|
1. Postquam
philosophus improbavit opinionem illorum, qui dixerunt simpliciter
animam moveri, hic consequenter arguit contra opinionem Xenocratis,
qui supra motum addidit aliquid aliud, scilicet quod anima esset
numerus movens seipsum. Et haec opinio est multum irrationabilior
opinionibus aliorum philosophorum, quae dictae sunt. Nam his qui
dicunt animam esse numerum moventem seipsum, multa impossibilia
insunt. Et primo quidem ea quae accidunt eo quod est moveri, id est
ex motu, quae etiam accidunt omnibus dicentibus animam moveri;
accidunt etiam sic dicentibus, et inconvenientia propria, ex hoc
scilicet quod dicunt animam esse numerum. Et propter hoc philosophus
improbat definitionem hanc Xenocratis de anima, et non tantum est
disputans ad nomen, sed ad ipsam intentionem definientis. Circa hoc
autem duo facit. Primo ostendit hanc definitionem esse
inconvenientem, quantum ad ipsam animam vel substantiam animae.
Secundo vero quantum ad eius accidentia, ibi, complectentibus igitur
in unum et cetera. Circa primum duo facit. Primo enim destruit
definitionem praedictam de anima per rationes. Secundo vero ostendit
quod ad hanc definitionem sequuntur omnia inconvenientia quae sequuntur
ad opiniones aliorum philosophorum, ibi, accidit autem sicut diximus
et cetera.
2. Quod
autem praedicta definitio sit incongrua, probat sex rationibus.
Quarum prima talis est. Tu dicis, animam esse numerum moventem
seipsum: numerus autem constat ex unitatibus: ergo dicis animam esse
unitates. Si tu dicis animam esse numerum moventem seipsum, ergo et
animam unitates moventes seipsas: sed omne movens seipsum habet duas
partes, ut probat in octavo physicorum; quarum una est movens et alia
mota: ergo oportebit dicere quod unitas seu punctum dividetur in duas
partes, quarum una sit movens, et altera mota. Hoc autem est
impossibile, ergo impossibile est quod anima sit numerus movens
seipsum. Quod autem sit impossibile unitatem habere unam partem
moventem et aliam motam, probat: quia nullo modo illud quod est omnino
impartibile et indifferens, potest intelligi quod moveatur per se, ita
quod habeat partem moventem unam, et aliam motam. Nam in nullo
possunt haec duo, scilicet vis motiva vel movens, et mobilis vel mota
esse, nisi differant. Cum ergo unitas sit impartibilis et
indifferens, non potest huiusmodi partes habere, et sic nec moveri.
Ergo anima non est numerus movens seipsum.
3. Secundam
rationem ponit cum dicit amplius quoniam quae talis est. Tu dicis
animam esse numerum: ergo et unitates, ut dictum est. Inter unitatem
autem et punctum nulla differentia est, nisi quod punctus habet
positionem; est enim punctum unitas positionem habens. Sed si anima
est numerus, oportet quod alicubi sit huiusmodi numerus animae, et
positionem habens: ergo anima erit unitas positionem habens.
Huiusmodi autem sunt puncta: ergo anima erit puncta. Sed secundum
quod dicunt Platonici, motus puncti facit lineam, linea autem mota
facit superficiem, superficies vero corpus. Sed est anima numerus
movens seipsum, ergo eodem modo et unitas; et per consequens est
punctum movens seipsum: punctum autem motum non facit nisi lineam:
ergo motus animae non facit nisi lineam. Et sic anima motu suo non
causat vitam, sed lineam, quod est falsum. Non est igitur anima
numerus movens seipsum.
4. Tertiam
rationem ponit cum dicit amplius autem quae talis est. Si anima est
numerus, ut tu dicis, oportet quod consequatur passiones et naturam
numeri: sed constat quod si aliquis auferat a numero unitatem aliquam,
seu addat, mutat speciem. Nam si huic numero, scilicet ternario,
addas unitatem, mutat speciem. Alia enim species est huius numeri
quatuor, et alia eius quod est tria. Si vero ab eodem auferas
unitatem, efficitur duo et mutat similiter speciem. Constat autem
quod animalia sumunt speciem ab anima, cum unumquodque consequatur per
formam speciem suam. Ergo si anima est numerus, ex subtractione vel
additione alicuius ab anima, relinquitur alia anima specie: et hoc est
falsum. Videmus enim in decisionibus plantarum et animalium
annulosorum, quod divisa seu decisa vivunt, et eamdem speciem habent.
Non ergo anima est numerus movens seipsum.
5. Quartam
rationem ponit cum dicit videbitur autem quae talis est. Tu dicis
animam esse numerum: et sicut dictum est; sequitur quod anima sit
unitates positionem habentes, et per consequens quod sit puncta.
Secundum hoc autem si recte consideremus, videbitur utique quod nihil
differt dicere, quod anima sit corpora parva et indivisibilia, sicut
dixit Democritus, aut dicere quod sit unitates positionem habentes.
Unum enim positionem habens, quantitas est et indivisibilis. Ex hoc
ergo sic arguo: anima, secundum positionem tuam, est numerus movens
seipsum, et per consequens unitates et puncta moventia seipsa.
Ponamus autem quod corpora indivisibilia, quae posuit Democritus,
sint puncta, quia non differt, sicut dictum est, et sint quanta,
quod necesse est, quia proprie non movetur nisi quantum. Huiusmodi
autem puncta movent seipsa, quia anima est numerus seipsum movens.
Sed in movente seipso, sicut dictum est, duo sunt: ergo erit in ipso
puncto, unum quod est movens, et aliud quod est motum. Nec est
curandum utrum sint magna seu parva, dummodo sit quanta; quia in
quolibet continuo movente seipsum hoc accidit, scilicet, quod sint duo
ibi, unum ut movens, et aliud ut motum. Et sic necesse est quod sit
aliquid motivum unitatum. In animali autem, illud quod movet animal,
est anima; ergo et in numero, illud quod movet numerum erit anima;
ergo anima non est id quod movetur, sed illud quod movet. Et sic mala
est definitio animae, quod sit numerus movens seipsum; sed potius quod
sit numerus movens numerum motum.
6. Quintam
rationem ponit cum dicit contingit autem quae talis est. Secundum
opinionem Xenocratis contingit hanc, scilicet animam, esse unitatem:
sed ex hoc contingit ipsam esse puncta; quia si anima est unitas,
oportet quod differat ab aliis unitatibus. Non poterit autem differre
ab eis nisi per positionem. Quae enim est differentia puncti solitarii
id est unitatis intellectae, nisi positio? Nulla unitas autem nisi
positionem habens, est punctum: ergo anima non est unitas sed puncta.
Sed anima est in corpore, et quodlibet corpus habet puncta sua per
se. Quaero ergo, utrum puncta, quae sunt anima, sint eadem cum
punctis corporis, aut alia. Si quidem sunt altera, ergo in qualibet
parte corporis erunt puncta animae, et sic erunt duo puncta animae in
eodem loco simul. Et si duo, propter quid non plura, aut etiam
infinita? Nam illa, quorum locus est indivisibilis, et ipsa
indivisibilia sunt, unde non indigent ampliori loco. Unde si ponantur
duo esse in loco indivisibili, per consequens possunt in eodem loco
esse infinita. Si vero dicas, quod sunt eadem puncta quae sunt in
corpore cum his punctis, quae sunt anima, sequitur quod cum omne
corpus habeat puncta, quod omne corpus habeat animam: sed hoc est
falsum: non ergo anima est numerus movens seipsum.
7. Sextam
rationem ponit cum dicit amplius autem et sumitur ex praecedenti. Quae
talis est: sicut dictum est, sequitur ex positione Xenocratis, quod
anima sit puncta: sed nos videmus quod puncta non separantur, nec
absolvuntur a corporibus. Nam lineae non dividuntur a superficiebus,
nec puncta a lineis. Anima vero separatur et absolvitur a corpore:
ergo non est puncta, neque numerus. Patet ergo quod definitio
Xenocratis de anima est incongrua quantum ad ea quae in definitione
ponuntur.
8.
Consequenter cum dicit accidit autem dicit definitionem praedictam esse
incongruam, quantum ad inconvenientia. Nam ex huiusmodi definitione
de anima sequuntur omnia inconvenientia, quae sequuntur ex opinionibus
omnium philosophorum de anima. Quidam enim erraverunt circa animam,
et dixerunt ipsam esse corpus subtilissimarum partium. Ex quo
sequebatur, quod cum anima sit ubicumque est sensus in corpore, et
sensus sit ubique per corpus, quod si anima est corpus, quod duo
corpora sint simul. Et hoc idem sequetur si anima est puncta, sicut
dictum est, scilicet quod duo sint simul et etiam infinita; et hoc si
puncta animae sint alia a punctis corporis. Sed si non fiat differens
numerus punctorum animae, id est si non differant puncta animae a
punctis quae sunt in corpore, sequitur quod in quolibet corpore sit
anima. In quolibet enim corpore est invenire puncta.
9. Quidam
vero, sicut Democritus, erravit dicens animam moveri, et corpus ex
motu animae; et cum ipse diceret componi animam ex indivisibilibus
sphaeris, et ex motu ipsarum moveri corpus, sequebatur, quod corpus
moveretur ex corporibus indivisibilibus. Et hoc idem inconveniens
sequitur ex definitione istorum, scilicet animal moveri ex numero, et
per consequens a punctis: et non est differentia, dicere sphaeras
parvas, et unitates magnas, aut quascumque unitates moveri. Nam
utrobique id est in sphaericis corporibus et unitatibus, necesse est
quod anima moveatur, eo quod ipsa, scilicet corpora sphaerica, et
puncta seu unitates moventur.
10.
Consequenter cum dicit complectentibus igitur ostendit insufficientiam
praedictae definitionis ex parte accidentium. Dicit ergo quod,
quandocumque definitio sufficienter assignatur, non solum debet ducere
in cognitionem substantiae rei definitae, sed etiam accidentium. Sed
si complicemus in unum ista duo, quae posita sunt in definitione
animae, scilicet numerum et motum, non solum accidunt nobis
inconvenientia quae dicta sunt circa substantiam ipsius animae, sed
etiam multa alia; quia haec duo non solum est impossibile esse
definitionem, idest substantiam animae, verum etiam est impossibile
quod ipsa, scilicet numerus et motus, sint accidentia animae, seu
ducant in cognitionem accidentium. Non igitur est congrua definitio,
cum non ducat, in cognitionem accidentium. Et quod non ducat in
cognitionem accidentium animae, manifestum est si quis ex huiusmodi
definitione conabitur passiones et operationes animae assignare, puta
ratiocinationes, delectationem, tristitiam, et huiusmodi. Ex ipsis
enim, scilicet ex numero et motu, non solum non erit facile devenire
in cognitionem accidentium et operationum animae, sed nec divinare
poterimus ex eis aliquid de ipsis passionibus et operationibus animae.
|
|