primo tradit scientiam de anima, postmodum
vero determinat de propriis singulis animatis in sequentibus libris.
2. In
tractatu autem de anima, quem habemus prae manibus, primo ponit
prooemium, in quo facit tria quae necessaria sunt in quolibet
prooemio. Qui enim facit prooemium tria intendit. Primo enim ut
auditorem reddat benevolum. Secundo ut reddat docilem. Tertio ut
reddat attentum. Benevolum quidem reddit, ostendendo utilitatem
scientiae: docilem, praemittendo ordinem et distinctionem tractatus:
attentum attestando difficultatem tractatus. Quae quidem tria
Aristoteles facit in prooemio huius tractatus. Primo enim ostendit
dignitatem huius scientiae. Secundo vero ordinem huius tractatus,
quis sit, scilicet, et qualiter sit tractandum de anima, ibi,
inquirimus autem. Tertio vero ostendit difficultatem huius scientiae,
ibi, omnino autem et penitus, et difficillimorum et cetera. Circa
primum duo facit. Primo enim ostendit dignitatem huius scientiae.
Secundo utilitatem eius, ibi, videtur autem et ad veritatem, et
cetera.
3. Circa
primum sciendum est, quod omnis scientia bona est: et non solum bona,
verum etiam honorabilis. Nihilominus tamen una scientia in hoc
superexcellit aliam. Quod autem omnis scientia sit bona, patet; quia
bonum rei est illud, secundum quod res habet esse perfectum: hoc enim
unaquaeque res quaerit et desiderat. Cum igitur scientia sit perfectio
hominis, inquantum homo, scientia est bonum hominis. Inter bona
autem quaedam sunt laudabilia, illa scilicet quae sunt utilia in ordine
ad finem aliquem: laudamus enim bonum equum, quia bene currit;
quaedam vero sunt etiam honorabilia, illa scilicet quae sunt propter
seipsa; honoramus enim fines. In scientiis autem quaedam sunt
practicae, et quaedam speculativae: et hae differunt, quia practicae
sunt propter opus, speculativae autem propter seipsas. Et ideo
scientiarum, speculativae, et bonae sunt et honorabiles, practicae
vero laudabiles tantum. Omnis ergo scientia speculativa bona est et
honorabilis.
4. Sed et in
ipsis scientiis speculativis invenitur gradus quantum ad bonitatem et
honorabilitatem. Scientia namque omnis ex actu laudatur: omnis autem
actus laudatur ex duobus: ex obiecto et qualitate seu modo: sicut
aedificare est melius quam facere lectum, quia obiectum aedificationis
est melius lecto. In eodem autem, respectu eiusdem rei, ipsa
qualitas gradum quemdam facit; quia quanto modus aedificii est melior,
tanto melius est aedificium. Sic ergo, si consideretur scientia, seu
actus eius, ex obiecto, patet, quod illa scientia est nobilior, quae
est meliorum et honorabiliorum. Si vero consideretur ex qualitate seu
modo, sic scientia illa est nobilior, quae est certior. Sic ergo
dicitur una scientia magis nobilis altera, aut quia est meliorum et
honorabiliorum, aut quia est magis certa.
5. Sed hoc
est in quibusdam scientiis diversum: quia aliquae sunt magis certae
aliis, et tamen sunt de rebus minus honorabilibus: aliae vero sunt de
rebus magis honorabilibus et melioribus, et tamen sunt minus certae.
Nihilominus tamen illa est melior quae de rebus melioribus et
honorabilioribus est. Cuius ratio est, quia sicut dicit philosophus
in Lib. undecimo de animalibus, magis concupiscimus scire modicum de
rebus honorabilibus et altissimis, etiam si topice et probabiliter
illud sciamus, quam scire multum, et per certitudinem, de rebus minus
nobilibus. Hoc enim habet nobilitatem ex se et ex sua substantia,
illud vero ex modo et ex qualitate.
6. Haec autem
scientia, scilicet de anima, utrumque habet: quia et certa est, hoc
enim quilibet experitur in seipso, quod scilicet habeat animam, et
quod anima vivificet. Et quia est nobilior: anima enim est nobilior
inter inferiores creaturas. Et hoc est quod dicit, nos opinantes
notitiam, idest scientiam speculativam omnium esse bonorum, id est de
numero bonorum, et honorabilium. Sed altera scientia est magis bona
et honorabilis altera dupliciter. Aut quia est magis certa, ut dictum
est: unde dicit secundum certitudinem, aut ex eo quod meliorum,
illorum scilicet quae sunt in sua natura bona, et mirabiliorum, idest
illorum quorum causa ignoratur, propter utraque, idest propter haec
duo animae historiam. Et dicit historiam, quia in quadam summa
tractat de anima, non perveniendo ad finalem inquisitionem omnium quae
pertinent ad ipsam animam, in hoc tractatu. Hoc enim est de ratione
historiae. In primis hoc si accipiatur quantum ad totam scientiam
naturalem, non dicit ordinem, sed dignitatem. Si vero ad scientiam
de rebus animatis tantum, sic in primis dicit ordinem.
7.
Consequenter cum dicit videtur autem reddit auditorem benevolum ex
utilitate huius scientiae: dicens, quod cognitio de anima videtur
multum proficere ad omnem veritatem, quae traditur in aliis scientiis.
Ad omnes enim partes philosophiae insignes dat occasiones. Quia si ad
philosophiam primam attendamus, non possumus devenire in cognitionem
divinarum et altissimarum causarum, nisi per ea quae ex virtute
intellectus possibilis acquirimus. Si enim natura intellectus
possibilis esset nobis ignota, non possemus scire ordinem substantiarum
separatarum, sicut dicit Commentator super undecimo metaphysicae. Si
vero attendatur quantum ad moralem, non possumus perfecte ad scientiam
moralem pervenire, nisi sciamus potentias animae. Et inde est, quod
philosophus in Ethicis attribuit quaslibet virtutes diversis potentiis
animae. Ad naturalem vero utilis est, quia magna pars naturalium est
habens animam, et ipsa anima est fons et principium omnis motus in
rebus animatis. Est enim anima tamquam principium animalium. Ly
tamquam non ponitur similitudinarie, sed expressive.
8.
Consequenter cum dicit inquirimus autem ostendit ordinem huius
tractatus: dicens, quod intendimus considerare per signa scilicet, et
cognoscere per demonstrationem scilicet, quid sit anima, seu naturam
ipsius et substantiam, et postea quaecumque accidunt circa ipsam,
idest passiones eius. Et in hoc est quaedam diversitas: quia quaedam
videntur passiones animae tantum, sicut intelligentia et speculatio:
quaedam vero per ipsam animam inesse videntur communiter animalibus,
sicut delectatio et tristitia, sensus et phantasia.
9.
Consequenter cum dicit omnino autem ostendit difficultatem huius
tractatus. Et hoc quantum ad duo. Primo quantum ad cognoscendum
substantiam animae. Secundo quantum ad cognoscendum accidentia, seu
proprias passiones, ibi, dubitationem autem, et cetera. Quantum
autem ad primum, ostendit duplicem difficultatem. Et primo quantum ad
modum definiendi ipsam. Secundo quantum ad ea quae intrant
definitionem, ibi, primum autem fortassis, et cetera. Dicit ergo:
quamvis sit utilis scientia de anima, tamen difficile est scire de
anima quid est: et haec est difficultas in qualibet re, cum sit una
communis quaestio animae et multis aliis, circa substantiam eorum, et
circa quod quid est. Est ergo prima difficultas, quia nos nescimus
per quam viam procedendum sit ad definitionem: quia quidam dicunt,
quod demonstrando: quidam, quod dividendo: quidam vero, quod
componendo. Aristoteles autem voluit, quod componendo.
10. Secunda
difficultas est de his quae ponuntur in definitione. Definitio enim
notificat essentiam rei, quae non potest sciri nisi sciantur
principia: sed diversorum sunt diversa principia: et ideo difficile
est scire, ex quibus sumantur principia. Illa ergo quae ingerunt
difficultatem ponentibus et inquirentibus definitionem, reducuntur ad
tria, quorum primum est circa substantiam animae; secundum circa
partes eius; tertium circa adiutorium, quod necessarium est in
definitionibus ex accidentibus animae.
11. Circa
substantiam est dubitatio de genere. Hoc enim primo quaerimus in
definitione cuiuslibet rei, ut scilicet sciamus genus. Et ideo
quaerendum est in quo genere sit ponenda anima; utrum scilicet in
genere substantiae, vel in quanto, vel in quali. Et non solum est
accipere genus supremum, sed propinquum. Neque enim quando hominem
definimus, substantiam accipimus, sed animal. Et si anima invenitur
in genere substantiae, adhuc, cum unumquodque genus dicatur
dupliciter, hoc quidem potentia, hoc autem actu, quaerendum erit
utrum sit potentia, vel actus. Item quia substantiarum quaedam sunt
compositae, quaedam simplices, quaerendum erit, utrum anima sit
composita, aut simplex; et utrum partibilis vel impartibilis. Est
etiam quaestio utrum sit unius speciei omnis anima ad omnem animam, aut
non. Et si non sit unius speciei, adhuc est quaestio utrum differant
etiam genere, vel non. Item adhuc dubitatio est circa ea quae
participant definitione. Quaedam enim definiuntur ut genus, quaedam
vero ut species. Et ideo videtur esse quaestio, utrum definitio
animae sit sicut generis, aut sicut speciei specialissimae.
12. Nam
aliqui quaerentes de anima videntur intendere solum de anima humana.
Et quia apud antiquos philosophos erat duplex opinio de anima.
Platonici enim, qui ponebant universalia separata, scilicet quod
essent formae et ideae, et erant causae rebus particularibus
cognitionis et esse, volebant quod esset quaedam anima separata per
se, quae esset causa et idea animabus particularibus; et quod quicquid
invenitur in eis, derivetur ab illa. Naturales autem philosophi
volebant, quod non essent substantiae universales nisi particulares
tantum, et quod universalia nihil sint in rerum natura. Et propter
hoc est quaestio, utrum sit quaerenda solum una communis ratio animae,
sicut dicebant Platonici: vel huius vel illius animae, sicut dicebant
naturales, scilicet ut animae equi, vel hominis, aut Dei. Et dicit
Dei quia credebant corpora caelestia esse deos, et dicebant ea esse
animata.
13.
Aristoteles autem vult quod quaeratur ratio utriusque: et communis
animae, et cuiuslibet speciei. Quod autem circa hoc dicit animal
autem universale, aut nihil est, aut posterius: sciendum est, quod
de animali universali possumus loqui dupliciter: quia aut secundum quod
est universale, quod scilicet est unum in multis aut de multis: aut
secundum quod est animal: et hoc, vel secundum quod in rerum natura,
vel secundum quod est in intellectu. Secundum autem quod est in rerum
natura, Plato voluit animal universale aliquid esse, et esse prius
particulari; quia, ut dictum est, posuit universalia separata et
ideas. Aristoteles autem vult quod ut sic, nihil est in rerum
natura. Et si aliquid est, dixit illud esse posterius. Si autem
accipiamus naturam animalis non secundum quod subiacet intentioni
universalitatis, sic aliquid est, et prius, sicut quod est in
potentia, prius est, quam id quod est actu.
14.
Consequenter cum dicit amplius autem tangit difficultates, quae
emergunt circa potentias animae. In anima enim sunt partes
potentiales, scilicet intellectivum, sensitivum et vegetativum. Est
ergo quaestio, utrum hae sint diversae animae, sicut Platonici
volebant, et etiam ponebant: an sint partes potentiales animae. Et
si sint partes potentiales animae, quaeritur etiam, utrum primo
debeamus quaerere potentias ipsas quam actus, aut primo actus quam
potentias, ut intelligere ante intellectum, et sentire, quod est
actus, ante sensitivum quod est potentia, et similiter in aliis
potentiis et actibus. Et si primo debemus quaerere actus quam
potentias, adhuc erit quaestio utrum sint prius quaerenda obiecta horum
actuum quam potentiae, ut puta prius debeat quaeri sensibile quam
sensitivum, aut intelligibile quam intellectivum.
15.
Consequenter etiam cum dicit videtur autem ponit difficultates, quae
emergunt quantum ad illa quae sunt in adiutorium definitionis animae.
Quia in definitione oportet non solum cognoscere principia
essentialia, sed etiam accidentalia. Si enim recte definirentur et
possent cognosci principia essentialia, definitio non indigeret
accidentibus. Sed quia principia essentialia rerum sunt nobis ignota,
ideo oportet quod utamur differentiis accidentalibus in designatione
essentialium: bipes enim non est essentiale, sed ponitur in
designatione essentialis. Et per eas, scilicet per differentias
accidentales, devenimus in cognitionem essentialium. Et ideo
difficile est, quia oportet nos prius cognoscere quod quid est animae,
ad cognoscendum facilius accidentia animae: sicut in mathematicis valde
utile est praeaccipere quodquid erat esse recti et curvi et plani ad
cognoscendum quod rectis trianguli anguli sint aequales. E converso
etiam accidentia, si praeaccipiantur, multum conferunt ad cognoscendum
quod quid erat esse, ut dictum est. Si quis ergo assignet
definitionem, per quam non deveniatur in cognitionem accidentium rei
definitae, illa definitio non est realis, sed remota et dialectica.
Sed illa definitio per quam devenitur in cognitionem accidentium, est
realis, et ex propriis, et essentialibus rei.
|
|