|
1. Supra
posuit philosophus prooemium, in quo intentionem suam, quid agendum,
et difficultatem huius operis ostendit: hic vero prosequitur tractatum
secundum ordinem promissum. Dividitur autem tractatus iste in duas
partes. Primo enim tractat de natura animae secundum opinionem aliorum
philosophorum. Secundo vero secundum veritatem; et hoc in secundo
libro. Prima pars dividitur in duas partes. Primo enim narrat
opiniones aliorum philosophorum de anima. Secundo vero inquirit de
opinionibus illis, ibi, considerandum est autem et cetera. Prima
pars dividitur in duas. Primo enim ostendit ex quibus philosophi
habuerunt viam ad investigandum de anima. Secundo vero ostendit
quomodo diversi devenerunt in diversas opiniones de anima, ibi, dicunt
enim.
2. Dicit ergo
primo, quod principium nostrae quaestionis, idest inquisitionis, est
apponere omnia quae secundum naturam videntur inesse animae. Circa
quod sciendum est, quod quando invenimus aliqua differre secundum
aliquid manifestum, et secundum aliud immanifestum, certum est quod
per id quod est manifestum, venimus in notitiam illius quod est
immanifestum. Et hunc modum tenuerunt philosophi ad inveniendum
naturam de anima. Animata enim ab inanimatis differunt, per hoc quod
animata habent animam, inanimata vero non. Sed quia natura animae
erat immanifesta, et non poterat investigari nisi per aliqua
manifesta, in quibus differunt animata ab inanimatis, invenerunt
illa, et secundum illa conati sunt devenire in cognitionem naturae
animae. Illa autem manifesta in quibus animata differunt ab
inanimatis, sunt duo, scilicet sentire et moveri. Nam animata
videntur differre ab inanimatis maxime motu, ut scilicet moveant
seipsa, et sensu seu cognitione. Unde credebant quod quando scirent
principia istorum duorum, scirent quid est anima. Unde laboraverunt
causam motus et sensus scire, ut per hoc scirent naturam animae: et
credebant quod id quod est causa motus et sensus, esset anima: et in
hoc omnes antiqui philosophi conveniebant. Sed ex hoc antiqui in
diversas opiniones divisi sunt. Nam aliqui conati sunt devenire in
cognitionem animae per motum, aliqui vero per sensum.
3. Et ideo
cum dicit dicunt enim ostendit horum diversitatem. Et primo de illis,
qui inquirebant naturam animae a motu. Secundo de illis, qui
inquirebant eam a cognitione seu sensu, ibi, quicumque autem ad
cognoscere et sentire. Tertio eorum qui inquirebant naturam eius ex
utroque, ibi, quoniam autem et motivum. Circa primum sciendum est,
quod illis, qui inquisierunt animae naturam a motu, erat unum
commune, scilicet quod si moventur animata, quod anima sit movens et
mota. Et huius ratio est, quia existimabant quod id quod non
movetur, non contingit movere alterum, idest quod nihil movet nisi
moveatur. Si ergo anima movet animata, et nihil movet alterum nisi
moveatur ipsum, manifestum est, quod anima maxime movetur. Et hoc
est, propter quod antiqui naturales arbitrati sunt animam esse eorum,
quae moventur. Sed ex hoc etiam diversae opiniones provenerunt.
4. Et ideo
cum dicit unde Democritus ponit primo opinionem Democriti, de anima,
dicens, unde Democritus, quidam scilicet antiquus philosophus, qui
excogitans illud, quod maxime movetur, esse naturam animae: et quia
illud quod maxime movetur, videtur esse de natura ignis: ideo dicit
ipsam animam esse ignem quemdam aut calorem. Et opinio sua fuit
talis. Ipse enim nihil ponebat esse in rerum natura nisi sensibile et
corporale: et volebat quod principia omnium rerum sint corpora
indivisibilia, et infinita, quae vocabat atomos. Quae quidem dixit
esse unius naturae, sed differre ab invicem figura, positione, et
ordine: licet hic tantum ponat de figura, quia haec sola differentia,
quae est secundum figuram, necessaria est. Et ista differentia, quae
est secundum figuram, est quod quaedam erant rotunda, quaedam
quadrata, quaedam pyramidalia et huiusmodi. Ponebat etiam haec esse
mobilia, et nunquam quiescentia, et ex concursu ipsorum atomorum casu
esse mundum factum aiebat. Et quod haec indivisibilia corpora sint
mobilia, dabat exemplum de decisionibus, quae moventur in aere, etiam
si nulla tempestas sit, sicut apparet per portas in radiis solis.
Unde, cum ista sint multo minora, quia sunt indivisibilia, illae
vero quae apparent in radiis decisiones, sunt divisibiles, manifeste
apparet, quod sint maxime mobilia. Et quia inter alias figuras,
figura rotunda est magis apta ad motum, cum non habeat angulos, quibus
impediatur a motu; et quia credebant animam maxime moveri, ex eo,
quod arbitrati sunt animam efficere motum animalibus, ideo inter ista
infinita corpora, illa quae erant inter illa rotunda corpora, dicebat
esse animam.
5. Huius
etiam opinionis fuit Leucippus, qui fuit socius eius. Et ad hoc
habebat unum signum: quia voluit Democritus terminum vitae, idest
rationem consistere in respiratione, licet insufficienter, quia non
omnia viva respirant: quae quidem respiratio necessaria erat secundum
eum, quia corpora rotunda implent corpus, cum sint causa motus in
corpore animalis secundum eum, et sunt in continuo motu, et eo quod
continet, idest corpora nostra aere constringente, et extrudente idest
exterius mittente illas, quae sunt de numero figurarum, quae sunt
praebentes animalibus motum, ex eo quod nullo modo quiescunt; ne forte
eis omnino expulsis a corporibus nostris deficerent corpora, ideo
necessaria est respiratio, per quam et intromittantur alia corpora, et
ea quae sunt intus ab istis, quae per respirationem intrant,
impediantur ab exitu. Et tamdiu dixit vivere animalia, quamdiu
possunt hoc facere, scilicet respirare. Et vis huiusmodi signi est,
quia cum respiratio ex hoc dicatur esse ratio vitae, quod continet ipsa
corpora rotunda in corporibus animalium, et immittit etiam ea intus,
ne propter exeuntia corpora, quae continue moventur, deficiat corpus
animalis; manifestum est, quod ipsa corpora sint anima: quae quidem
corpora voluit Democritus esse de natura ignis, et ex eis causari
calorem.
6. Secundo
cum dicit videtur autem ponit opinionem quorumdam Pythagoricorum, quae
similis erat opinioni Democriti: nam illud quod Pythagorici dicunt de
anima, eamdem habet intelligentiam cum eo quod dicit ipse Democritus,
licet Pythagorici in eamdem sententiam non conveniant. Nam quidam
ipsorum convenientes cum Democrito dixerunt animam esse decisiones,
quae sunt in aere, idest corpora indivisibilia et infinita, sicut
Democritus dicebat. Alii vero ex ipsis philosophis non dixerunt ipsa
corpora indivisibilia, et mobilia esse animam, sed illam virtutem quae
movet ea corpora, animam dicebant. Et huius opinionis fuit quidam
Archelaus philosophus magister Socratis, ut Augustinus narrat in
libro de civitate Dei. Et ratio horum, scilicet quare dicebant
huiusmodi corpora esse animam, dicta est: quia sicut iam patet,
volebant quod illud quod maxime movetur est anima: unde propter hoc
quod haec corpora continue moveri videbantur, sicut apparet in aere,
in quo moventur, etiam si sit tranquillitas, dicebant ista corpora
esse animam.
7.
Consequenter cum dicit in idem reducit in quamdam summam opinionem
plurium philosophorum de anima ad has opiniones; dicens, quod omnes
illi, qui definientes animam a motu, dixerunt ipsam esse illud quod
seipsum movet, feruntur in idem id est in eamdem intelligentiam cum
praedictis. Omnes enim concordant in hoc et conveniunt, quod videntur
existimasse motum maxime et praecipue esse proprium animae, et quicquid
movetur, movetur ab anima, ipsam vero animam moveri a seipsa. Et
ratio horum, sicut iam tactum est, erat, quia communiter opinati sunt
quod nihil movet alterum nisi moveatur et ipsum. Unde, cum anima
moveat alia, credebant animam maxime et praecipue moveri.
8. Tertio cum
dicit similiter autem ponit opinionem Anaxagorae de natura animae. Et
primo ponit in quo Anaxagoras concordabat cum superioribus, dicens,
quod Anaxagoras et quicumque alius dixit quod intellectus movet omnia,
dicit animam esse moventem omnia, sicut et illi dicunt. Sed in hoc
differt, quia noluit quod omne quod movet alterum, moveatur et ipsum:
immo dixit esse unum intellectum separatum et immixtum qui alia moveat,
eo non moto: et de natura huiusmodi dicit esse animam. Unde ex hoc
insurrexit error quorumdam, qui dicerent animam esse de natura divina.
Sic ergo patet in quo concordabat cum superioribus, in hoc scilicet
quod dixit animam esse moventem. Sed differebat in hoc, quod dixit
animam non moveri, cuius contrarium illi dicebant. Differebat etiam a
Democrito in acceptione intellectus.
9. Et ideo
cum dicit ille quidem ponit hanc differentiam. Et primo opinionem
Democriti: dicens, quod ille scilicet Democritus dixit simpliciter
idest ubique et universaliter intellectum et animam esse idem. Cuius
ratio est, quia Democritus credebat quod nihil esset in mundo nisi
sensibilia: et sicut nihil erat in mundo nisi sensibilia, ita
dicebat, quod nulla vis apprehensiva erat in anima, nisi sensitiva.
Unde fuit huius opinionis, quod nulla veritas determinate haberetur de
rebus, et quod nihil determinate cognoscitur, sed quicquid apparet,
verum esset; et non magis illud quod cogitat unus de re aliqua, quam
illud quod cogitat alius de eadem re, eodem tempore, verum esse: et
ex hoc sequebatur, quod poneret contradictoria simul esse vera. Cuius
ratio est, quia ipse, ut dictum est, non utebatur intellectu, qui
est circa veritatem, idest virtute intellectiva, per quam anima
intelligit intelligibilia, sed solum vi sensitiva; et quod nihil
cognosceretur nisi sensibile, cum nihil poneret in rerum natura nisi
sensibile. Unde, cum sensibilia sint in continuo motu et fluxu,
opinatus est nullam veritatem determinatam esse in rebus. Et quia non
pervenit ad hoc quod cognosceret intellectum esse potentiam quamdam quae
est circa veritatem idest cuius obiectum est verum, et excedit omnes
alias potentias animae, sed accepit tantum potentias animae
sensitivas; ideo communiter et indifferenter idem dicit animam et
intellectum, quem quidem intellectum dicit transmutari secundum hominis
transmutationem. Et propter hoc commendat Homerum, qui dixit, quod
Hector iacet aliud sapiens idest quod secundum sui mutationem, mutatus
est intellectus eius, dum aliud saperet victus, et aliud invictus.
10. Secundo
cum dicit Anaxagoras autem ostendit in quo differebat Anaxagoras a
Democrito. Et circa hoc duo facit. Primo ponit opinionem
Anaxagorae. Secundo reprobat eam, ibi, non videtur autem et
cetera. Dicit ergo primo, quod Anaxagoras loquitur de anima magis
dubie, et minus certificat de ipsa. Nam ipse Anaxagoras multoties
dicit in intellectu esse causam eius, quod est bonum operari, idest
bonae operationis. Alibi vero, idest in aliis locis, dicit hunc
intellectum, scilicet qui est causa bonae operationis, et animam esse
idem; et hoc apparet, quia constat quod anima inest omnibus animalibus
tam vilibus quam honorabilibus, et tam magnis quam parvis. Unde, cum
in omnibus his dicat intellectum esse, manifestum est, quod idem dicit
animam et intellectum.
11. Secundo
cum dicit non videtur ostendit contrarietatem esse in huiusmodi
acceptione intellectus secundum Anaxagoram, scilicet aliquando hoc,
quod dicit intellectum non esse idem cum anima, aliquando vero dicit
ipsum et animam esse idem: quae sunt contradictoria, et non possunt
simul stare. Et hoc probat tali ratione. Constat quod bene operari
est proprium intellectus secundum prudentiam perfecti, quia bene
operari pertinet ad prudentiam. Si ergo idem esset intellectus, qui
est causa bonae operationis, cum anima, sequeretur quod intellectus
prudens idem esset cum anima. Sed hoc est falsum, quia anima inest
omnibus animalibus. Intellectus autem secundum prudentiam dictus, non
videtur inesse, non solum omnibus animalibus, sed nec omnibus
hominibus: ergo non est idem quod anima.
12. Deinde
cum dicit quicumque quidem ostendit, quod omnes illi, qui
consideraverunt animata secundum motum, idest secundum id quod est
moveri a seipsis, opinati sunt animam esse illud quod maxime est
motivum, sicut patet in opinionibus iam dictis.
|
|