|
1. Superius
ostendit philosophus quomodo aliqui venerunt in cognitionem animae per
motum: hic vero ostendit quomodo aliqui venerunt in cognitionem animae
per sensum, seu cognitionem. Et circa hoc duo facit. Primo enim
ostendit, in quo convenerunt philosophi, qui consideraverunt animam ex
sensu. Secundo vero in quo differunt, ibi, sicut Empedocles
quidem, et cetera. Dicit ergo primo, quod omnes quicumque venerunt
in cognitionem animae quantum ad cognoscere et sentire, idest per
cognitionem et sensum, in hoc conveniebant, quia dicebant animam esse
ex principiis: quae quidem principia alii faciebant, idest ponebant,
esse plura, alii vero unum tantum. Ad ponendum autem animam esse ex
principiis constitutam movebantur, quia ipsi antiqui philosophi quasi
ab ipsa veritate coacti, somniabant quodammodo veritatem. Veritas
autem est, quod cognitio fit per similitudinem rei cognitae in
cognoscente: oportet enim quod res cognita aliquo modo sit in
cognoscente. Antiqui vero philosophi arbitrati sunt, quod oportet
similitudinem rei cognitae esse in cognoscente secundum esse naturale,
hoc est secundum idem esse quod habet in seipsa: dicebant enim quod
oportebat simile simili cognosci; unde si anima cognoscat omnia,
oportet, quod habeat similitudinem omnium in se secundum esse
naturale, sicut ipsi ponebant. Nescierunt enim distinguere illum
modum, quo res est in intellectu, seu in oculo, vel imaginatione, et
quo res est in seipsa: unde quia illa, quae sunt de essentia rei,
sunt principia illius rei, et qui cognoscit principia huiusmodi
cognoscit ipsam rem, posuerunt quod ex quo anima cognoscit omnia,
esset ex principiis rerum. Et hoc erat omnibus commune.
2. Sed
diversificati sunt secundum quod differebant in principiis quae
ponebant. Non enim omnes ponebant eadem principia, sed unus plura,
alius unum, unus hoc, alius illud: et secundum hoc differunt in
ponendo principia, ex quibus principiis anima constituatur.
3. Et ideo
consequenter cum dicit sicut Empedocles ponit quomodo differunt. Et
primo ponit opinionem Empedoclis, dicens quod antiqui philosophi, qui
per sensum consideraverunt animam, dicunt ipsam constare ex elementis.
Et illi quidem, qui unum faciunt principium, illud unum dicunt esse
animam. Et qui plura, ex illis eam componi: sicut Empedocles dicit
animam esse ex omnibus elementis, et unumquodque horum dicit animam.
Circa quod sciendum est, quod Empedocles posuit sex principia:
quatuor materialia, scilicet terram, aquam, aerem et ignem: et duo
activa et passiva, scilicet litem et amicitiam. Et ideo, ex quo
ponebat animam omnia cognoscere, dixit animam esse ex huiusmodi
principiis, quae ponebat. Secundum enim quod ex terra, terram
cognoscimus; et secundum quod ex aethere, idest ex aere aerem, et ex
aqua aquam: sed et ignem ex igne manifestum esse: et per concordiam
cognoscimus concordiam: et ex tristi discordia cognoscimus discordiam:
et ponit ibi, tristi quia Empedocles metrice composuit libros suos.
4. Secundo
cum dicit eodem autem ponit opinionem Platonis, dicens quod Plato
etiam facit animam ex elementis, idest dicit animam ex principiis
constitutam esse. Et quod hoc sit verum, scilicet quod Plato dicat
animam compositam ex principiis rerum, probat per triplex dictum
Platonis. Primum est, quod ipse dicit in Timaeo. Ibi enim dicit
duo esse elementa seu principia rerum, scilicet idem et diversum.
Quaedam enim natura est, quae semper eodem modo se habet, et est
simplex, sicut sunt immaterialia; et hanc naturam vocat idem.
Quaedam vero natura est, quae non semper eodem modo se habet, sed
transmutationem suscipit et divisionem, sicut sunt materialia, et hanc
vocat diversum. Et ex istis duobus, scilicet ex eodem et diverso,
animam dicit esse compositam: non quod sint ista duo in anima ut
partes, sed quod sunt quasi media, et quod natura rationalis animae
superioribus et omnino immaterialibus sit inferior et deterior, et
materialibus et inferioribus sit nobilior et superior.
5. Et ratio
huius erat, sicut dictum est, simile cognoscitur simili: unde si
anima cognosceret omnia, et idem et diversum sunt principia, ponebat
animam esse ex istis duobus compositam eo modo quo dictum est, ut
inquantum habet de natura identitatis, cognosceret ea quae ponit idem;
inquantum vero de natura eorum quae vocat diversum, cognosceret
diversum, scilicet materialia. Unde et hac cognitione utitur. Nam
quando colligit genera et species, tunc dicit eam repraesentare idem,
seu identitatem. Quando vero differentias et accidentia assumit,
alteritatem adinvenit. Sic ergo patet quomodo Plato in Timaeo dicit
animam ex principio componi.
6. Secundum
dictum Platonis, per quod ostenditur, quod dixit animam ex principiis
esse, ponitur cum dicit similiter autem ubi ostendit animam esse ex
principiis similiter. Circa quod sciendum est quod Plato posuit,
quod intelligibilia essent per se substantia et separata, et essent
semper in actu, et essent causa cognitionis et esse rebus
sensibilibus. Quod Aristoteles tamquam inconveniens volens evitare,
coactus est ponere intellectum agentem. Unde sequebatur ex positione
Platonis, quod secundum quod aliqua sunt abstracta per intellectum,
sic essent aliqua, quae essent per se subsistentia et in actu.
Habemus autem duplicem modum abstractionis per intellectum: unum qui
est a particularibus ad universalia; alium per quem abstrahimus
mathematica a sensibilibus. Et sic cogebatur ex hoc ponere tria
subsistentia, scilicet sensibilia, mathematica et universalia, quae
essent causa, ex quorum participatione, res etiam sensibiles et
mathematicae essent.
7. Item
ponebat Plato numeros esse causam rerum: et hoc faciebat, quia
nescivit distinguere inter unum quod convertitur cum ente, et unum quod
est principium numeri, prout est species quantitatis. Ex quo
sequebatur, quod cum universale separatum poneret causam rerum, et
numeros esse substantiam rerum, quod huiusmodi universalia essent ex
numeris. Dicebat enim quod principia omnium entium essent species et
numerus specificus, quem vocabat specificum tamquam compositum ex
speciebus. Nam et ipsum numerum reducebat, tamquam in principia et
elementa, in unum et dualitatem. Nam cum ex uno nihil procederet,
ideo necessaria fuit ipsi uni aliqua subiecta natura, a qua multitudo
produceretur: et hanc vocavit dualitatem.
8. Et
secundum ordinem materialitatis ordinabat illa tria. Quia enim
sensibilia sunt magis materialia quam mathematica, et universalia
immaterialiora mathematicis: ideo primo posuit sensibilia, supra quae
posuit mathematica, et supra haec, universalia separata et ideas:
quae differunt a mathematicis: quia in mathematicis in una specie sunt
aliqua quae differunt secundum numerum, sed in ideis et substantiis
separatis non inveniuntur aliqua unius speciei quae differant numero:
unius enim speciei unam posuit ideam. Quas ideas dicit esse ex
numeris, et secundum numeros in eis esse rationes rerum sensibilium,
quae quidem constant ex longitudine, latitudine et profunditate. Et
ideo dixit ideam longitudinis esse primam dualitatem, longitudo enim
est ab uno ad unum, scilicet de puncto ad punctum. Latitudinis autem
primam Trinitatem, nam figura triangularis est prima superficialium
figurarum. Profunditatis autem quae continet longitudinem et
latitudinem, ideam dixit esse primam quaternitatem: prima enim figura
corporum est pyramis, quae quatuor angulis consistit: unde, cum
Plato poneret animam sensibilem, posuit animam separatam, quae esset
causa eius; et hanc, sicut alia separata et ideas, dixit esse ex
numeris, scilicet ex unitate et dualitate quae ponebat principia
rerum.
9. Tertio cum
dicit adhuc autem ponit tertium dictum Platonis, per quod apparet quod
ipse dixerat animam compositam ex principiis. Plato enim posuit
numeros, sicut dictum est, species et principia rerum: unde, cum
loqueretur de anima, posuit eam secundum hoc venire in cognitionem
entium, quod erat composita ex principiis, scilicet ex numeris, et
omnes operationes eius ab eis procedere. Invenimus enim in anima
diversas potentias ad apprehensionem entium; scilicet intellectum,
scientiam, opinionem et sensum. Dicit ergo animam habere intellectum
et eius operationem ex idea unius, quia scilicet est in una natura
unitatis; intellectus enim una apprehensione apprehendit unum. Item
scientiam ex prima dualitate; scientia enim est ab uno ad unum,
scilicet de principiis ad conclusionem. Opinionem vero ex prima
Trinitate: opinio enim est de uno ad duo, est enim de principiis ad
conclusionem cum formidine alterius; et sic sunt ibi tria;
principium, et duae conclusiones, una conclusa et alia formidata.
Sensum autem habet anima a prima quaternitate: est enim quaternitas
prima, idea corporis, quod consistit ex quatuor angulis, ut dictum
est: sensus autem corporum est. Cum ergo res omnes cognoscantur istis
quatuor, scilicet intellectu, scientia, opinione et sensu, et has
potentias dicit habere animam secundum quod participat naturam
unitatis, dualitatis, ternarii et quaternarii, manifestum est, quod
dixit animam separatam, quam posuit ideam huius animae, compositam ex
numeris, qui sunt principia et elementa rerum. Et sic patet, quod
Plato dixit animam esse compositam ex principiis.
10.
Consequenter cum dicit quoniam autem ponit quod quidam philosophi
definierunt et venerunt in cognitionem animae ex motu et sensu simul,
seu cognitione, dicens: quia anima videbatur eis esse motiva per se et
cognoscitiva, complexi sunt ista duo, et definierunt animam ex
utrisque, scilicet motu et cognitione, dicentes, quod anima est
numerus movens seipsum. Per numerum quidem insinuantes potentiam
cognoscitivam, quia secundum quod suprapositum est, ex hoc dicebant
habere animam vim cognoscitivam rerum, quod participabat naturam numeri
specifici, quod erat de opinione Platonis: per movere autem seipsam,
insinuantes potentiam motivam in anima.
|
|