|
1. Postquam
philosophus ostendit supra, quomodo antiqui naturales in cognitionem
animae venerunt per tria, scilicet per motum et cognitionem, et per
esse incorporalissimum, et disputavit contra illos qui venerunt in
cognitionem animae per motum, et contra illos qui dixerunt animam esse
quid incorporalissimum et maxime simplex, hic consequenter disputat
contra illos qui dicebant animam omnia cognoscere, quia composita erat
ex omnibus.
2. Quorum
positio fuit quod anima cognosceret res omnes, quia cognitio fit per
assimilationem, quasi hoc a longe divinantes, dicebant animam, ad hoc
quod omnia cognosceret, esse compositam ex omnibus; et quod similitudo
rerum omnium esset in anima secundum proprium modum essendi, scilicet
corporalem. Unde, cum res constent ex elementis, dicebant, quod
anima erat composita ex omnibus elementis, ut sentiat et cognoscat
omnia quae sunt. Et quia principalis in hac positione fuit
Empedocles, cum poneret animam compositam ex pluribus elementis quam
aliquis aliorum, ideo philosophus principaliter hic reprobat opinionem
suam, et disputat contra eam. Et circa hoc duo facit. Primo enim
improbat opinionem Empedoclis. Secundo vero quamdam aliam, ibi, in
toto autem quidem ipsam et cetera.
3. Improbat
autem opinionem Empedoclis decem rationibus: quarum prima talis est.
Empedocles dicit, quod quia cognitio fit per similitudinem, cum anima
cognoscat omnia, oportet animam compositam esse ex omnibus. Sed patet
quod huic rationi est necessarium accidere multa inconvenientia et
impossibilia. Constat enim, quod in qualibet re non sunt haec sola,
scilicet elementa, sed multa alia ab elementis, sicut est proportio
commixtionis et ratio uniuscuiusque, et forte sunt infinita numero,
quae accidunt rebus compositis ex his, scilicet elementis, sicut patet
in osse. Nam non solum oportet cognoscere illa ex quibus componitur
os, sed etiam proportionem, quae est inter illa ex quibus componitur
et rationem ossis: quia omnia quae sunt composita, non consistunt,
quocumque modo se habeant elementa, sed quadam ratione et
compositione, scilicet ut sint proportionata adinvicem. Nam os, cum
habeat octo partes, secundum quod dicit Empedocles, unumquodque
compositum os haberet octo partes quae non aequaliter attribuuntur
omnibus elementis, sed terra habet ibi duas partes. Aer habet ibi
unam, aqua similiter unam, sed ignis quatuor: et ideo ex maiori
participatione ignis dicit ossa esse facta alba, et ex terra sicca.
Sic ergo in rebus compositis non solum sunt ipsa elementa, sed
proportio et ratio uniuscuiusque. Inde sic. Aut ergo istae
proportiones sunt in anima cum elementis, aut non. Si sunt in anima;
ergo in anima sunt ossa, et carnes, et huiusmodi, et per consequens
homo et lapis, et corpora, et contraria: unde nullus dubitat quod
haec non sunt in anima. Si vero dicas, quod non sunt ibi huiusmodi
proportiones et rationes, sed solum elementa, tunc anima non cognoscet
proportionem rerum, nec ipsa composita: quomodo enim poterit
cognoscere Deum, scilicet totum caelum, aut hominem, aut lapidem seu
os? Nullo modo cognoscet, sed elementa tantum.
4. Secundam
rationem ponit cum dicit amplius autem quae talis est. Tu dicis, quod
anima est composita ex principiis: sed diversorum generum diversa sunt
principia: cum ergo id quod est, dicatur multipliciter, idest
secundum diversa genera, sicut substantiae, qualitatis, quantitatis,
et aliorum praedicamentorum: ergo erunt diversa principia. Quaero
ergo, utrum anima sit composita tantum ex principiis substantiae, aut
ex principiis omnium generum. Si tantum ex principiis substantiae,
tunc anima non cognoscet nisi substantias, et ipsi ponunt eam
cognoscere omnia. Si vero componitur ex principiis omnium generum,
tunc, cum quicquid est ex principiis substantiae sit substantia, et ex
principiis quantitatis sit quantitas, et sic de singulis, anima erit
substantia, quantitas, qualitas, relatio, et huiusmodi.
5. Posset
autem responderi contra hanc rationem Aristotelis quod principia
substantiae sunt etiam quantitatis et qualitatis, et aliorum, cum
omnia fundentur supra substantiam; et ideo non oportet quod sint in
anima aliqua alia principia quam principia substantiae, et nihilominus
cognoscet omnia. Ad hoc dicendum, quod quaelibet res habet principia
proxima et remota, et cognitio oportet quod sit per principia proxima.
Principia autem substantiae, licet sint principia aliorum, sunt tamen
remota et non proxima, et ideo per ea non potest haberi cognitio nisi
de substantia.
6. Tertiam
rationem ponit cum dicit inconveniens autem quae talis est. Ratio
quare anima sit composita ex omnibus elementis, est, quia anima
cognoscit omnia, et cognitio est per similitudinem. Contra. Constat
enim quod sentire et cognoscere est pati aliquid. Sed inconveniens est
dicere quod simile patiatur a simili, sed a contrario; ergo et
inconveniens est dicere quod sentire seu cognoscere sit simile simili.
7. Quartam
rationem ponit cum dicit multas autem quae talis est. Ex hoc quod
dictum est superius, testatur quod dictum Empedoclis, scilicet quod
simile simili cognoscatur, habet multas dubitationes et difficultates.
Sed adhuc etiam magis apparet difficile et improprie dictum. Nam si
anima cognosceret simile simili, sicut Empedocles dicit, tunc
sequitur quod elementum aeris cognoscat aera, et sic de aliis. Sed
nos videmus quod multae partes terrae sunt in animali, quae nihil
sentiunt, sicut pili, et ossa, et nervi: et tamen conveniret quod
sentirent secundum positionem eorum; ergo non cognoscitur simile
simili, vel etiam non est composita ex omnibus elementis.
8. Quintam
rationem ponit cum dicit amplius autem quae talis est. Adhuc ex
positione Empedoclis, quod simile cognoscatur simili, sequitur aliud
inconveniens, scilicet quod principium habet plus de ignorantia quam de
intelligentia. Si enim cognitio est per simile tantum, et principium
quodlibet sit simplex et non habet alicuius similitudinem in se nisi
suam, non cognosceret nisi seipsum, et ignorabit multa, omnia
scilicet quae sunt alia ab eo.
9. Sextam
rationem ponit cum dicit accidet autem quae talis est. Adhuc etiam ex
dicta positione, scilicet quod simile cognoscatur simili, accidet
aliud inconveniens Empedocli: hoc videlicet, quod Deus sit
insipientissimus omnium animalium. Quod ex hoc sequitur. Sciendum
enim quod sicut dictum est, Empedocles posuit ista omnia inferiora
composita esse ex quatuor elementis, et ex lite et amicitia; et quod
generatio et corruptio provenit in rebus ex istis duobus, scilicet lite
et amicitia. Caelum vero dixit esse Deum, et dixit quod erat
compositus ex quatuor elementis, et amicitia, sed non ex lite, et
ideo est incorruptibile. Si ergo simile cognoscitur simili, cum Deus
non sit compositus ex lite, non cognoscet litem, et sic erit
simpliciter insipientior ceteris animalibus quae cognoscunt litem cum
sint composita ex ea.
10.
Septimam rationem ponit cum dicit omnino autem quae talis est. Si
anima est composita ex omnibus elementis, sequitur quod omnia quae sunt
habent animam: omne enim quod est, aut est ex omnibus elementis, aut
ex aliquibus: sed omne quod est compositum ex elementis, aut ex
elementis, est corpus: ergo omnia corpora habent animam et omnia quae
sunt, quod falsum est.
11.
Octavam rationem ponit cum dicit dubitabit autem quae talis est.
Elementa sunt plura et contraria. Ubicumque autem aliqua contraria
conveniunt et componuntur, oportet quod sit aliquid aliud quod
contineat et faciat ipsa unum. Si ergo anima est composita ex omnibus
elementis, oportet quod sit aliquid aliud continens illa. Sed hoc est
valde dubium quid sit, quia sic esset nobilius et prius anima, quod
est impossibile, et ad minus de intellectu; quia valde rationabile est
quod intellectus sit nobilissimus omnium et divinus secundum naturam.
Item sequeretur quod illud esset prius quam elementa: quod est
falsum: quia Empedocles et alii dicunt elementa esse prima inter omnia
entia. Non est ergo anima composita ex elementis.
12. Nonam
rationem ponit cum dicit omnes autem et ostendit defectum et
insufficientiam positionis Empedoclis et aliorum omnium qui considerant
animam ex motu seu sensu. Quae talis est. Apparet etiam quod omnes
et quicumque dixerunt animam esse aliquid motivum secundum locum,
insufficienter dixerint. Nam multa animata sunt quae non moventur
secundum locum, sed manent, sicut plantae et alia huiusmodi.
Similiter autem et illi qui dixerunt animam esse quid intellectivum et
sensitivum, insufficienter dixerunt. Nam multa sunt animata quae
neque sentiunt neque intelligunt. Si vero aliquis hoc segregaverit,
scilicet intellectivum, sensitivum, et motivum, et dicat
intellectivum unam partem animae et similiter sensitivum, non tamen
propter hoc dicet de omni anima, cum non omnes animae sint
intellectivae. Neque de tota, cum intellectivum et sensitivum sunt
partes animae. Neque de una, quia sic non diceret omnes proprietates
animae cuiuscumque, cum in anima sint aliae proprietates, quam sint
intelligere et sentire.
13. Et
quia quidam philosophus qui vocatus est Orpheus, defective etiam de
anima locutus est quasi in similem defectum incidit: ideo hic adiungit
eius defectum. Sciendum est quod Orpheus iste fuit unus de primis
philosophis qui erant quasi poetae theologi, loquentes metrice de
philosophia et de Deo, et fuerunt tantum tres, Samius, Orpheus,
et quidam alius. Et iste Orpheus primo induxit homines ad habitandum
simul et fuit pulcherrimus concionator, ita quod homines bestiales et
solitarios reduceret ad civilitatem. Et propter hoc dicitur de eo,
quod fuit optimus cytharaedus, in tantum quod fecit vel faceret lapides
saltare, id est, ita fuit pulchre concionator, quod homines lapideos
emollivit. Post hos vero tres, fuerunt septem sapientes, quorum unus
fuit Thales. Hic ergo Orpheus volebat quod totus aer animatus esset
et anima quaedam; et quod anima corporum viventium nihil aliud esset,
nisi illud quod attrahit animal de aere animato per respirationem; et
hoc dicebat metrice. Et ideo dicit philosophus quod ratio Orphei quae
est in metricis carminibus de anima, sustinuit eumdem defectum quem
sustinuerunt rationes praecedentium, quia, sicut dictum est, ipse
voluit quod illud esset anima, quod attrahitur per respirationem
animalium. Sed hoc insufficienter dictum est: quia multa animalium
sunt quae non respirant: hoc autem, scilicet quod animalia multa non
respirant, latuit illos qui fuerunt praedictae opinionis. Et sic
patet quod isti reprehenduntur de insufficientia.
14.
Decimam rationem ponit cum dicit si vero et arguit eos de
superfluitate: quae talis est. Dicunt enim isti quod ad hoc quod
anima cognoscat, oportet quod sit composita ex elementis. Sed cum nos
videamus quod cognitio omnis rei possit haberi per pauciora; ergo etsi
concedatur animam componi ex elementis, non tamen debet dici composita
ex elementis omnibus, sed ad plus, ex duobus. Et quod cognitio
habeatur per pauciora, patet; quia cum compositum constet ex aliquo
perfecto et imperfecto, ratio cognoscendi imperfectum, est perfectum;
et cum contraria reducantur in privationem et habitum, sufficiens est
altera pars, scilicet illa quae se habet per modum habitus et
perfecti, ad cognoscendum seipsam et alteram partem, quae est per
modum privationis et imperfecti. Nam per rectum diiudicamus et
cognoscimus ipsum rectum, et etiam obliquum. Canon enim idest regula
est illud per quod habetur iudicium de utroque. Per obliquum vero nec
ipsum cognoscimus, nec rectum. Non ergo fuit necesse animam facere,
idest eam componere ex omnibus elementis, sed ex duobus tantum,
scilicet ex igne et terra, et per hoc cognosceret et seipsam et
contraria; sicut per ignem cognosceret calida et frigida, et per
terram, sicca et humida.
|
|