|
1. Postquam
philosophus ostendit difficultatem, quae est in scientia de anima ex
parte substantiae, et quod quid est animae: hic consequenter ostendit
difficultatem, quae est ex parte passionum et accidentium animae. Et
circa hoc duo facit. Primo movet dubitationem circa passiones animae,
et solvit eam. Secundo ex huiusmodi solutione ostendit, quod cognitio
de anima pertinet ad philosophum naturalem, seu ad physicum, ibi, et
propter hoc igitur iam physici, et cetera. Dicit ergo primo, quod
dubitatio est circa passiones animae, et operationes, utrum scilicet
essent animae propriae sine communicatione corporis, ut Platoni
videbatur: vel nulla sit propria animae, sed omnes sint communes
corporis et compositi.
2. Deinde cum
dicit hoc enim circa hoc duo facit. Primo enim ostendit difficultatem
huiusmodi quaestionis. Secundo vero necessitatem, ibi, si quidem
igitur est aliquid. Dicit ergo primo, quod accipere hoc, scilicet
utrum passiones et operationes animae sint communes vel propriae, est
necessarium, et non est leve, sed valde difficile. Et quod sit
difficile, ostendit dicens: quod causa difficultatis est, quia in
apparenti videtur, quod multae passiones sint communes, et non sit
pati sine corpore, ut puta irasci et sentire et huiusmodi, quorum
nihil patitur anima sine corpore. Sed si aliqua operatio esset propria
animae, appareret hoc de operatione intellectus. Intelligere enim,
quae est operatio intellectus, maxime videtur proprium esse animae.
3. Si quis
tamen recte consideret, non videtur proprium animae intelligere. Cum
enim intelligere, vel sit phantasia, ut Platonici ponebant, aut non
sit sine phantasia: (fuerunt enim quidam sicut antiqui naturales qui
dicebant, quod intellectus non differebat a sensu, et si hoc esset,
tunc intellectus in nullo differret a phantasia; et ideo Platonici
moti sunt ad ponendum intellectum esse phantasiam). Cum ergo
phantasia indigeat corpore, dicebant quod intelligere non est proprium
animae, sed commune animae et corpori. Si autem detur, quod
intellectus non sit phantasia, nihilominus tamen non est intelligere
sine phantasia. Restat igitur quod intelligere non est proprium
animae, cum phantasia indigeat corpore. Non ergo contingit hoc,
scilicet intelligere, esse sine corpore.
4. Quamvis
autem hoc Aristoteles scilicet aperte manifestet in tertio huius,
nihilominus tamen quantum ad hoc aliquid exponemus. Nam intelligere
quodammodo est proprium animae, quodammodo est coniuncti. Sciendum
est igitur, quod aliqua operatio animae aut passio est, quae indiget
corpore sicut instrumento et sicut obiecto. Sicut videre indiget
corpore, sicut obiecto, quia color, qui est obiectum visus, est in
corpore. Item sicut instrumento; quia visio, etsi sit ab anima, non
est tamen nisi per organum visus, scilicet pupillam, quae est ut
instrumentum; et sic videre non est animae tantum, sed est organi.
Aliqua autem operatio est, quae indiget corpore, non tamen sicut
instrumento, sed sicut obiecto tantum. Intelligere enim non est per
organum corporale, sed indiget obiecto corporali. Sicut enim
philosophus dicit in tertio huius, hoc modo phantasmata se habent ad
intellectum, sicut colores ad visum. Colores autem se habent ad
visum, sicut obiecta: phantasmata ergo se habent ad intellectum sicut
obiecta. Cum autem phantasmata non sint sine corpore, videtur quod
intelligere non est sine corpore: ita tamen quod sit sicut obiectum et
non sicut instrumentum.
5. Ex hoc duo
sequuntur. Unum est, quod intelligere est propria operatio animae,
et non indiget corpore nisi ut obiecto tantum, ut dictum est: videre
autem et aliae operationes et passiones non sunt animae tantum, sed
coniuncti. Aliud est, quod illud, quod habet operationem per se,
habet etiam esse et subsistentiam per se; et illud, quod non habet
operationem per se, non habet esse per se. Et ideo intellectus est
forma subsistens, aliae potentiae sunt formae in materia. Et in hoc
erat difficultas huiusmodi quaestionis, quia scilicet omnes passiones
animae secundum apparentiam videntur esse coniuncti.
6.
Consequenter cum dicit si quidem assignat causam necessitatis huius
quaestionis, quia scilicet ex hoc habetur unum quod omnes maxime scire
desiderant circa animam, utrum scilicet contingat animam separari:
dicens, quod si contingat aliquam propriam operationem aut passionem
animae esse, utique continget ipsam animam separari a corpore; quia,
ut dictum est, quod habet operationem per se, habet etiam esse et
subsistentiam per se. Si vero non esset aliqua propria operatio seu
passio animae, eadem ratione non contingeret ipsam animam separari a
corpore, sed erit de anima sicut de recto. Licet enim multa accidant
recto inquantum rectum, scilicet tangere aeneam sphaeram secundum
punctum, non tamen accidit ei nisi in materia: non enim tangit rectum
in puncto aeneam sphaeram nisi in materia. Sic erit de anima, si non
habet propriam operationem, quod licet ei multa accidant, non tamen
accidunt ei nisi in materia.
7.
Consequenter cum dicit videntur autem manifestat illud quod supra
supposuerat, quod scilicet quaedam passiones animae sunt coniuncti, et
non animae tantum. Manifestat autem hoc ex uno, quod consistit ex
duobus. Cuius ratio talis est. Omne ad quod operatur complexio
corporis non est animae tantum, sed etiam corporis: sed complexio
corporis operatur ad omnes passiones animae, ut puta ad iram,
mansuetudinem, timorem, confidentiam, misericordiam et huiusmodi:
videntur ergo animae passiones omnes esse cum corpore. Et quod ad
huiusmodi passiones operetur complexio corporis, probat dupliciter.
Primo sic. Quia nos videmus quod aliquando superveniunt durae et
manifestae passiones, et homo non provocatur, neque timet; sed si
accendatur ex furore, seu ex complexione, corpus a valde parvis et
debilibus movetur, et sic se habet sicut cum irascitur. Secundo
probat dicens adhuc fit magis manifestum quod ad huiusmodi passiones
operetur complexio corporis. Videmus enim quod etiam si nullum
immineat periculum, fiunt in aliquibus passiones similes his
passionibus quae sunt circa animam, ut puta melancholicis frequenter,
si nullum periculum immineat, ex ipsa complexione inordinata fiunt
timentes. Ergo, quia sic se habet, scilicet quod complexio operetur
ad passiones huiusmodi, manifestum est quod huiusmodi passiones sunt
rationes in materia, idest habentes esse in materia. Et propter hoc
termini tales, idest definitiones harum passionum, non assignantur
sine materia: sicut si definiatur ira, dicetur quod est motus talis
corporis sive cordis, aut partis, aut potentiae: et hoc dicit quantum
ad substantiam seu causam materialem: ab hoc quantum ad causam
efficientem: gratia huius quantum ad causam finalem.
8.
Consequenter cum dicit et propter concludit ex his, quae dicta sunt,
quod consideratio de anima pertinet ad naturalem. Et hoc ex modo
definiendi concludit. Et ideo hic duo facit. Primo probat
propositum. Secundo insistit circa definitiones, ibi, differenter
autem definiet et cetera. Probat autem propositum hoc modo.
Operationes animae et passiones sunt operationes corporis et
passiones, ut ostensum est. Omnis autem passio, cum definitur,
oportet quod habeat in sui definitione illud cuius est passio; nam
subiectum semper cadit in definitione passionis. Si ergo passiones
huiusmodi non sunt tantum animae, sed etiam corporis; de necessitate
oportet quod in definitione ipsarum ponatur corpus: sed omne, in quo
est corpus, seu materia, pertinet ad naturalem: ergo et passiones
huiusmodi pertinent ad naturalem. Sed cuius est considerare
passiones, eius est considerare subiectum ipsarum. Et ideo iam
physici est considerare de anima aut omni simpliciter aut huiusmodi
scilicet de ea quae est affixa corpori. Et hoc dicit, quia reliquerat
sub dubio utrum intellectus sit potentia affixa corpori.
9.
Consequenter cum dicit differenter autem insistit circa definitiones.
Quia enim ostendit, quod in definitionibus passionum animae, aliquae
sunt, in quibus ponitur materia et corpus, aliquae vero in quibus non
ponitur materia, sed forma tantum, ostendit quod huiusmodi
definitiones sunt insufficientes. Et circa hoc investigat
differentiam, quae invenitur in istis definitionibus. Aliquando enim
datur aliqua definitio, in qua nihil est ex parte corporis, sicut quod
ira est appetitus vindictae; aliquando assignatur aliqua definitio, in
qua est aliquid ex parte corporis seu materiae, sicut quod ira est
accensio sanguinis circa cor. Prima est dialectica. Secunda vero est
physica, cum ponatur ibi aliquid ex parte materiae; et ideo pertinet
ad naturalem. Hic enim, scilicet physicus, assignat materiam, cum
dicit, quod est accensio sanguinis circa cor. Alius vero, scilicet
dialecticus, ponit speciem et rationem. Hoc enim, scilicet appetitus
vindictae, est ratio irae.
10. Quod
autem definitio prima sit insufficiens, manifeste apparet. Nam omnis
forma, quae est in materia determinata, nisi in sua definitione
ponatur materia, illa definitio est insufficiens: sed haec forma,
scilicet appetitus vindictae est forma in materia determinata: unde cum
non ponatur in eius definitione materia, constat quod ipsa definitio
est insufficiens. Et ideo necesse est ad definitionem, quod in
definitione ponatur hoc, scilicet forma, esse in materia huiusmodi,
scilicet determinata.
11. Et sic
habemus tres definitiones, quia una assignat speciem et speciei
rationem, et est formalis tantum, sicut si definiatur domus quod sit
operimentum prohibens a ventis et imbribus et caumatibus. Alia autem
assignat materiam, sicut si dicatur quod domus est operimentum quoddam
ex lapidibus, lateribus et lignis. Alia vero assignat idest in
definitione ponit utrumque, materiam scilicet et formam; dicens, quod
domus est operimentum tale constans ex talibus, et propter talia,
scilicet ut prohibeat ventos etc. et ideo dicit quod alia definitio
scilicet, tria ponit in his scilicet lignis lapidibus quae sunt ex
parte materiae speciem idest formam propter ista scilicet ut prohibeat
ventos. Et sic complectitur materiam cum dicit in his et formam cum
dicit speciem et causam finalem cum dicit propter ista: quae tria
requiruntur ad perfectam definitionem.
12. Sed si
quaeratur quae istarum definitionum sit naturalis, et quae non:
dicendum, quod illa, quae considerat formam tantum, non est
naturalis, sed logica. Illa autem, quae est circa materiam, ignorat
autem formam, nullius est nisi naturalis. Nullus enim habet
considerare materiam nisi naturalis. Nihilominus tamen illa quae ex
utrisque est, scilicet ex materia et forma, est magis naturalis. Et
duae harum definitionum pertinent ad naturalem: sed una est
imperfecta, scilicet illa quae ponit materiam tantum: alia vero
perfecta, scilicet illa quae est ex utrisque. Non enim est aliquis
qui consideret passiones materiae non separabiles, nisi physicus.
13. Sed quia
sunt aliqui, qui aliter considerant passiones materiae, ideo ostendit
qui sint, et qualiter considerent: et dicit quod sunt tres. Unum
genus est quod differt a naturali quantum ad principium, licet
consideret passiones prout sunt in materia; sicut artifex, qui
considerat formam in materia, sed differunt, quia huiusmodi principium
est ars, physici vero principium est natura. Aliud genus est quod
quidem considerat ea quae habent esse in materia sensibili, sed non
recipit in definitione materiam sensibilem; sicut curvum, rectum et
huiusmodi, licet habeant esse in materia, et sint de numero non
separabilium, quantum ad esse, tamen mathematicus non determinat sibi
materiam sensibilem. Cuius ratio est, quia res aliquae sunt
sensibiles per qualitatem, quantitates autem praeexistunt
qualitatibus, unde mathematicus concernit solum id quod quantitatis est
absolute, non determinans hanc vel illam materiam. Aliud genus est
quod quidem considerat illa quorum esse vel non est in materia omnino,
vel quorum esse potest esse sine materia; et hic est philosophus
primus.
14. Et
notandum quod tota ratio divisionis philosophiae sumitur secundum
definitionem et modum definiendi. Cuius ratio est, quia definitio est
principium demonstrationis rerum, res autem definiuntur per
essentialia. Unde diversae definitiones rerum diversa principia
essentialia demonstrant, ex quibus una scientia differt ab alia.
15.
Consequenter cum dicit sed redeundum quia videbatur fecisse quasdam
digressiones ex hoc quod institit ad inquisitionem definitionum,
reducit se ad materiam propriam, dicens quod redeundum est ad materiam
propriam, unde est sermo habitus, scilicet quod passiones animae, ut
amor, timor et huiusmodi, non sunt separabiles a physica materia
animalium, inquantum tales existunt, scilicet inquantum passiones quae
non sunt sine corpore, et non sunt sicut linea et planum, idest
superficies, quae ratione possunt separari a materia naturali. Si
ergo ita est, ad naturalem spectat consideratio earum, et etiam
animae, sicut supra dictum est. De qua, scilicet anima, intendentes
ad praesens necesse est accipere opiniones antiquorum, quicumque sint
qui aliquid enunciaverunt de ipsa. Et hoc quidem ad duo erit utile.
Primo, quia illud quod bene dictum est ab eis, accipiemus in
adiutorium nostrum. Secundo quia illud, quod male enunciatum est,
cavebimus.
|
|