|
1. In
praecedentibus ostendit in quo antiqui philosophi conveniebant quantum
ad considerationem de anima; in hoc scilicet, quod anima est
principium motus et cognitionis. In parte autem ista ostendit qualiter
dicti philosophi diversificati sunt circa hoc commune. Dividitur autem
pars ista in partes tres. Primo enim ponit radicem diversitatis
philosophorum quantum ad considerationem de anima. Secundo vero illam
diversitatem specialiter enumerat, ibi, unde quibusdam, et cetera.
Tertio colligit et epilogat ea, quae circa huiusmodi diversitates
consideranda sunt, ibi, definiunt autem omnes et cetera. Radix autem
diversitatis philosophorum in consideratione de anima est, quia ipsi
attribuebant animam principiis, sicut dictum est: et ideo secundum
differentiam dictorum philosophorum circa considerationem principiorum,
est etiam differentia ipsorum in consideratione de anima. Dicti vero
philosophi, licet omnes ponant animam componi ex principiis, non tamen
conveniunt quod ponant animam componi ex eisdem principiis: sed sicut
differunt de principiis, ita etiam differunt de consideratione animae.
2. Differunt
autem de principiis quantum ad duo. Primo quantum ad substantiam
principiorum, quae scilicet sint, et quantum ad numerum, quot
scilicet sint. Quantum autem ad substantiam quidem, quia quidam
ponebant principia corporalia: illi scilicet qui posuerunt ignem, aut
aquam aut aerem: quidam vero incorporalia et immaterialia, sicut qui
posuerunt numeros et ideas: quidam vero miscentes utraque, sicut
Platonici, qui posuerunt principia sensibilia et separata. Circa
numerum vero, seu multitudinem differunt: quia quidam posuerunt tantum
unum primum principium, sicut Heraclitus, qui posuit aerem, et alius
ignem; quidam vero dicunt plura prima principia, sicut Empedocles qui
posuit quatuor elementa. Et secundum has suppositiones de principiis
consequenter assignant animam his principiis; quia qui ponebant
principia materialia, dixerunt animam ex ipsis componi, sicut
Empedocles; et similiter hi, qui ponebant immaterialia: sicut
Plato. Omnes autem existimaverunt animam esse id quod maxime motivum
est.
3.
Consequenter cum dicit unde quibusdam enumerat diversitatem
philosophorum in speciali. Sciendum autem est, quod inter illos qui
ponebant unum corporum esse principium rerum, nullus dignatus est
ponere solam terram; sed alii posuerunt ignem primum principium: alii
aerem, alii aquam, terram vero nullus posuit nisi qui posuit omnia
elementa quatuor esse primum principium. Et ratio huius est, quia
terra propter suam grossitiem, magis videbatur esse composita ex
principiis, quam ipsa esset principium. Et ideo circa hanc partem
tria facit. Primo enim ponit opiniones illorum, qui posuerunt primum
principium et animam esse ignem. Secundo vero ponit opinionem
illorum, qui posuerunt primum principium et animam esse aerem, ibi,
Diogenes autem et cetera. Tertio vero ponit opinionem illorum qui
posuerunt aquam esse primum principium et animam, ibi, magis autem
rudium.
4. Circa
primum sciendum est, quod propter hoc quod animae attribuitur motivum
et cognoscitivum, visum est quibusdam animam esse illud quod est maxime
motivum et cognoscitivum; et quia illud quod est maxime subtile
videbatur eis esse maxime motivum et cognoscitivum, ideo dixerunt
animam esse ignem, qui est inter corpora magis subtilis et activus.
Et licet plures essent huius opinionis, et sic opinarentur animam esse
ignem, Democritus tamen subtilius et rationabilius dixit hoc enuncians
propter quid utrumque eorum idest rationem motus et cognitionis magis
expressit. Volebat enim, sicut dictum est, quod omnia essent
composita ex atomis. Et licet secundum eum huiusmodi atomi essent
principium omnium rerum, nihilominus tamen volebat, quod atomi, qui
sunt figurae rotundae, essent de natura ignis: et ideo dicebat animam
componi ex illis, qui sunt figurae sphaericae. Et haec, inquantum
sunt prima principia, dicebant habere rationem cognoscendi; inquantum
vero rotunda, rationem movendi; et ideo inquantum anima erat composita
ex huiusmodi corporibus indivisibilibus rotundis, dicebat eam
cognoscere et movere omnia. Unde ponens illa corpora rotunda de natura
ignis, concordabat cum istis quod omnia essent de natura ignis.
5.
Consequenter cum dicit Anaxagoras autem ponit Anaxagorae opinionem:
qui in hoc concordabat cum praecedentibus, quod eidem, scilicet
animae, attribuit rationem cognoscendi et movendi. Hic autem
aliquando videtur alterum dicere esse animam et intellectum, sicut
dictum est superius sed aliquando utitur utrisque, scilicet anima et
intellectu, sicut una natura. Ipse enim dicebat animam esse motivam
et cognoscitivam: unde, cum ipse poneret intellectum moventem omnia et
cognoscentem, pro eodem accipiebat animam et intellectum. Sed in hoc
differebat ab aliis: quia Democritus ponebat animam esse naturae
corporeae, utpote ex materialibus principiis compositam: Anaxagoras
vero dicit intellectum esse simplicem ut excludat diversitatem in
essentia, immixtum ut excludat componi cum alio, et purum ut excludat
additionem ab alio. Sed movere et cognoscere assignat eidem
principio, scilicet intellectui: nam intellectus ex natura sua habet
quod sit cognoscens: motum autem habet, quia ipse, sicut dictum est,
dicit intellectum omnia movere.
6.
Consequenter cum dicit videtur autem ponit opinionem cuiusdam
philosophi, scilicet Thaletis; qui in hoc solum concordat cum
superioribus, quia illud dicit esse animam, quod habet virtutem
motivam. Hic enim, scilicet Thales, fuit unus de septem
sapientibus. Et cum omnes alii studerent circa moralia, hic solus
dedit se inquisitioni rerum naturalium, et est primus naturalis
philosophus. Et ideo dicit, ex quibus reminiscuntur, scilicet qui
volunt quod aqua esset principium omnium rerum. Hic enim secundum
considerationem principii in rebus animatis opinabatur esse principium
omnium rerum. Unde, cum principia seu semina omnium animatorum sint
humida, voluit quod illud esset principium omnium rerum quod est maxime
humidum; et quia huiusmodi est aqua, dixit aquam esse principium
omnium rerum. Sed tamen non consequitur opinionem suam in hoc quod
diceret animam esse aquam; sed illud dixit animam, quod habet virtutem
motivam. Unde, cum lapis quidam, scilicet magnes, moveat ferrum,
dixit illum habere animam. Ponantur ergo Anaxagoras et Thales cum
istis; non quod dicant animam esse ignem; sed quia dicunt illud esse
animam, quod habet rationem sensus et cognitionis, sicut dixit
Anaxagoras: seu motus, sicut dixit Thales.
7. Deinde cum
dicit Diogenes autem ponit opiniones illorum, qui dicunt aerem esse
primum principium et animam. Et ii quidem sunt tres. Primo ponit
opinionem Diogenis, qui volebat quod aer esset principium omnium, et
esset subtilissimum omnium corporum. Unde et animam dixit esse aerem,
et ex hoc habere virtutem cognoscendi et movendi. Virtutem quidem
cognoscendi habet, quia aer, secundum eum, est principium omnium.
Cum enim cognitio fiat per simile, sicut dictum est, oportebat quod
si anima cognosceret omnia, esset composita ex principiis omnium
rerum. Virtutem vero movendi habet, quia aer est subtilissimum omnium
corporum, et ideo maxime mobilis.
8. Secundo
cum dicit Heraclitus autem ponit opinionem Heracliti; qui non dicebat
simpliciter aerem esse principium rerum, sed aliquod coniunctum aeri,
scilicet vaporem, qui est medius inter aerem et aquam. Hic enim non
posuit aquam, seu ignem vel aerem principium rerum, sed aliud medium,
quia non posuit nisi materialia tantum: unde illud voluit esse
principium rerum, quod esset magis remotum a contrarietate. Et hoc
videbatur ei quod esset vapor: et ideo secundum hoc voluit, quod anima
esset vapor, quia ex hoc dicebat animam maxime cognoscitivam et motivam
esse. Ipse enim fuit huius opinionis, quod omnia essent in continuo
fluxu, et quod nihil vel ad horam quiesceret, nec poterat aliqua
oratio determinate dici. Unde cum vapor esset inter alia maxime
fluxibilis, dixit illum esse omnium rerum principium. Et hunc dicit
esse animam. Et dixit quod naturam cognoscitivam habet ex hoc quod est
principium: motivam vero ex hoc quod est incorporalissimum et
fluxibile.
9. Tertio
vero cum dicit similiter autem ponit opinionem Alchmaeonis, qui
concordabat cum istis quantum ad motum tantum, qui dicebat animam esse
quid mobilissimum. Unde quia semper movetur, assimilatur
immortalibus, scilicet corporibus caelestibus: et ideo dicit eam
immortalem, sicut corpora caelestia, et sic esse de natura caelesti et
divina, quae semper movetur, ut luna, et sol, et huiusmodi, quae
semper moventur et immortalia sunt. Nam secundum eum, sicut motus
causat in eis immortalitatem, ita et in anima quae naturae mobilissimae
est.
10. Deinde
cum dicit magis autem hic ponit opinionem illorum qui posuerunt aquam
primum principium omnium rerum. Fuerunt enim quidam rudes discipuli,
et sequaces Thaletis, qui, sicut dictum est, voluerunt comparare
principium unius rei ad principium totius naturae: et isti videbant,
quod principium omnium viventium sit humidum: unde opinabantur, quod
eodem modo principium omnium rerum sit humidum. Cum igitur aqua sit
humidius elementum inter cetera, dixerunt ipsam esse principium omnium
rerum: et usque ad hoc secuti sunt magistrum suum, scilicet
Thaletem. Sed in hoc differunt: quia Thales, licet poneret aquam
esse omnium principium, non tamen dixit animam esse aquam, sed
virtutem moventem, sicut dictum est. Isti vero de numero rudium
dixerunt animam esse aquam, ut Hippo. Hic namque arguebat quosdam
qui dicebant, animam esse sanguinem, ex hoc quod sanguis non est
genitura seu semen rerum animatarum, quam dicebant esse primam animam:
et hoc attribuebant aquae propter humiditatem.
11.
Consequenter cum dicit alii autem ponit opinionem cuiusdam philosophi,
qui magis considerans animam quantum ad cognitionem, adhuc grossius
locutus est de ipsa: dicens ipsam esse sanguinem. Cuius ratio est,
quia in animali non est sensus sine sanguine; et ideo, cum anima sit
principium cognoscendi, dixit ipsam esse sanguinem, sine quo non est
sensus animali: exanguia enim, puta ossa, et ungues, et dentes,
sine sensu sunt, licet nervi sine sanguine existentes maxime sensitivi
sint. Et hoc dixit Critias.
12. Quia
vero posset quaeri, quare in consideratione de anima non facit
mentionem de terra sicut de aliis elementis, ideo excusat se cum dicit
omnia enim dicens quod secundum hoc opinati sunt de anima, sicut de
principiis. Unde terra nullum iudicem accepit, idest nullus iudicavit
eam esse principium, et per consequens nullus dixit animam esse
terram, nisi forte aliquis dixerit animam componi ex omnibus
principiis, sicut Empedocles, aut omnia principia, sicut
Democritus.
13. Deinde
cum dicit definiunt autem epilogat et colligit ex his omnibus, quae
dixit, suam intentionem. Et primo quantum ad ipsa principia.
Secundo vero quantum ad contrarietates, quae sunt in ipsis
principiis, ibi, quicumque autem contrarietates et cetera. Quantum
vero ad ipsa principia: quia ipsi tria attribuebant animae: scilicet
quod sit quid subtilissimum, quod sit quid cognoscitivum, et quod sit
quid motivum: et haec tria, scilicet sensus, motus et incorporeum,
reducuntur in principium. Illud enim dicunt esse principium, quod est
simplex. Item principium ex se habet, quod sit cognoscitivum, quia
sicut dictum est, simile simili cognoscitur: unde et dicebant animam
componi ex elementis, aut esse elementa, quia dicebant, quod simile
simili cognoscitur, praeter Anaxagoram qui ponebat intellectum
immixtum. Item, quia principium est subtilissimum, dicebant illud
maxime motivum; et quia anima cognoscit omnia, dicunt ipsam componi ex
omnibus principiis. Et hoc dicunt omnes: quia secundum quod ponunt
principia, ita ponunt animam. Unde quicumque ponunt unam aliquam
causam seu principium et elementum unum, isti dicunt animam esse illud
unum, sicut iam patet: ut ignem, aut aerem, seu aquam. Item illi,
qui dicunt plura principia esse, isti similiter aiunt animam esse plura
illa, sive ex his componi.
14. Et quia
dixerat, quod omnes conveniunt in hoc, quod dicunt animam componi ex
principiis, quia oportet cognosci simile simili: praeter unum,
scilicet Anaxagoram: ideo cum dicit: Anaxagoras autem solus ostendit
qualiter differt ab eis: dicens quod Anaxagoras solus dixit
intellectum esse impassibilem, nec habere aliquid commune alicui,
idest nulli eorum quae cognoscit similem. Sed qualiter cognoscit
intellectus, neque Anaxagoras dixit, neque est manifestum ex his quae
dicta sunt.
15.
Consequenter etiam cum dicit quicumque autem colligit intentionem suam
quantum ad contrarietates, quae in ipsis principiis sunt: dicens,
quod quidam ponunt principia rerum contraria; et ii constituunt animam
ex principiis contrariis, sicut Empedocles. Dans enim elementis
caliditatem, frigiditatem, humiditatem et siccitatem, dat et animae
inesse contrarietates has. Dixit enim, quod terra terram intuemur,
aquam autem aqua, et cetera. Quidam vero posuerunt principium omnium
esse unum elementorum, et illius qualitatem apposuerunt animae: ii
quidem ignis caliditatem, qui dixerunt principium omnium esse ignem:
illi vero qui dicunt primum principium aquam, apponunt animae
frigiditatem. Unde secundum qualitates principiorum, quae ponunt,
dicunt similiter esse animam, ut de natura caloris, aut frigoris, et
huiusmodi. Et hoc etiam ostendunt ex nominibus, quibus nominant ipsam
animam; quia illi, qui dicebant animam esse de natura caloris,
denominabant eam a zaein vel zooein, idest vivere, quod denominatum
est a zeein, quod est fervere. Illi vero, qui dicebant animam de
natura frigoris, nominabant eam psychron, quod est frigidum, unde et
ab hoc venit Psychi, idest anima propter refrigerationem, quae salvat
animal ex respiratione. Sic ergo patet, quod alii nominabant animam a
vita, scilicet illi qui dicebant ipsam de natura caloris. Alii autem
respirationem, scilicet illi qui dicebant, quod erat de natura
frigoris. Ex his omnibus concludit dicens, quod haec sunt, quae
tradita sunt de anima, et propter quas causas sic dicunt de ipsa.
|
|