|
1. Positis
opinionibus antiquorum de anima et improbatis, consequenter philosophus
movet quasdam dubitationes. Et circa hoc duo facit. Primo enim movet
ipsas quaestiones. Secundo vero solvit eas, ibi, dicunt itaque et
cetera. Sciendum est autem, quod operationes animae scilicet
sentire, intelligere, appetere, moveri secundum locum, et augeri,
possunt dupliciter accipi: quia vel secundum modum operandi, et sic
sunt tres potentiae animae, et his attribuuntur huiusmodi actiones;
potentiae videlicet vegetabili, sensibili et intellectuali.
2. Quae
quidem differunt. Nam nutritiva sive vegetabilis agit mediantibus
qualitatibus activis et passivis, ut calidum, frigidum et huiusmodi.
Sensitiva vero seu sensus, licet non indigeat qualitatibus
sensibilibus ad sentiendum, indiget tamen organo corporali.
Intellectus vero neutro istorum indiget, quia nec qualitatibus, nec
per organum corporale aliquid intelligit, sed perficitur in operatione
sua absque aliquo organo.
3. Si autem
accipiamus huiusmodi actiones secundum genera actionum, sic sunt
quinque potentiae; scilicet nutritivum, sensitivum, motivum secundum
locum, appetitivum, et intellectivum; et actiones horum sunt
sentire, nutrire, movere, et appetere et intelligere.
4. Et ideo
cum philosophus de anima secundum suam totalitatem secundum opiniones
antiquorum supra tractasset, et reprobasset eas, hic inquirit de
partibus et operationibus ipsarum partium, et movet duas quaestiones.
Quarum prima talis est: utrum operationes animae, quae sunt
cognoscere et sentire quantum ad sensum, et opinari quantum ad
intellectum, adhuc concupiscere quantum ad concupiscibilem, deliberare
quantum ad rationalem, et etiam appetitus, quod est in plus, quia
concludit cum his duobus irascibilem, et moveri secundum locum, et
augeri, et stare, et diminui, conveniant toti animae, ut scilicet
unumquodque eorum sit in omni parte animae, id est secundum quamlibet
partem animae intelligamus, sentiamus, moveamur, appetamus et
nutriamur. Aut singulum istorum habeat singulam partem animae
determinatam, ut scilicet alio intelligamus et alio sentiamus, et sic
de aliis.
5. Secunda
quaestio est, quia dato quod quaelibet operatio animae habeat specialem
partem, item erit quaestio, utrum hoc, quod est vivere, conveniat
alicui partium, ita quod sit in aliquo uno, aut in pluribus partibus,
aut in omnibus. Et si non in his, utrum sit in aliquo alio.
6.
Consequenter cum dicit dicunt itaque respondet ad quaestiones positas.
Et primo ad primam. Secundo vero ad secundam, ibi, videtur autem et
quae et cetera. Respondens autem primae quaestioni, primo ponit
opinionem quorumdam philosophorum ad hoc. Secundo improbat eam, ibi,
quid igitur continetur et cetera. Quidam enim dicunt quod huiusmodi
operationes non conveniunt toti animae, sed partibus. Dicunt enim
animam esse partibilem, et quod alio intelligit, et alio concupiscit;
sicut qui ponebant sensitivam in cerebro, vivificativam in corde, et
huiusmodi.
7. Sed
huiusmodi opinio est quodammodo vera, et quodammodo falsa: quia si in
anima intelligas diversas partes potentiales, sic est verum quod anima
habet diversas partes et vires, et alia intelligit, et alia sentit.
Anima enim est quoddam totum potentiale, et pars accipitur ibi
potentialis respectu totius potestativi. Si vero intelligatur quod
anima sit quaedam magnitudo, seu quantitas, et dividatur in diversas
partes quantitativas, sic est falsa. Isti vero philosophi
intelligebant animam esse partibilem secundum hunc modum. Et addebant
plus, quod huiusmodi potentiae animae erant diversae animae.
8.
Consequenter cum dicit quid igitur improbat philosophus opinionem
praedictam per tres rationes: quarum prima talis est. Diversa non
possunt uni convenire, nisi ab aliquo uniantur: si igitur sunt
diversae animae in corpore, oportet quod ab aliquo contineantur et
uniantur: sed nihil est quod uniat eas et contineat: ergo non sunt
diversae. Et quod nihil sit continens et uniens animam, sic patet.
Quia aut est corpus in quo est, aut aliquid aliud sed corpus non unit
eam et continet, immo magis anima continet corpus. Videmus enim quod
egrediente anima a corpore, corpus deficit et marcescit. Si autem
aliquid aliud continet eam, tunc illud erit maxime anima, quia animae
est continere et regere. Et si illud erit anima, tunc iterum
oportebit quaerere utrum sit una, aut multipartium. Et si dicatur
quod multipartium est, iterum erit quaestio quid uniat illud, et sic
in infinitum. Si vero dicatur quod est unum, quare non dicunt mox id
est ab ipso principio, quod anima sit unum? Non igitur anima est
divisibilis in partes quantitativas, sicut ipsi dicunt.
9. Secundam
rationem ponit cum dicit dubitabit autem quia si diversae partes animae
sunt in diversis partibus corporis, sequitur quod cuilibet operationi
animae sit determinata pars corporis, seu organum corporale. Sed hoc
est impossibile, quia intellectus non habet determinatam partem seu
organum in corpore. Non igitur anima habet diversas partes, sicut
ipsi dicunt.
10.
Tertiam rationem ponit cum dicit dicuntur autem quia si diversae
operationes animae sunt in diversis partibus, tunc non erit invenire
partem in qua sint plures operationes simul, nec erunt partes animalis
similis speciei: sed nos invenimus partes aliquorum animatorum, quae
habent plures operationes, et quorum anima est eiusdem speciei in toto
et in partibus; sicut est in plantis et in quibusdam animalibus, quae
decisa vivunt, sicut est in animalibus anulosis, quorum quaelibet pars
decisa sentit et movetur in quoddam tempus. Et si dicatur quod non diu
vivunt, non refert; quia non habent instrumenta, quibus salvent suam
ipsorum naturam: nihilominus tamen existunt in partibus diversis plures
operationes animae, et sunt similis speciei adinvicem, et etiam toti.
Non ergo sunt diversae partes animae in diversis partibus corporis.
Ratio autem, quare decisa vivunt, est, quia quanto anima est
perfectior, tanto exercet plures perfectas operationes et diversas.
Et ideo ad exercendum huiusmodi operationes, necessaria sunt ei plura
et diversa organa vel instrumenta corporalia in corpore in quo est.
Quia vero anima rationalis, quanto nobilior et perfectior est, tanto
exigit maiorem diversitatem organorum; anima autem quae est in
animalibus anulosis et in plantis, quia parum habet de perfectione,
nec exercet diversas operationes, ideo requirit corpus magis simile et
uniforme, et salvatur in qualibet parte.
11.
Consequenter cum dicit videtur autem solvit secundam quaestionem.
Circa quod sciendum est quod vivere proprie est eorum quae habent motum
et operationem ex seipsis, sine hoc quod moveantur ab aliis. Unde et
vivere dupliciter accipitur. Uno modo accipitur vivere, quod est esse
viventis, sicut dicit philosophus, quod vivere est esse viventibus.
Alio modo vivere est operatio.
12.
Dicendum ergo quod anima quae est in plantis, scilicet vegetabilis,
videtur esse quasi quoddam principium, quod manifestat vitam in rebus
inferioribus, quia sine hac nihil vivit, et in hac sola communicant
omnia quae vivunt, in aliis autem non omnia. Animalia enim et plantae
in vegetabili conveniunt solummodo. Item vegetabile potest esse sine
sensibili et intelligibili, sed haec non possunt esse sine vegetabili.
Nullum enim animal habet sensum seu intellectum sine hoc scilicet
vegetabili. Ergo sic vivere attribuitur isti principio, scilicet
vegetabili, sicut sentire tactui. Non tamen quod animal per solam
vegetabilem vivat, sed quia est primum principium in quo manifestatur
vita.
|
|