|
1. Postquam
philosophus posuit opiniones ponentium animam esse ex elementis, et
rationes ipsorum, et improbavit eas, hic ex incidenti ponit opinionem
quorumdam dicentium animam esse in elementis. Et circa hoc duo facit.
Primo enim ponit opinionem. Secundo vero rationem opinionis, ibi
opinari autem. Circa primum duo facit. Primo ponit opinionem.
Secundo improbat eam, ibi, hoc autem et cetera. Dicit ergo quod
sunt quidam, qui dicunt animam misceri in toto universo, ponentes eam
tam in elementis quam in elementatis. Unde quidam philosophus nomine
Thales, fortassis motus ab hac opinione, opinatus est omnia plena
esse diis. Volebat enim quod totum universum esset animatum, et eius
anima esset Deus. Unde, sicut anima est in qualibet parte animalis,
et tota, ita volebat quod in qualibet parte universi esset Deus, et
sic omnia essent plena diis: et forte ex hoc provenit idolatria.
2.
Consequenter cum dicit hoc autem improbat hanc opinionem; dicens,
quod hoc, scilicet quod anima sit in elementis et in elementatis,
habet quasdam dubitationes et oppositiones: quarum una est, quia si
anima est in aere et in igne, in istis enim duobus dicebant maxime eam
esse, difficile erit eis dicere propter quam causam anima in eis non
facit animal, id est quare ista non sunt animalia: cum in mixtis anima
facit animal, id est mixta animata sunt animalia; praecipue, cum
putandum sit quod haec, scilicet anima, sit melior in elementis
simplicibus, quam in elementatis. Alia dubitatio est, quia quaeret
aliquis ex his utique motus, quare anima quae secundum ipsos est in
elementis, est melior et immortalior quam anima quae est in
elementatis, cum haec quae est in elementatis, constituat animal et
cognoscens et sentiens: illa vero quae est in elementis, non
constituat.
3. Ex his
autem dubitationibus quaecumque ponatur, accidit inconveniens et
irrationabile; quia dicere quod ignis sive aer sit animal, ut primo
dubitatur, est maxime inconveniens, et ad sensum apparet falsum, et
est dictum non habentium rationem. Et non dicere ea in quibus est
anima, esse animalia, valde inconveniens est. Nam secundum hoc in
nullo differt, inter esse animam in aliquo corpore, et non esse.
4.
Consequenter cum dicit opinari autem ponit rationem praemissae
opinionis; et circa hoc duo facit. Primo ponit rationem, et improbat
eam. Secundo concludit quid manifestum sit ex omnibus quae dicta
sunt, ibi, manifestum igitur et cetera. Circa primum duo facit.
Primo enim ponit rationem opinionis; dicens, quod ratio quare dicti
philosophi opinari videntur animam esse in his, id est in omnibus
elementis, est quia ipsi volebant quod totum et partes in elementis,
cum sint simplicia, quod essent similis speciei. Unde, cum viderent
et opinarentur quod pars continentis, id est aeris, intercepta in
corporibus animalium per inspirationem et respirationem, sit causa
quare animalia fiant animata, et sit anima, necesse erat eis dicere
animam esse similis speciei partibus, id est totum continens esse
animatum.
5. Secundo
vero cum dicit si autem improbat dictam rationem; dicens, quod quia
aer discerptus et attractus est similis speciei toti aeri, sequetur
quod anima animalis sit similis partis animae totius aeris. Sed
constat quod anima animalis cuiuslibet est dissimilis partis animae
aeris, quia una ipsius, scilicet anima aeris existet, id est
immortalis est secundum eos, utpote quae semper vivificat et semper
vivificavit omnia viva: aliud autem, scilicet anima huius vel illius
animalis non existet, idest, est mortalis secundum eos. Necesse est
ergo alterum duorum inconvenientium sequi ex hoc; videlicet quod si aer
sit similis partis, scilicet ille qui est intra, et ille qui est
extra, et anima etiam: quod improbatum est. Aut si ipsa anima est
dissimilis partis, et aer similium, tunc sequitur quod anima non sit
in qualibet parte omnis idest totius aeris: quod est contra eos qui
totum aerem animatum ponebant.
6.
Consequenter cum dicit manifestum igitur concludit ex omnibus quae
dicta sunt de opinionibus antiquorum, quod neutrum illorum quod ipsi
attribuebant animae, sit verum, nec bene dictum, eo modo quo ipsi
dixerunt, scilicet quod neque cognoscere inest animae ex eo quod ex
elementis, sicut ipsi ponebant, neque etiam motus seu moveri inest
ei, ex hoc quod ex dictis elementis constabat secundum eos: et hoc
satis aperte et clare patet inspicienti ad supradicta.
|
|